Articulus 29
APOLLOPHANUM JAM CONVERSUM S. DIONYSIUS HORTATUR AD FORTIUS RESISTENDUM ERRORI.
UT autem, id est postquam, lux superna, id est Pater æternus, paternæ gloriæ splendorem, id est unicum et naturalem consubstantialemque Filium suum, qui est splendor paternæ gloriæ, in tuæ mentis tenebras, id est in mentem tuam usque tunc tenebrosam, radiare, id est sapientiæ lumen ac fidem infundere, suo proposito destinavit, id est decrevit, penetralibus cordis mei infudit ut tibi memoriale piissimum recordarer, id est, recordando describerem mirabilissimam scilicet eclipsim ad fidei firmamentum piissime exhibitam;1 qualiter in Heliopoli civitate Ægypti, pene coævo mihi, ego quinque et viginti fere annorum tempus evolvens, pariter morabamur, quasi æqualis ætatis, ita quod tunc totidem eramus annorum, vel quod tot anni interim fluxerunt, quum feria quadam sexta, ferme hora etiam quasi sexta, luna se ei injiciente, sol est horribiliter obscuratus, supponente se ei luna tempore oppositionis, quia non Deus, sed creatura Dei, lucis suæ occubitu lucere nequivit; id est, non quod impossibile fuit Deo lucere, sed sole ex prætacto impedimento non lucente : non quod soli subtracta sit lux, sed emicatio lucis super terram ex interposito opaco obstaculo. Vel sic : « quia non Deus, sed creatura Dei », id est, quia sol, qui non est Deus, sed creatura, « nequivit lucere » in « occubitu » id est defectu et morte, « lucis suæ », id est Christi, qui est causa lucis solaris.
Tunc questus, id est conquestus et scitatus, sum apud te, quid hinc tibi, prudentissime, videretur.2 Ex quo, id est ex qua quæstione et ad quam, prudentia tua respondit, quod adeo tenaciter cordi mentis meæ, id est memoriæ spiritus mei, inhæsit, ut nulla obliteratione, id est nulla amotione ex aliarum specierum impressione, abradi, nulla mortis imagine, id est quacumque gravi ægritudine, quæ est quasi mortis imago, valeat aboleri, id est a memoria mea deleri.
Obfuso namque orbe uniformiter tenebrarum caligine tabescente, id est orbe elementari tenebris cooperto, quæ tenebræ fuerunt nobis causa vehementissimæ admirationis, ut purgatum rediit solis diametrum, id est, postquam corpus seu globus solis « purgatum », id est a caligine emundatum, « rediit » ad pristinam claritatem secundum totum « solis diametrum, regulam Philippi Aridæi, id est tabulam astronomi sic vocati, assumpsimus ad sciendum ex arte et canone viri illius, qualis esset illa eclipsis.
Quumque reperimus, quod et erat notissimum, etiam sine inquisitione, eatenus fatigatione ecliptica solem pati molestias non debere, id est, tunc naturale tempus non esse quod sol eclipsaretur, et lunam ab oriente solarem fulgorem velis Æthiopicis obducentem, solere in occidua ora captare profugia, id est, cognovimus quoque quod luna, quæ solet tempore naturalis eclipsis lucem solis quasi nigris caliginibus obscurare, et in occidentem moveri, quæ luna tunc venit ab oriente ad supponendum se soli; tunc autem lucigenos thesauros, id est solem et lunam, in quibus abundat lumen, caligines quas genuerunt, id est, tenebras quas fecerunt ex situatione unius sub alio, usque in Iliacos terminos, id est fines Trojanos, ut putavimus, proferentes, id est causantes, recondere occidentes, id est radios tunc deficientes abscondere incolis terræ, præsertim quum lunæ deesset naturalis facultas eclipsandi tunc solem, et nec conventus, id est conjunctionis et incensionis, tempus propinquaret, quia tunc oppositio fuit. Aio ad te, peritiæ vastæ sacrarium, id est, dixi ad te, o vas sacrum magnæ et latæ « peritiæ », adhuc nescius tantæ rei mysterium, id est rationem abditam ac divinam tam supernaturalis eclipsis. Quid, inquam, speculum doctrinæ Apollophane, his secretis adscribis? id est, quid causæ et rationis ipsis attribuis?
Ad quæ tu mihi inquiens ore divino, et non humani sensus sermone, id est, ad verba mea mihi loquens respondisti « ore divino, et non sermone sensus humani », id est occulto oraculo :3 Ista, o bone Diognysi, divinarum retributiones sunt rerum, id est quidam justi effectus contingentes ob injuriam et irreverentiam illatam Deo seu divinis substantiis.
