Skip to the text

Articulus 26

DE DEI SOMNO ET EVIGILATIONE; RESIDUIQUE HUJUS EPISTOLÆ EXPOSITIO.

PERGENS autem inquirere, non fallor, id est, non erro mente pergendo ad inquirendum, si et laudatissimum illum Dei somnum et evigilationem explicemus, id est, exponamus quid dignissimus Dei somnus evigilatioque significant. Et postquam divinum dixerimus, id est exposuerimus, somnum, esse Dei illam excellentiam exceptam a creaturis omnibus, id est præeminentem cunctis creatis, et nulli communicabilem ex his quæ providentiæ ratione gubernantur, id est nulli creaturæ commiscibilem aut essentialiter communicabilem, quæ gubernatur censura providentiæ omnipotentis, qua in se ipso separatissime et tranquillissime quiescit; evigilationem vero, attentionem ipsius, id est, expergefactionem Dei dixerimus esse « attentionem ipsius », qua intentus est ad provisionem salubrem eorum qui correctione, salute liberationeve egent : continuo transibis, id est, animum transferes, ad alia theologica signa, id est, ad considerationem aliorum symbolorum quæ in Scripturis attribuuntur rebus spiritualibus ac divinis.

Idcirco superfluum esse arbitrati, eadem eisdem de rebus replicando, alia videri dicere : id est, judicantes hoc, « esse superfluum videri », id est, quod videamur, « dicere alia », dicendo « eadem de rebus eisdem », quia hoc verbosum, « replicando », id est repetendo eadem verba aut documenta de rebus eisdem, nisi forsan cum additione et pro explanatione clariore ; simulque in his quæ sunt honesta nobis, id est, in his quæ decent nos, obtemperare decernentes, id est, tuis petitionibus pro posse satisfacere et acquiescere definientes, hic finem epistolæ facimus, quum plura etiam (ut reor) persolverimus, id est, ad plura responderimus, quam litteris tuis, id est scriptis et quæstionibus vestræ epistolæ, deberemus debito condecentiæ.

Ipsam vero nostram Significativam theologiam integram mittimus, id est, librum quem de symbolica theologia edidimus, tibi caritative destinamus, in qua una cum Sapientiæ domo, columnas quoque septem elucidatas, id est spiritualiter expositas, invenies : de quibus in Proverbiorum libro ; et solidum ipsius, scilicet Sapientiæ, cibum in victimas, id est hostias, panesque divisum; quæ sit etiam vini commixtio, id est, quid designet. Unde Sapientia loquitur : Bibite vinum quod miscui vobis. Quæ item crapula ex Dei ebrietate proveniens. Et ipsa etiam quæ modo diximus, id est in ista epistola, in ea, id est Symbolica theologia, latius, id est diffusius, tractata reperies.

Est enim, ut reor equidem, totius significativæ theologiæ, quæ multiplex est, inventrix optima : id est, certe (ut sentio) Theologia symbolica quam tibi jam mitto, « est inventrix » valde bona « totius » theologiæ « symbolicæ » quæ in tota Biblia continetur : quia ex dictis et contentis in libro nostro de symbolica theologia, patet faciliter intellectus illorum quæ in speciali prosecuti non sumus, quæ tamen hinc inde contenta sunt in Scripturis. Denique symbolica theologia, quæ est una et simplex in generali, multiplex est et diversa in speciali. Hæc demum nostra Symbolica theologia et sanctarum Scripturarum sacris traditionibus, id est doctrinis catholicis, ac veritatibus congru-12 ens, id est, consona est tam testimoniis Scripturarum ac fidei, quam veritatibus scientiæ naturalis, quia ex notitia proprietatum naturalium rerum, multum accipitur ac dependet doctrina et elucidatio symbolicæ theologiæ. Propter quod asserit Augustinus: Notitia naturalium proprietatum pandit abdita Scripturarum.

TRANSLATIO JOANNIS SCOTI

SANCTUS quidem Timotheus, o bone Tite, nescio an quid cognitorum mihi theologicorum symbolorum recessit relinquens: sed in Symbolica theologia bene discrevimus ei, omnes Eloquiorum de Deo æstimationes esse multis monstruosas. Etenim inconsequentiam contaminatam extergentes imperfectionibus animarum, quandocumque arcanæ sophiæ patres per quædam occulta et audacia ænigmata manifestant divinam et mysticam et inviam immundis veritatem, propterea non credimus multi de divinis mysteriis rationibus. Contemplamur enim solummodo ea cum connaturalibus nobis sensibilibus symbolis. Oportet autem et exuentes ea, in semetipsis nuda et pura facta videre. Sic enim contemplantibus apparerent quidem, fontem vitæ in se ipsum fusum et in se ipso stantem videntes, et unam quamdam virtutem simplam, et per se ipsam motam, per se ipsam operantem, se ipsam non deserentem, sed scientiam omnium scientiarum subsistentem, et semper per se ipsam contemplantem.34

