Articulus 23
DE PROPRIETATIBUS ALIMENTI IN GENERE; ET DE MYSTICA SIGNIFICATIONE CRATERIS ET DOMUS SAPIENTIÆ.
Et ne modum excedamus epistolæ, nimium protrahendo sermonem, ad ipsam jam propositam nobis quæstionem veniamus, solvendo quod interrogasti a me.
Dicimus itaque, escam omnem vim habere perficiendi quos nutrit. Esca etenim corporalis conveniens, eos quos alit, confortat, auget, conservat. Ideo subdit, multos tangendo effectus alimenti corporei: dum imperfectum illorum atque indigentiam replet, et infirmitatem curat, vitamque custodit, et revirescere facit ac renovat, et vitalem illis jucunditatem copiamque largitur, prorsusque mæstitiæ et imperfectionis omnis expultrix, lætitiæ vero ac perfectionis requisitæ ad consistentiam bonam in corpore, indultrix est.
Rite igitur sapientissima benignissimaque Sapientia divinis laudatur Eloquiis, quod mysticum craterem, id est scyphum seu calicem spirituale aliquid designantem, statuat in mensa Ecclesiæ, sacrumque ipsius propinet poculum, id est, spiritualem potum in scypho mystico fundit, imo prius quoque solidos proponat cibos: quos prius et principaliter prioritate perfectionis, non generationis, proponit. Verum hæc infra exponuntur.1 Et cum excelsa prædicatione, ipsa per se, eos qui sui indigent, benignissime invitet et ambit. Ista ex libro Proverbiorum sunt sumpta, et possunt ex libro Sapientiæ accipi. Sapientia itaque increata sublimi prædicatione vocat ad se eos qui indigent sui, juxta illud Proverbiorum:2 Numquid non Sapientia clamitat in summis excelsisque verticibus, et loquitur dicens, O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum?3 In Sapientiæ quoque libro asseritur: Præoccupat eos qui se concupiscunt, etc. Quæ item in Evangelio contestatur: Venite ad me, omnes qui laboratis, et ego reficiam vos.4 Et ambit eos. Dominus enim in circuitu populi sui.5
Duplicem ergo divina Sapientia proponit escam, solidam alteram atque durabilem, videlicet documenta perfecta, juxta illud: Perfectorum est solidus cibus.6 Alteram liquidam et quæ profunditur, id est, ad plurimos fluit ac derivat, ut documenta ad incipientium statum spectantia. Liquidum enim seu fluidum, alieno termino coarctatur. Hinc Paulus: Tanquam parvulis in Christo lac vobis dedi.7
In cratere quoque providentissimæ benignitatis suæ gratiam copiamque largitur, hoc est, in spirituali scypho seu vasculo, utpote in mensura seu dispositione ac moderamine providentiæ suæ, divina nobis impertitur charismata. Crater quippe rotundo et patulo ore quum sit: est enim superius apertus, rotundus ac latus; providentiæ omnium (quæ initio et fine caret, patensque et explicita, omnia ambit et continet) signum profecto est:8 id est, per craterem ita formatum, designatur providentia Dei, quæ cuncta complectitur, estque æterna et manifesta, omnium comprehensiva et conservativa. Verum quoniam et ad omnia prodiens, id est, quia providentia Dei ad cuncta procedens per suam influentiam, provisionem atque multiplicem operationem, in se ipsa manet, subsistitque in immobili identitate sua, neque prorsus a se ipsa discedit, stabiliter firmiterque locata;9 ipse quoque crater, per quem providentia figuratur, stare memoratur, in libro Proverbiorum, præsertim secundum aliam translationem.
Ædificare autem sibi domum Sapientia dicitur. Ædificavit namque militantem Ecclesiam. Unde ad Hebræos: Christus vero tanquam filius in domo sua;10 quæ domus sumus nos.11 Et in ipsa solidos cibos et pocula crateremque proponere, ut omnibus divina digne conjicientibus, id est, sensum Scripturarum fideliter inquirentibus, perspicuum sit illum esse perfectam providentiam, id est sapientissimum provisorem, qui omnibus, ut sint ac bene sint, auctor est et causa, et procedit ad omnia, sine sui mutatione ac motu, et in omnibus fit, absque sui recenti dispositione, et omnia continet: sine quo nec ad momentum possent manere.
Atque idem rursus in eodem, utpote in se ipso et in invariabili permanens statu, per eminentem excellentiam, id est per suam infinitam et incomparabilem majestatem, nihil in nihilo secundum nihilum est: id est, ipse Deus, qui non est aliquid entium, quia in infinitum super omne ens limitatum, est « in nihilo », id est in se ipso (vel in mundo, qui comparatione superinfiniti Creatoris, qui solus pure et simpliciter est, quasi non est), « secundum nihilum », id est secundum sui ipsius, qui prætacto modo nihil est, naturam ac eminentiam seu transcendentiam. Sed excipitur ab omnibus, ipse in se ipso identice ac sempiterne subsistens et stans et manens, semperque eodem modo ac similiter se habens, juxta illud:12 Tu autem idem ipse es.13 Qui ait per Malachiam: Ego Dominus, et non mutor.
Et nequaquam extra se fit, neque a se de propria et immobili mansione atque14151617181920
Sep. vi, 14. substantia deficit; verum et in ipsa providentiæ suæ integra perfectaque bonitate cuncta disponit. Et procedit ad omnia, et in se ipsa manet; et stat semper atque movetur, et neque stat neque movetur. Ista frequenter præhabita sunt atque exposita. Etenim non stat situaliter, neque movetur localiter; sed stat, invariabiliter inseparabiliterque essendo, et movetur semper, nunquam cessando a progressu in actum, neque a miseratione. Hinc expositorie subditur: sed providentiæ (ut ita dixerim) officia et actiones, dum stat immobilis, peragit; atque dum providet, in sua illa stabilitate, divinæ ratione naturæ, omnino mirabiliter manet. Ista sunt plana.
Footnotes
-
* solidu- re quaqua ania eides prægunans ↩
-
* quam de- viduandis benigniai- ne imitans Prov. 11. ↩
-
Ibid. vi, 1-4. ↩
-
Matth. vi, 26. ↩
-
Ps. cxvii, 2. ↩
-
Hebr. vi, 14. ↩
-
1 Car. vi, 1, 2. ↩
-
Sap. viii, 1-4. ↩
-
Prov. ix, 2 juxta LXX. ↩
-
Hebr. vi, 6. ↩
-
Hebr. iii, 6. ↩
-
Ps. cx, 28. ↩
-
Malach. vi, 6. ↩
-
Malach. iii, 6. ↩
-
Ps. ci, 28. ↩
-
1 Cor. iii, 1, 2. ↩
-
Hebr. v, 14. ↩
-
Matth. xi, 28. ↩
-
Ps. cxxxv, 1. ↩
-
Sap. vi, 14. ↩
Chapter 24 of 30