Denique notatum feriæ diem, videlicet sextam feriam Parasceves, qua contigit istud, et annum, annuntiationi, id est prædicationi, quam Paulus nostris auribus suspensis intonuit signis acclamantibus, concordare expertus, id est, plene certificatus evidentia facti, quod dies ille et annus concordabant mirabilibus quæ prædicavit atque peregit Paulus, inter cetera dicens : Quod ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis;4 dedi veritati manus, id est, intellectum meum et voluntatem subjeci et acquiescere feci doctrinæ prædicationis beatissimi Pauli, et falsitatis sum nexibus absolutus, id est liberatus a vinculis infidelitatis et culpæ. Quam veritatem ineffabiliter affecto, id est, amo ac omnibus innotescere cupio, tibique infero, id est, tuis præcordiis imprimo, quæ est et vita et via, juxta quod dixit :56 Ego sum via et veritas et vita; ac verum lumen est, id est essentialiter lux immensa, supersimplicissima et æterna, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, saltem lumine naturali.
Cui tu tandem, ut vere prudens, cessisti, id est, obedisti. Cessisti nempe vitæ, quæ est Christus, quum abdicasti ab anima tua mortem infidelitatis et culpæ. Cuique bene facies inhærendo, id est, in ea usque in finem perseverando salubriter ages, quum hinc nobis arctius junctus fueris, id est, de cetero carior et præcordialior nobis consistens.
Os enim illud est, cujus me fulgore obtenebrans, id est, os tuum est, cujus apparentibus argumentis me aliquando quasi obcæcans, eras solitus hinc inde fucis multicoloriis et multiplicibus, id est coloratis multipliciter et ornatis instantiis, quæ intra penetralia infuliginare et acuminatis spiculis terebrare, id est, quæ præcordiis nostris instar fulgurum et acutissimorum jaculorum infligere consuevisti; quoniam ut fatebare, id est, dicebas nondum conversus, illius notitiæ sapida notio, id est cognitio veritatis fidei, quæ vere est « sapida » et virtuosa, ut inhiabas, mentali palato se resultabat, id est, resiliebat a cordis tui palato, quia non sapuit tibi, et maluisti quod quasi retrusa abiret, et dedignans, in ventre tuæ notitiæ sedem sumere abnuebat, juxta illud Gregorii: Veritas eam quam non invenit humilem, fugit mentem. Quæ et in Proverbiis exclamat: Si quis est parvulus, veniat ad me; et in Ecclesiastico: Superborum et sublimium colla propria virtute calcavi.
Sic sic modo cognoscentia et provida corda gerens, id est, tu modo habens illuminatas et providas mentis considerationes ac habitus sapientiales, suspice, id est, sursum attende, et Deum præ oculis habe, ne pro his qui non sunt, id est falsis diis et simulacris, quod est verum remittas, id est, cognitam veritatem dimittas; et pertinacior ad falsa tentantibus esto, id est, firmius resiste conantibus te a fidei veritate retrahere, quam ad verum quod est suggerentibus nostris votis fueras, id est, quam eras resistens exhortationibus et desideriis nostris caritativis « suggerentibus » tibi « quod verum est », id est christianæ fidei veritatem, catholicam ac saluberrimam vitam.
Ita namque in Jesu esse te volo per fidem, spem et caritatem, perseverantiamque finalem, imo et per quotidianum condignum profectum; et vita mea lætus jam moriar, id est, libenter et jucunde moriar in hac vita et emigrabo ex ea, id est, circa horam mortis hilarior ero de tua salute gaudendo (porro in puncto mortis gaudere, non est multorum), quum ipse in eo vivas, qui est vita, salus et gloria nostra, Deus:7 ad quem jugiter adspirare, fervere ac gemere in valle hac lacrimarum nos congruit, atque ex corde dicere ei:8 Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, o creator et salvator animæ meæ, qui es super omnia Deus sublimis et benedictus.9 Amen.