Oportere igitur et ipsi et aliis apud nos æstimavimus, quantum possibile esset, replicare variabiles deformitates de Deo symbolicæ sacræ figurationis. Quod enim extra eam, hoc omni repletur incredibili et fictiformi monstruositate, utpote: in superessentiali quidem divina generatione, ventrem Dei corporaliter Deum gignentem reformantis, et verbum in aera profusum ex corde virili eructante ipsum, et spiritum exspiratum ab ore describentis, et sinus Deo fecundos gremio gestantes Deum Filium corporaliter nobis laudantis;56789 aut plantatim hæc figurantis, et arbores quasdam et fructices et flores et radices præmittentis;1011 aut fontes aquarum emanantes, aut claritatibus processivas luminis generationes, aut alias quasdam superessentialium theologicorum manifestorias sacras descriptiones;12 deinde invisibilium Dei providentiarum, aut donorum, aut manifestationum, aut virtutum, aut proprietatum, aut percussionum, aut mansionum, aut processionum, aut discretionum, aut unitatum, humanum figmentum Deo et bestiarum et animalium aliorum et germinum et lapidum variam formationem circumfingentis, et ornatus ei muliebres aut barbaricas armorum facturas circumcomponentis, figulariam aut conflatoriam (ut artifici cuidam) apponentis, et equos et currus ei et thronos substernentis, et quotidianas escas pulmentificas præparantis, et bibentem et inebriatum et somnolentum et crapulatum transformantis.131415161718192021 Quid si quis dicat iras, tristitias, varia juramenta, insanias, maledictiones, furores, multiformia et obliqua repulsionis peccati promissionum sophismata?22 in Genesi gigantum pugnam, per quam deliberare ex timore dicitur potentibus illis viris, et hanc ædificationem non injuria quorumdam aliorum, sed pro salute eorum machinantibus?232425 et consilium illud juxta cœlum in dolo et seductione Achab paratum? et Canticorum materiales et adulteras multas passiones, et quæcumque alia omnia audacis sunt divinæ formationis sacre composita declarativa occultorum problemata, et multiplicata et partita unitatum et carentium partibus, et figurativa et multiformia carentium formis et figuris ?26272829

Quorum si quis videre potuerit intus occultam pulchritudinem, inveniet mystica et deiformia omnia, et multi theologici luminis repleta. Non enim arbitramur manifesta compositorum propter se ipsa reformari, prætendi autem ante prætenta et invisibili multis scientia, ut non immundis facile accepta sint sacratissima, solis autem revelentur Divinitatis sinceris amatoribus, tanquam omnem puerilem phantasiam in sacris symbolis formantibus, et idoneis transcendere simplicitate animi et contemplativæ virtutis opportunitate, ad simplam et supernaturalem et præcollocatam symbolorum veritatem. Sed itaque et hoc intelligere oportet, duplicem esse theologorum traditionem : unam quidem arcanam et mysticam, alteram vero manifestam et notiorem ; et eam quidem symbolicam et perfectivam, hanc vero philosophicam et approbativam. Et complectitur effabili ineffabile. Et aliud quidem patitur et indiget dictorum veritatis ; hoc vero agit et collocat Deo ineffabilibus doctrinæ introductionibus. Et quidem neque secundum sanctorum mysteriorum teletas, alii secundum nos, alii legalis traditionis sacri magistri, divinorum defuere symbolorum. Sed et sacratissimos angelos per ænigmata divina mystice producentes videmus, et ipsum Jesum in parabolis theologantem, et deifica mysteria tradentem per typicam cœnam. Etenim erat consequens, non solum incontaminata multis salvari sancta sanctorum, sed et hoc, humanam vitam non partibilem simul et partitam subsistentem, proprie se ipsa divinas illuminari scientias : et hoc quidem impassibile animæ, in simpla et intima deiformium agalmatum segregare spectacula ; passibile autem ejus, connaturaliter famulari simul et extendi in divinissima præmachinatis typicorum symbolorum performationibus. Sic cognata hujusmodi genuit velamina. Et declarant quicumque et ante velamina extra theologiam manifestam relinquentes, in se ipsis reformant similitudinem quamdam ad intelligentiam se dictæ theologiæ manuducentem. Et hæc visibilis universitatis mundi factura, invisibilibus Dei præmissa est, sicut ait Paulus et vera ratio.30 Proinde et theologi quædam quidem civiliter et legaliter inspiciunt, quædam autem purgative et incontaminate;31 et quædam quidem humanitus et medie, quædam autem supermundane et perfective; et tum quidem ex legibus manifestorum , quum vero ex occultorum legibus, secundum consequentiam suppositis sacris Litteris et intellectibus et animabus.32 Non enim historiam nudam, sed vitalem habet perfectionem præposita eis simul omnis et per omnia ratio.

Oportet igitur et nos pro populari de ipsis susceptione palam sacrorum symbolorum sanctam pulchritudinem permittere, et non spernere eam, divinorum cum sint characterum poscere formationes et imagines manifestæ arcanorum et supernaturalium speculaminum. Etenim non solum superessentialia lumina et invisibilia et simpliciter divina typicis pervariantur symbolis, sicut supernaturalis Deus ignis dictus, et invisibilia Dei eloquia ignita.3334 Insuper autem et invisibilium simul et intellectualium angelorum deiformes ornatus variis formis describuntur, et multis speciebus et in igneis figurationibus.35 Et aliter oportet eamdem ignis imaginem juxta superintelligentiam Dei dictam excipere, aliter autem secundum ipsam invisibilium ejus providentiarum aut rationum, et aliter in angelis : et eam quidem secundum causam, istam vero secundum subsistentiam, hanc vero secundum participationem, et alia aliter secundum hæc theoria et disciplinalis ordinatio intentionem ponit ; et non ut consequebatur sacra symbola confundere, sed convenienter ea causis, aut subsistentiis, aut virtutibus, aut ordinibus, aut dignitatibus replicare, quorum sunt manifestatoria composita.