TRANSLATIO JOANNIS SCOTI
JAM nunc mihi ad te oratio, præcordialis amor, multos tibi sollicitudinum mearum angores de te replicans;1011 teque miti mente super vecordi notæ tibi frivolitatis diutina pertinacia arguens, et de te fanatica illusionum phantasmata insultans, supernaturalem modificationem benignitatis Dei magnificentissime et diligentissime adorando, tibi bene resipiscenti, pars animæ meæ, conjubilo; tuisque te despectionibus compellabo, ut illa tibi iterata commendem, quorum pridem contempseras notionem.1213 Frequentissime quidem et diligenter satis dilucidavi tibi, Moyse prodente, a Domino hominem de limo factum, et transgressiones ejus cataclysmo piatas; sequenter quoque eum in amicitia sumptum, multaque in Ægypto et egressionis suæ itinere pro eo et fecisse magnalia, atque theologos multimodos fecisse, quorum prænoscentia Deus humanatus fieri ex Virgine est dignatus. Unde mihi responsalia multoties remisisti, non solum te hæc esse vera funditus ignorare: verum et quis idem Moyses fuerit, pernescire; Evangelium Jesu Christi, Dei totius majestatis, quod meum vocabas, renuere; Paulum vero, hominem mundi circuitorem et seminiverbium; de materialibus ad immaterialia non velle suscipere. Imo me refellendo, quoniam paterna religionis juga degener omittens, in sacrilegia nefaria me transfuderim, hortabaris autem ea quibus innitebar, dediscere, aut his deletis, paterer mea mihi sufficere, et non numina divina seu leges patrias derogare.
Ut autem lux superna paternæ gloriæ splendorem in tuæ mentis tenebras radiare suo proposito destinavit, penetralibus cordis mei infudit ut tibi memoriale piissimum recordarer, qualiter in Heliopoli, pene coævum mihi, ego quinque et viginti annorum fere tempus evolvens, pariter morabamur, quum feria quadam sexta, ferme hora etiam quasi sexta, luna se ei injiciente, sol est horribiliter obscuratus, quia non Deus, sed creatura Dei, lucis suæ occubitu lucere nequivit. Questusque sum apud te, quid hinc tibi prudentissimo videretur.14 Ex quo prudentia tua respondit quod adeo tenaciter cordi mentis meæ inhæsit, ut nulla obliteratione abradi, nulla mortis imagine valeat aboleri. Offuso namque orbe uniformiter tenebrarum caligine tabescente, ut purgatum rediit solis diametrum, regulam Philippi Aridæi assumpsimus. Quumque reperimus, quod et erat notissimum, eatenus fatigatione ecliptica solem pati molestias non debere; et lunam ab oriente solarem fulgorem velis Æthiopicis obducentem, solere in occidua ora captare perfugia, tunc autem lucigenos thesauros, caligines quas genuerunt, usque in Iliacos terminos (ut putavimus) proferentes, recondere occidentes, præsertim quum lunæ deesset, et nec conventus tempus propinquaret: aio ad te, peritiæ vastæ sacrarium, adhuc nescius tantæ rei mysterium: Quid, inquam, speculum doctrinæ Apollophane, his secretis adscribis? Ad quæ tu mihi inquiens omine divino, et non humani sensus sermone: Ista, o bone Dionysi, divinarum retributiones sunt rerum. Denique notatum feriæ diem et annum, annuntiationi quam Paulus noster auribus suspensis intonuit signis acclamantibus, concordari expertus, dedi veritati manus, et falsitatis sum nexibus absolutus. Quam ineffabiliter effero, tibique infero: quæ est et via et vita, ac verum lumen est quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.15 Cui tu tandem, ut vere prudens, cessisti. Cessisti nempe vitæ, quum abdicasti mortem. Cuique bene facies inhærendo, quum hinc nobis arctius junctus fueris. Os enim illud est, cujus me fulgore obtenebrans, eras solitus hinc inde fucis multicoloriis et multiplicibus etiam intra penetralia infuliginare et acuminatis spiculis terebrare: quoniam ut fatebare, illius notitia sapida nosci, ut inhiabas, mentali palato resultabat, et dedignans, in ventre tuæ notitiæ sedem sumere abnuebat. Sic sic modo cognoscentia et provida corda gerens suspice, ne pro his qui non sunt, EST verum remittas; et pertinacior ad falsa tentantibus esto, quam ad verum EST, suggerentibus nostris votis, exstiteras. Ita nam in Jesu esse et vita mea lætus jam moriar, quum ipse in eo vives.
S. DIONYSII AREOPAGITÆ
EPISTOLÆ AD DIVERSOS
TRANSLATIO JOANNIS SARRACENI
Octo priores epistolas necnon undecimam, quæ supra Commentariis Ven. Patris nostri Dionysii illustratæ exhibentur, rursus hic ponere superfluum duximus. Quas reperire est paginis 501, 504, 506, 508, 512, 515, 517, 527, et 587.
EPISTOLA IX
AD TITUM PONTIFICEM.
SANCTUS quidem Timotheus, o honestissime Tite, nescio si aliquid cognitorum est mihi theologicorum signorum, quod non audierit: sed in Theologia symbolica bene discrevimus ipsi Eloquiorum omnes de Deo visas multis esse prodigiales locutiones. Etenim omnem incongruentiam duram imprimunt imperfectis animabus, quando secretæ sapientiæ patres per quædam occulta quidem et præsumpta ænigmata manifestant divinam et mysticam et inviam immundis veritatem. Propter quod et increduli sumus multi sermonibus et divinis mysteriis. Videmus enim illa cum sensibilibus signis adsistentibus illis. Oportet autem et reddentes ipsa in se ipsis nuda et munda facta videre. Ita enim videntes honoremus fontem vitæ, ad se ipsum effusum atque in se ipso stantem videntes, et unam quamdam virtutem simplicem, per se mobilem, per se operantem, se ipsam non relinquentem, sed cognitionem omnium exsistentem, et semper per se ipsam inspicientem.1617
Igitur arbitrati sumus oportere et ipsi et aliis a nobis, sicut possumus, reserare largissimas formationes significativæ de Deo sanctæ compositionis. Nam exteriora ejus quam incredibili et compositivo adimplentur prodigio?18 sicut in supersubstantiali Dei fecunditate, ventrem Dei corporaliter Deum gignentem componentis, et verbum in aera a corde virili eructuante ipsum, et spiritum emissum ab ore describentis, et sinus deigenos in ulnis portantes Dei Filium (ut decet corpus) nobis laudantis;19202122 aut ad modum plantarum ista componentis, et arbores quasdam et surculos et flores et radices proponentis, aut fontes aquarum emanantes, aut splendorum productivas lucis generationes, et alias quasdam supersubstantialium theologiarum manifestissimas sanctas scripturas;232425 intelligibilibus autem Dei providentiis, aut donis, aut manifestationibus, aut virtutibus, aut proprietatibus, aut finibus, aut mansionibus, aut processibus, aut discretionibus, aut unitione, hominis compositionem Deo et ferarum et animalium aliorum et plantarum et lapidum variam formationem componentis, et ornatus ipsi muliebres aut barbaricas armaturas circumcomponentis, et figulariam et fusoriam (sicut operanti in igne cuidam) apponentis, et equos ipsi et currus et thronos substernentis, et cibos pulmentificos construentis, et potatum et inebriatum et dormientem et crapulatum componentis.2627 Quid si dicat quis iras, tristitias, omnimoda juramenta, pœnitentias, maledictiones, insanias, multiformia et obliqua peccati promissionum sophismata? in Genesi gigantum pugnam, [in qua] insidiari ex timore dicitur potentibus illis viris, et hoc ad ædificationem, non ad injuriam quorumdam aliorum, sed pro salvatione sui ipsorum, machinatis? et consilium illud in cœlo, in dolo et deceptione Achab constructum? et Canticorum materiales et amatorias et multas passiones? et quæcumque aliæ sunt omnia audentis Dei compositionis sanctæ compositiones apparentes occultorum propositæ, et multiplicatæ et divisibiles singulorum et indivisibilium, et figurativæ et multiformes infigurabilium et informabilium?