Et ut non ultra quod oportet extendamus in ipsis, jam proposita nobis quæstio scienda. Et dicimus, quia omnis esca perfectiva est nutriendorum, imperfectionem eorum et indigentiam replens, et infirmum curans, et vitam eorum custodiens, et florere faciens, et renovans, et vitale eis beneficium donans, et simpliciter contristantem et imperfectum respuens, et lætitiam eorum et perfectionem largiens. Bene ergo supersapiens et optima Sophia ab Eloquiis laudatur cratera mysticum statuens, et sacrum ejus potum profundens, magis autem ante hos solidas escas proponens, et cum excelsa prædicatione, ipsa desiderantes se optime et pulchre desiderans.36 Duplicem igitur escam divina Sapientia proponit: unam quidem solidam et manducabilem, alteram vero humidam et profusam; et in cratere porrigit providas suas bonitates. Ipse igitur crater, rotundus dum sit et repandus, symbolum sit expansæ simul et in omnia circumeuntis, sine principio et infinitæ bonorum omnium providentiæ. Verumtamen quoniam et in omnia proveniens, manet in se ipsa, et stat in immutabili naturæ similitudine, et perfectissima irremeabiliter se ipsa collocata uniformiter et fixe, sic crater stat. Ædificans autem et Sapientia domum sibi dicitur, et in ipsa solidas escas et potus et cratera proponens. Sic esse divina divinitus symbola facientibus clarum, quia et providentia perfectissima est ipse essendi et bene essendi omnia causalis, et in omnia procedit, et in omni fit, et continet omnia. Et iterum ipse in eodem per excellentiam, nullum in nullo per nullum est; sed exaltatur omnibus, ipse in se ipso similiter et æternaliter ens et stans et manens, et semper secundum eadem sic habens: et nullo modo extra se ipsum factus, neque propria gravitate et incommutabili mansione et bonitate relictus; sed et in se ipso totas et perfectissimas providentias optime operans: et proveniens in omnia, et manens in se ipso, et stans semper et motus, neque stans neque motus; sed ac si quis dixerit, providas operationes in mansione, et mansionem in providendo connaturaliter simul et supernaturaliter habens.

Sed quæ solida esca, et quæ humida? Has enim optima Sapientia donare simul et providere laudatur. Ipsam quidem solidam escam compositionem gestare arbitror intellectualis et nutritoriæ perfectionis et naturalis immutabilitatis, secundum quam divina constiterunt, et potentem et uniformem et inseparabilem scientiam participantur cum intellectualibus sensibilium illorum quibus sapientissimus Paulus ex Sapientia accipiens, vere solidam escam tradit; humidam autem, perfusæ simul et in omnia provenire festinantis virtutis, et adhuc per varia et multa et partita, in simplam et non tremulantem divinam cognitionem nutritos familiariter ipsis bonitate manuducentis.37 Propter quod et rore et aqua, divina et invisibilia Eloquia, et lacte et vino et melle adimaginantur, propter vitæ fecundam eorum, ut in aqua, virtutem, et auctivam, ut in lacte, et revivificativam, ut in vino, et purgativam simul et custoditivam, ut in melle. Hæc enim divina Sapientia donat provenientibus, copiose eis et non deficientibus epulis affluentia largiente et supermanante. Hoc autem vere epulari, et propter hæc vivificatrix simul et parvulorum nutrix, et renovatrix, et perfectrix laudata.

Secundum hanc autem sacram epulationis apertionem, et ipse omnium bonorum causalis Deus inebriari dicitur, propter super plenitudinem et super intelligentiam epulationis, aut potius dicendum, epulationis Dei, perfectissimam et ineffabilem immensurabilitatem. Ut enim in nobis secundum quod deterius ebrietas et immoderata repletio est, et mente et sensibus ecstasis; sic secundum quod melius, in Deo ebrietatem non aliud quid oportet intelligi, præter abundantissimam et causam provenientem in ipso omnium bonorum immensurabilem. Sed et consequens ebrietatis sapientiæ ecstasis, supereminens Dei superintelligentia intelligenda, secundum quam et exaltatur intelligendo, super intelligere ens, et super intelligi et super ipsum esse. Et simpliciter ipse omnium quæcumque sunt optima, inebrians simul et satians est Deus, tanquam omnium ipsorum simul et superplenorum immensurabilis universitatis superexcellentia, et iterum extra et summitas omnium sursum positus.38 Ab his autem volentes, et in regno Dei Sanctorum convivia juxta eumdem accipiemus modum. Transiens enim, ait ipse Rex, discumbere eos faciet, et ipse ministrabit eis.39 Significant autem hæc communem quamdam et æque invisibilem Sanctorum in divinis bonis societatem, et Ecclesiam primogenitorum descriptorum in cœlis, et spiritus Sanctorum omnibus optimis perfectos et primum optimis repletos. Et recubitum, requiem arbitramur a multis doloribus, et vitam illæsam, et conversationem divinam in lumine et regione viventium omni sensu sacro repletam, et largissimorum et beatorum optimorum copiosam donationem, per quam lætitia omni replentur. Hoc autem est lætari, Jesu et recumbere eos faciente et ministrante, et æternam requiem donante, et plenitudinem bonorum distribuente simul et infundente.

Inquisitionem vero bene scio, et bene dictum somnum Dei et evigilantiam aperuisse, quum dicimus divinum somnum esse remotum Dei et incommunicabile provisis; vigilare autem, in providendum eis aut doctrina aut salute deprecantibus succursum. Multa autem theologica symbola prætermissa. Ideo superfluum arbitrantes esse, eadem eisdem revolventes, alia videri dicere, simul etiam vobis in bonum obediendum et cognoscentes, quæ quidem sunt epistolæ ab his quæ dicta sunt quiescimus, excedentes (ut æstimo) et in plus quam vestris litteris debita. Hanc autem totam nostram Symbolicam theologiam mittimus, per quam invenies cum Sapientiæ domo columnas septem bene discretas, et solidam escam ejus in thymiamata et panes divisam, et quæ vini temperantia, iterumque quæ ab ebrietate Dei crapula. Et hæc quæ nunc dicta, latius in ea declarantur. Et est, ut arbitror, omnium symbolicarum theologiarum inventrix optima, et conveniens Eloquiorum sacris traditionibus et veritatibus.

PARAPHRASIS ABBATIS VERCELLENSIS

O TITE, tot a me didicit Timotheus, quod nescio si qua noverim theologica mysteria quæ ipse ignoret. Et inter cetera, in Symbolica theologia, quam eidem scripsi, diligenter et distincte ei exposui omnes illas Scripturas quæ videntur aliquid Deo attribuere prodigialiter. Tales siquidem attributiones, nisi spiritualiter intelligantur, imprimunt duram incongruentiam imperfectis animabus, quando scilicet sancti patres sapientiam æternam secretius concipientes, per quædam ænigmata occulta et juxta aliquas sensibiles proprietates transumpta, manifestant divinam veritatem, quæ in se clausa est, et animis aut non aut minus purgatis, invia. Unde fit ut multi increduli sint his quæ tali modo dicuntur de divinis mysteriis, quia intelligunt illa tanquam adjuncta sensibilibus signis quibus describuntur. Ideo oportet ipsa mysteria ita declarare, ut in se ipsis nuda et munda intelligantur. Quod faciendo, fontem vitæ honoramus Deum, ostendendo ipsum ad omnia sensibilia procedentem, dum per eadem cognoscitur quasi in se ipsum refusum et in se fixe stantem, nec per processus se ipsum relinquentem, et exsistentem veram et summam cognitionem omnium cognitionum, et semper per se operantem, et per opera sua etiam extremas mentes in se contemplandum et desiderandum reducentem.40

Tibi ergo et Timotheo et aliis, prout possumus, exponemus qualiter intelligendæ sint formæ et passibilitates quæ significative attribuuntur Deo, quum increduli ex talibus signis ad irrisionem inducantur: ut quum dicitur de supersubstantiali Dei fecunditate sub figura corporalis generationis vel spirationis (ut ibi: Numquid ego qui alios parere41 facio, ipse non pariam? dicit Dominus. Et in Psalmo: Eructavit cor meum verbum bonum, et lingua mea calamus scribæ; et, Emittes spiritum tuum, et creabuntur; et, Spiritu oris ejus omnis virtus eorum; et apud Joannem: Spiritus ubi vult spirat; et, Unigenitus qui est in sinu Patris, ipse enarravit; et in Isaia: Qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva); aut sub figura plantarum pullulantium (ut in Ecclesiastico: Quasi plantatio rosæ in Jericho), aut arborum (ut ibidem: Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris), aut surculorum (ut ibidem: Et inebriabo partus mei fructum), aut florum (ut ibidem: Et flores mei fructus honoris et honestatis; et in Canticis: Ego flos campi; et in Isaia: Et flos de radice ejus ascendet), aut radicum (ut ibidem: Radix Jesse qui stat in signum populorum), aut fontium (ut in Ecclesiastico: Fons sapientiæ verbum Dei in excelsis; et in Psalmo: Apud te est fons vitæ;42 et apud Joannem: Fons aquæ salientis in vitam æternam), aut splendorum (ut ad Hebræos: Qui quum sit splendor gloriæ; et in Psalmo: In splendoribus Sanctorum). Et similiter de aliis figurativis locutionibus Scripturarum quæ significant supersubstantialia Dei invisibilia.

Vel quum per figuras et formas sensibiles designantur providentiæ divinæ prædestinationis (ut quum dicitur in Deuteronomio: Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos), aut earumdem exsecutiones per munera gratiarum (ut est illud in Psalmo: Aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate; et, Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione), aut manifestationes (ut apud Matthæum, Pater in voce, Spiritus Sanctus in columba, Filius in homine manifestatur); aut essentiæ simplicitas, in igne simplicissimo elementorum (ut in Exodo: Apparuit Dominus in flamma ignis de medio rubi): ignis enim est potenter activus, clare illuminativus, et calefactivus, juxta trinam Personarum æternarum attributionem; aut virtutes (ut in Psalmo: Universæ viæ Domini misericordia et veritas; et, Deus judex justus, fortis et patiens; et in libro Job: Apud ipsum est sapientia et fortitudo, et ipse habet consilium et intelligentiam); aut proprietates sævorum animalium (ut in Osee: Ego ero eis quasi leæna, et ut pardus in via Assyriorum); aut termini loci (ut in Psalmo: Et dominabitur a mari usque ad mare), aut temporis

A (ut rursus in Psalmo: sæculo et usque in sæculum tu es Deus); aut mansiones (ut in Isaia: Domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis; et in Joanne: Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus; et ibidem: In domo Patris mei mansiones multæ sunt); aut processus (ut in Psalmo: Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo); aut discretiones (ut est illud: Divisiones gratiarum sunt; et, Unicuique sicut Deus divisit); aut unitiones (ut apud Joannem: Ego et Pater unum sumus). Vel discretio pertinet ad distinctionem personalem, et unitio ad unitatem essentialem, sicut tractatur in libro de Divinis nominibus. De hac discretione dicitur in Psalmo: Verbo Domini cœli firmati sunt. De unione in Deuteronomio dicitur: Deus tuus, Deus unus est.

Aut coaptationem humanæ figuræ ad Deum (ut est illud in Canticis: Lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel; et, Egredimini, filiæ Sion, et videte regem Salomonem; et, Caput ejus aurum optimum; et in Isaia: Gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus), aut ferarum (ut in Proverbiis: Sicut rugitus leonis, ita et tremor regis; et in Joele: Dominus de Sion rugiet), aut aliorum animalium (ut est apud Jeremiam: Ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam), aut plantarum (ut in Canticis: Ego flos campi et lilium convallium), aut lapidum (ut in Apocalypsi: Et qui sedebat, similis erat adspectui lapidis jaspidis et sardii); aut ornatus muliebres (ut in Isaia: Quasi sponsum decoratum corona; et in Psalmo: Amictus lumine sicut vestimento); aut barbaricas armaturas (ut in Apocalypsi: Hæc dicit qui habet rhomphæam ex utraque parte acutam; et in libro Sapientiæ: Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum; et in Psalmo: Apprehende arma et scutum); aut artificium formandi quaslibet figuras (ut apud Osee: Propter hoc dolavi in Prophetis; et in Jeremia: Numquid sicut figulus iste non potero facere vobis, domus Israel? Et in Isaia: Numquid dicet lutum figulo suo, Quid facis?), aut conflando in igne (ut in Jeremia: Frustra conflavit conflator, malitiæ eorum non sunt consumptæ; et in Isaia: Excoquam ad purum scoriam tuam; et, Excoxi te, sed non quasi argentum); aut equos (unde Habacuc: Qui ascendes super equos tuos), et currus (unde

Ps. lxxxix, 2.

Is. lvi, 7.

Joann. xiv, 23.

Ibid. 2.

Ps. xviii, 6.

1 Cor. xii, 4.

Rom. xii, 3.

Joann. x, 30.43

Ps. xxxii, 6.

Deut. vi, 4.

Cant. m, 7.

Ibid. 11.

Ibid. v, 11.

Is. lxii, 5.

Prov. xx, 2.

Joel m, 16.

Jer. xi, 19.

Cant. n, 1.

Apoc. iv, 3.

Is. lxii, 10.

Ps. ciii, 2.

Apoc. n, 12.

Sap. v, 18.

Ps. xxxiv, 2.

Osee vi, 5.

Jer. xviii, 6.

Is. xlv, 9.

Jer. vi, 29.

Is. i, 25.

Ibid. xlviii, 10.

Habac. m, 8.

Ps. xlii, 2.

Ps. ciii, 30.

Ps. xxxii, 6.

Joann. m, 8.

Ibid. 1, 18.

Is. xlvi, 3.

Eccl. xxiv, 18.

Ibid. 23.

Ibid. 42.

Ibid. 23.

Cant. n, 1.

Is. xi, 1.

Ibid. 10.

Eccl. 1, 5.

Ps. xxxv, 10.

Joann. iv, 14.

Hebr. 1, 3.

Ps. cix, 3.

Deut. xxxii, 11.

Ps. ciii, 28.

Ps. cxlii, 16.

Matth. m, 16, 17.

Exod. m, 2.

Ps. xxiv, 10.

Ps. vu, 12.

Job xii, 13.

Osee xiii, 7.

Ps. lxxxi, 8. ait Psalmista: Currus Dei decem millibus multiplex); aut thronos (ut dicit Daniel: Adspiciebam donec throni positi sunt); aut cibos (ut apud Joannem: Cibus meus est ut faciam voluntatem Patris mei; et ibidem: Cibum ego habeo manducare quem vos nescitis); aut potum (unde dicitur in Canticis: Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum); et inebriationem (ut in Jeremia ex persona Domini: Factus sum sicut vir ebrius); et dormitionem (ut in Psalmo: Exsurge, quare obdormis, Domine? Et ibidem: Et excitatus est tanquam dormiens Dominus); aut crapulam (ut rursus ibidem: Et tanquam potens crapulatus a vino).

Attribuitur etiam Deo in Scripturis ira (ut in Psalmo: Et iratus est furore Dominus in populum suum), tristitia (ut in Genesi: Tactus dolore cordis intrinsecus), juramenta (ut in Psalmo: Juravit Dominus, et non pœnitebit eum; et in Genesi: Per memetipsum juravi, dicit Dominus; et in Isaia: In memetipso juravi, egredietur de ore meo justitiæ verbum), pœnitentia (ut in Genesi: Pœnituit eum quod hominem fecisset in terra), maledictiones (ut in Threnis: Maledixit Dominus sanctificationi suæ; et in Malachia: Maledicam benedictionibus vestris), insania (ut in Isaia: Ardens furor ejus, et gravis ad portandum), et comminationes multæ sive promissiones quæ proprie videntur fuisse sophisticæ et non completæ (ut quum Jonas ait: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur; item in Exodo: Delebo memoriam Amalec sub cœlo; et in Genesi: Multiplicabo semen tuum sicut stellas cœli, etc.; et in Actibus: Non dedit illi hereditatem in ea, nec passum pedis, etc.; et ad Hebræos: Hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem, etc.), et quasi pugna cum gigantibus (ut in Genesi, ubi legitur Dominus quasi cum consilio tractasse qualiter ipsorum opus destrueret, quasi timeret eos: quamvis ex forma ibi colligi possit, quod ipsi parabant machinam, non ad aliorum injuriam, sed ad propriam salvationem), et quasi consilium dolosum (ut in tertio libro Regum, ubi legitur: Quis decipiet Achab?). Et verba Canticorum quæ videntur exprimere carnalem et materialem amorem, et inhonestas passiones (ut quum dicitur: Quia amore langueo). Et quæcumque alia Scripturæ testimonia præsumpta sunt ad designandum occulta mysteria per formas sensibiles, et simplicia et impartibilia per res compositas, et infigurabilia per figuras sensibiles.

Quorum signorum qui spiritualem intelligentiam cognoverunt, invenient ea plena cœlestibus et divinis mysteriis valde luminosis. Non enim arbitramur quod hujusmodi sensibilium descriptiones pro se ipsis in Scripturis contineantur, sed ad significandum secretam et a multis ignotam spiritualem intelligentiam: ea scilicet intentione, ut ipsa spiritualis intelligentia non facile perpendatur ab immundis, sed solum amatoribus sanctitatis reveletur, qui fervent studendo veræ sapientiæ in sanctis signis rerum materialium, et abolita omni inepta et phantastica expositione, per intelligentiam puræ veritatis et amorem bonitatis veræ, transeunt ad contemplationem simplicis et supernaturalis et ante omnia collocatæ veritatis dictorum signorum.4445 Præterea, ad excusationem sensibilium signorum attendendum est, quod duplex est traditio theologorum de divinis in sacra Scriptura.464748 Quarum una est secreta et clausa, quæ cœlestia et divina mysteria sub obscuris figuris signat.49 Unde ipsius imperfectio indiget declaratione spiritualis intelligentiæ juxta congruentiam sensibilium proprietatum, quibus et animus ipse prius impeditur, et tamen de invisibilium cognitione suadetur: ut quum cœlestes animi animalium figuris designantur in Ezechiele et Apocalypsi et Osee. Alia autem evidens et notior est et philosophica, et naturali rationi acceptior, quæ ineffabilia tractat, quantum fieri potest, evidentius: ut quum dicitur, In principio erat Verbum;50 et, Ego et Pater unum sumus; et in Psalmo, Laudate Dominum, omnes angeli ejus; et in Daniele, Millia millium ministrabant ei. Et ista movet et figit mentem in spirituales theorias inexplicabilibus mysteriorum exercitiis. Neque solum in Testamento veteri, sed etiam in novo, designantur cœlestia et divina per obscuras sensibilium figuras:5152 ut in Apocalypsi sancti angeli designantur per lampades et per quatuor animalia. Et ipse Dominus Jesus sæpe in Evangelio legitur locutus fuisse parabolice. Unde Matthæus: Absque parabolis non loquebatur eis, ut impleretur quod dictum est per Prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum. Et ipse sub formis sensibilibus se tradidit Apostolis in Cœna. Neque solum propter incontaminatam conservationem sanctorum mysteriorum ab immunda multitudine, congruit per formas sensibiles designare spiritualia et divina; sed etiam ideo ut homo, qui constat ex duabus naturis, scilicet anima rationali, quæ simplex est in essentia, et corpore composito, juxta utriusque naturæ suæ proprietatem illuminetur divinis cognitionibus: ut et mens ejus puras et simplices et intimas sensibilium signorum intelligentias segregate ab ipsis signis conspiciat, et sensualitas ejusdem per naturæ suæ proprietatem et possibilitatem cooperetur mentali cognitioni, et sic ad divina extendatur, quum figuralia signa Scripturarum ita sint ingeniose coaptata, ut et sensualitati cognata et connaturalia sint ipsa spiritualis intelligentiæ velamina, et tamen congruenter significant puram et theologicam veritatem, quam sine velamine audientes, quanto potest clarius exprimi, conciperent: quod est per hoc quod dicta signa imprimunt animo imaginem manuducentem ad dictam theologicam veritatem. Non solum autem sensibilia signa Scripturarum, sed et totus ipse mundus sensibilis secundum quamlibet sui partem est quasi propositio significans divina invisibilia, juxta illud Apostoli: Invisibilia Dei per ea quæ facta sunt intellecta, conspiciuntur.53 Hinc est quod theologi quædam secundum capacitatem multitudinis et consuetudinem veteris Testamenti, de Deo tradunt, quædam autem pure et clare; quædam autem mediocri doctrina, quædam supermundana et perfectiva; et aliquando doctrinæ suæ materiam assumunt a dictis historiis, vel sensibilium rerum proprietatibus, aliquando ab occultis theoriis sive intimæ sapientiæ spectaculis. Et istæ differentiæ dispertiuntur secundum quod convenit sacris Litteris et mentibus angelicis et humanis animabus. Sacra enim Scriptura non habet historiam vacuam, sed in ea continet per totum vivificam perfectionem intelligentiæ spiritualis, sive tropologicæ, sive allegoricæ, sive anagogicæ.

Ad removendam ergo indebitam suspicionem quam de dictis symbolis concipit popularis multitudo, quæ suspicio mentes ligare videtur ne ad veram intelligentiam perveniant, oportet nos ipsa signa investigando penetrare, et non inhonorare ipsa signa, quæ sunt quædam germina divinarum Scripturarum, et expressiones et manifestæ imagines secretarum et supernaturalium visionum. Nec solummodo divina invisibilia, quæ supernaturalia sunt et simplicia, signis sensibilibus variis in sacra Scriptura designantur, ut quum dicitur Deus ignis, et eloquia ejus ignita; sed et angelici ordines, qui intelligunt et solo intellectu cognoscuntur, variis formis sensibilium describuntur, et spiritualiter ignei, ut in Psalmo: Qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem. Oportet autem aliter coaptare proprietates ignis vel aliarum materiarum supersubstantiali Deitati, aliter autem divinis providentiis intelligibilibus aut rationibus, et aliter angelis: Deitati quidem, secundum causalitatem; providentiis ipsius, secundum essentiam; angelis, secundum participationem; et inferioribus varie, secundum singulorum proportionem quam divina ordinatio singulis constituit. Et non oportet attendere dicta signa, tanquam casu et sine arte et confuse proposita, sed convenienter singula coaptare, ut dictum est, sive causæ, sive essentiis, sive virtutibus, sive quibuslibet ordinationibus aut dignitatibus, quorum omnium dicta signa sunt manifestativa.

Et ne ultra quam convenit epistolam extendamus, exsequamur deinceps quæstionem quam per epistolam nobis exposuisti, scilicet de domo et convivio Sapientiæ, de quibus tractatur in Proverbiorum libro. Dicimus igitur, quod omne alimentum perfectivum effectum habet hujusmodi: adimplet enim imperfectionem et indigentiam eorum quæ aluntur, et infirmitatem ipsorum curat, et vitam servat et reflorere facit et renovat, et vivificum illis beneficium donat, et omnino a tristitia et imperfectione liberat, et lætitiam ipsis et perfectionem largitur. Recte igitur supersapiens et vere bona Dei sapientia dicitur in Scriptura sacra statuere craterem (ubi nos habemus: Proposuit mensam; vel in Canticis: Crater tornatilis), et propinare potum suum sanctum; et sublimius his, proponere sua fortia alimenta, scilicet solidos cibos. Unde ibidem legitur: Immolavit victimas suas; et infra: Venite et comedite panem meum. Et dicitur benigne offerre se amatoribus suis, et cum publica denuntiatione, dicens: Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem. Ut ergo ex prædictis colligitur, divina Sapientia duplex alimentum proponit: unum forte et manens, aliud humidum et profusum. Nomine ergo crateris, intelligitur divinarum distributio bonitatum. Notatur autem in cratere, quod rotundus est et patulus; dicitur etiam tornatilis. Apertio ejus significat aperte extentam

Deut. IV, 24; Ps. cxviii, 140.

Ps. ciii, 4.

Prov. IX.5455

Ibid. 2. Cant. VU, 2.

Prov. IX, 2.

Ibid. 5.

Ibid. 3. supersubstantialia semper ad omnia simul divinam bonitatem. Rotunditas significat æternam ejus providentiam omnia circumeuntem et complectentem, carentem principio et fine. Quod autem crater tornatilis movetur in loco et non de loco, et ita simul movetur et figitur: significat quod Dei sapientia ad omnia procedit, et tamen semper in se ipsa manet, et figitur immobili identitati et penitus inegressibili in se ipsa singulariter collocata. Quod autem sapientia Dei dicitur ædificare domum sibi ipsi, et proponere in eadem alimenta fortia et potus et craterem, ut dictum est:56 his qui divina recte intelligunt, insinuat quod perfecta Dei providentia causa est omnium, et ad omnia procedit, et in omnibus est, et continet omnia; et tamen ipsa in se ipsa tanquam propria domo manens, in eo quod excedit omnia, nihil est in aliquo, et secundum quod nihil est, segregatur ab omnibus, ipsa in se ipsa eodem modo et æternaliter exsistens et stans et manens; et secundum eadem semper et eodem modo se habens, nunquam extra se facta, neque a propria collocatione et immutabili mansione et essentia deficiens, sed in se ipsa omnes et perfectissimas providentias optime operans; et in omnia proveniens, et in se ipsa manens, et stans et semper mota, et neque stans neque mota, sed ut ita dicam, provisivas operationes et mansiones in providendo connaturaliter simul et supernaturaliter habens.

Restat autem quærere, quid sit alimentum forte, et quid humidum. Ista enim duo dare simul et providere dicitur Sapientia. Puto ergo quod forte alimentum signat intellectualem et manentem perfectionem et immutabilitatem, secundum quam divina intelliguntur, et per firmam et fortem et unitivam et indivisibilem cognitionem ab intellectualibus mentis sensibus percipiuntur, quibus illorum sapientissimus Paulus apostolus, ex ipsa Sapientia accipiens, vere forte alimentum tradidit in familiaribus doctrinis, sicut ipse dicit:57 Sapientiam loquimur inter perfectos. Humidum vero alimentum signat cognitionem Dei ad se misericorditer manuducentis imperfectos juxta ipsorum capacitatem, quam in sua simplicitate non capiunt. Et hæc doctrina liquido nutrimento comparatur: quia sicut res liquida prompte et cito fluit undique, et per varia dividitur; ita hæc doctrina capitur a multitudine, et per plurima signa variatur. Unde comparatur rori, aquæ, lacti, vino et melli: rori et aquæ, propter virtutem vitæ generativam; lacti, propter vim spiritualiter augmentativam; vino, propter vim revivificativam; melli, propter vim mundificativam et servativam. Hæc enim spiritualiter donat copiose divina Sapientia amatoribus suis, et horum alimentorum affluentiam eis indeficienter largitur et superemanat. Hæc autem largiri, est vere alere; et propter ista dicuntur Scripturæ sacræ, et vivificativæ, et puerorum nutritivæ, et perfectorum perfectivæ.

Secundum hujusmodi alimentorum intelligentiam Deus, qui est omnium optimus, dicitur inebriari, propter abundantiam spiritualis alimenti superantem omnem plenitudinem et intellectum; vel potius quia ipse habet perfectam et ineffabilem et omnino immensurabilem bonitatem. In nobis siquidem ebrietas in malo dicitur, scilicet incommensurabilis adimpletio, et excessus mentis et sensuum. Deo autem attribuitur ebrietas in bono, quæ non est aliud nisi superplena omnium bonorum incommensuratio præexsistens in ipso secundum causam. Sed et per excessum sciendi qui consequitur ebrietatem, oportet intelligere in Deo excessum qui est super omnem intellectum, secundum quem Deus segregatur ab intellectu, et ab omni quod intelligit vel intelligitur, et ab ipso esse, et simpliciter ab omnibus quæcumque sunt. Dicitur ergo Deus inebriatus et excessum passus, in eo quod his omnibus supereminet excedendo omnem incommensurationem, et est iterum extra et super omnia superpositus. Horum consideratione moti, juxta consimilem modum accipimus convivium Sanctorum in regno Dei, de quo legitur:58 Faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. Quibus verbis significatur communis quædam et consentanea communio Sanctorum in divinis bonis, et specialiter Ecclesia Sanctorum primitivorum descriptorum in cœlis, et generaliter spiritus justorum omnibus bonis perfectos et omnibus bonis adimpletos.59 Reclinationem autem illam, intelligimus quietem a multis laboribus, et vitam sine læsione, et divinam conversationem in lumine et regione viventium adimpletam omni delectabili et sancto affectu, et copiosam donationem copiosissimorum et beatissimorum bonorum in patria, secundum quam Sancti adimplentur plena et universali lætitia. Et hoc est quod legitur Dominus Jesus lætari, et facere Sanctos discumbere, et ministrare eis æternam quietem, et omnium bonorum adimpletionem eis dare et infundere.

Somnus autem Deo attributus, signat ipsum esse segregatum etiam ab electis, et omnibus incommunicabilem per excessum. Vigilia autem in eo signat attentionem ipsius ad providendum indigentibus per disciplinam aut salvationem. Multa siquidem signa theologica hic a me prætermittuntur, quæ ex dictis conjicies, quæ et tractavi in Symbolica theologia: unde superfluum videtur hic eadem iterare tanquam nova, licet cognoscamus esse bona. Hic ergo epistolam finiemus, quum plura exposuerimus quam tuæ litteræ postulaverunt. Ad intellectum autem eorum quæ hic prætermittimus, totam ipsam nostram Symbolicam theologiam mittimus tibi, in qua invenies et Sapientiæ domum mysticam, et columnas septem discretas, et forte alimentum ipsius divisum in sacrificio et pane. Et quæ sit Dei ebrietas, quæ crapula, et etiam ea quæ hic dicta sunt breviter, ibi diffusius tractantur, et evidentius discernuntur. Et in libro illo, ut breviter comprehendam, est ars inveniendi omnes symbolicas theologias juxta consonantiam Scripturarum.

EPISTOLA X

JOANNI THEOLOGO, APOSTOLO ET EVANGELISTÆ, IN PATMO INSULA RELEGATO.

SALUTO te sacram animam, dilectissime: et est mihi istud ad te præ multis peculiarius. Exsulta, dilectissime veraciter, ei qui vere amabilis ac desiderabilis et diligibilis est, nimium dilecte. Quid mirum si Christus vera loquitur, et iniqui discipulos civitatibus pellunt, illi ipsi sibi quæ merentur profecto tribuentes, dum a Sanctis scelesti dirimuntur atque recedunt? Visibilia veraciter invisibilium manifestæ imagines sunt. Neque enim in sæculis futuris auctor erit Deus justarum ab se separationum, sed hi qui prorsus se a Deo sequestrarunt: quemadmodum et alios cernimus hic jam Dei consortio et familiaritate beatos, quia quum sint veritatis amatores, ab affectu omni materialium rerum longissime secedunt, et in omni libertate malorum omnium et amore divino bonorum universorum, pacem diligunt et sanctificationem, atque ex præsenti vita, futuræ primitias sumunt, inter homines angelico more conversati, cum omni tranquillitate animi, ac denominatione Dei, et sanctitate, et virtutibus reliquis. Et te quidem non adeo insanus sum ut arbitrer aliquid pati: imo et passiones corporis hac tantum in parte sentire credo, ut eas solum dijudices. Ceterum qui te injuriis impetunt, et exsilio relegare se Evangelii solem putant non recte, eos jure culpans, cupio his omissis quæ in se ipsos peragunt, ad bonum convertantur, et te ad se attrahendo, fiant participes luminis. Nos autem nulla procella, nulla adversitas privabit Joannis clarissimo radio, id quidem consecuturos memoria ac renovatione tuæ verissimæ theologiæ; post paululum vero (dicam enim, etsi audax dictu videatur) tibi carissima societate jungemur. Ero autem prorsus dignior cui fides habeatur, si quæ tibi præcognita sunt, quæ ex Deo didici, hæc loquar : quod scilicet et ex Patmi custodia dimittendus es liber, et in Asiaticam terram reversurus, illicque perages boni Dei imitatio-nes, easque posteris trades.

Footnotes

  1. Ibid. 5. ↩

  2. Prov. ix. ↩

  3. Eccli. 1, 5. ↩

  4. Ps. xxxv, 10; ↩

  5. Eccli. xxiv, 17-23. ↩

  6. Joann. 1, 18. ↩

  7. Ps. xxxii, 6. ↩

  8. Ps. xliv, 2. ↩

  9. Ps. cix, 3. ↩

  10. Sap. vu, 26; ↩

  11. Sap. , 40-43. ↩

  12. Hebr. 1, 3. ↩

  13. 8; Ps. lxvu, ↩

  14. Habac. u, ↩

  15. Ezech. xxii, 18-22. ↩

  16. 12; Jer. xviii, ↩

  17. 14; Apoc. u, ↩

  18. Ps. xliv, 9, 10, ↩

  19. Ezech. 1, 4; x, 1. ↩

  20. Osee xiii, 8; ↩

  21. Cant. v, vu. ↩

  22. Is. vi, 1. ↩

  23. vi, 2; Gen. vi, 6; ↩

  24. Ps. lxxxvii, 65; ↩

  25. Proc. ix. ↩

  26. Joc. xvi, 2; 18. Gen. x; 111. Berg. xii; 18. Cant. xiii. ↩

  27. Ps. u, 5. ↩

  28. Malach. u, ↩

  29. 4; cv, 45; ↩

  30. Rom. i, 20; ↩

  31. Hebr. x, 2. ↩

  32. *manifestatorum* ↩

  33. Pra. cxviii, 160. ↩

  34. Dud. iv, 24; ↩

  35. Pra. cxc, 4. ↩

  36. Prov. ix. ↩

  37. Hebr. v, 14. ↩

  38. Lac. xvi, 27. ↩

  39. Hede. xvi, 23. ↩

  40. Eccl. 1, 5. ↩

  41. Is. LXVI, 9. ↩

  42. Ps. xxxv, 10; ↩

  43. cap. II. ↩

  44. Ezech. 1, x; ↩

  45. Apoc. iv, Osee xvi, 7, 8. ↩

  46. Ps. cxlviii, 2. ↩

  47. Ps. x, 30. ↩

  48. Joann. 1, 1. ↩

  49. Dan. vii, 10. ↩

  50. Apoc. iv, 5 et seq. ↩

  51. Matth.xm, 24, 35; ↩

  52. Ps. lxxvii, 2. ↩

  53. Rom. I, 20. ↩

  54. Ibid. 2. ↩

  55. Cant. VII, 2. ↩

  56. Proan. 1, 1 at arg. ↩

  57. 1 Car. 6, 6. ↩

  58. Luc. xii, 37. ↩

  59. Hebr. xii, 23. ↩

Chapter 27 of 30