Quorum si quis posset videre intus absconditum decorem, inveniet mystica et deiformia omnia, et multo theologico lumine adimpleta. Non enim æstimamus apparentes compositiones pro se ipsis esse compositas, sed esse propositas causa secretæ et invisibilis multis scientiæ, quod non ab immundis facile capiantur sanctissima, solum autem revelentur sanctitatis propriis amatoribus, sicut omnem puerilem phantasiam in sanctis signis destruentibus, et sufficientibus transire mentis simplicitate et contemplativæ virtutis bonitate, ad simplicem et supernaturalem et præcollocatam signorum veritatem. Et aliter et hic intendere oportet duplicem esse theologorum traditionem: hanc quidem secretam et mysticam, illam apparentem et notiorem; et hanc quidem significativam et perfectivam, illam autem mysticam et receptivam: et complicitum est dicendo non dicendum. Et hoc quidem persuadet, et ligat veritatem; illud autem operatur, et collocat indocibilibus mysteriorum perfectionibus. Et quidem neque in sanctorum mysteriorum perfectionibus, nostræ autem legalis traditionis sancti magistri a Deo convenientibus abstinuerunt signis. Sed et sanctissimos angelorum per ænigmata mystice divina producentes videmus, et ipsum Jesum in parabolis theologizantem, et deifica mysteria per figurativam Cœnam tradentem. Etenim conveniens erat, non solum incontaminata servari a multis sancta sanctorum, sed et ipsam humanam vitam, indivisibilem simul et divisibilem exsistentem, juxta proprietatem suam divinis illuminari cognitionibus: et impassibile animæ quidem, ad simplices et intimas deiformium insignium segregare visiones; passibile autem ipsius, connaturaliter currere simul et extendere ad divinissima, ingeniosæ ante compositionis figurativorum signorum figurationibus: cui cognata talia naturaliter sunt velamina. Et monstrant quicumque et ante velamina extra theologiam planam quum audierint, in se ipsis componunt figuram quamdam ad intellectum dictæ theologiæ ipsos manuducentem. Et etiam ipsa apparentis omnis mundi operatio, est invisibilium Dei propositio, quemadmodum dicit et Paulus et verus sermo. Propter quod et theologi quædam quidem civiliter et legaliter inspiciunt, quædam autem supermundane et incontaminate; et quædam quidem humane et medie, quædam autem supermundane et perfective; et aliquando quidem a legibus apparentibus, aliquando quidem ab occultis legibus, secundum hoc quod convenit subjectis sanctis rebus et mentibus et animabus. Non enim historiam habet vacuam, sed vivificam perfectionem, propositus ipsis et universis et per omnia sermo.
Oportet igitur et nos pro litigativa de ipsis suspicione, intra sancta signa ut decet sanctos transire, et neque inhonorare ipsa, divinorum characterum exsistentia germina et expressiones, et imagines manifestas secretarum et supernaturalium visionum. Etenim non sola supersubstantialia lumina et intelligibilia et simpliciter divina figurativis variantur signis, sicut supersubstantialis Deus ignis dictus, et intelligibilia...; simul et intellectualium angelorum deiformes ornatus, formis variis describuntur, et multiformibus et igneis formationibus. Et aliter oportet eamdem ignis imaginem, de Deo quidem super intellectum dictam, accipere; aliter autem, de intelligibilibus ipsius providentiis aut rationibus: et quidem hanc secundum causam, illam autem secundum essentiam, quamdam autem secundum participationem, et alia aliter, sicut secundum ipsa contemplatio et sapiens ordinatio constituit; et non sicut casu sancta signa confundere, sed convenienter ipsa causis aut essentiis aut virtutibus aut ordinationibus aut dignitatibus aperire, quorum sunt manifestativæ compositiones.
Et ut non infra quam convenit epistolam faciamus, ad ipsam propositam a nobis quæstionem jam est eundum. Et dicimus, quod omne alimentum perfectivum est eorum quæ aluntur, imperfectionem ipsorum et indigentiam adimplens, et infirmum curans, et vitam ipsorum servans et reflorere faciens et renovans, et vivificum ipsis bonum affectum donans, et simpliciter a tristante et imperfecto liberans, et lætitiam ipsis et perfectionem largiens. Unde ergo supersapiens et bona Sapientia ab Eloquiis laudatur cratera mysticum statuens, et sanctum ipsius potum propinans, magis autem ante hæc fortia alimenta proponens, et cum alta prædicatione ipsam rogantibus ipsa benigne immittens. Duplex igitur alimentum divina Sapientia proponit: unum quidem forte et manens, aliud autem humidum et profusum; et in cratere donat provisivas ipsius bonitates. Igitur crater quidem rotundus exsistens et apertus, signum sit exsistentis simul et ad omnia circumeuntis, carentis principio et interminabilis, totorum providentiæ. Sed quoniam ad omnia procedens manet in se ipsa, et stat immobili identitate, et perfecte inegressibili a se ipsa collocata singulariter et fixe; et ipse crater stat. Ædificans autem et Sapientia domum sibi ipsi dicitur, et in ipsa fortia alimenta et potus et craterem proponens: quod fit divina sicut decet Deum conferentibus. Manifestum quidem est et providentia perfecta est, quæ est causa ut sint omnia, et ad omnia procedit, et in omni fit, et continet omnia; et rursus ipsa in se ipsa secundum excessum, nihil in nihilo, secundum quod nihil est, sed segregatur a totis, ipsa in se ipsa eodem modo et æternaliter exsistens et stans et manens, et semper secundum eadem et eodem modo habens; et nunquam extra se ipsam facta, neque a propria sede et immobili mansione et essentia deficiens, sed in se ipsa totas et perfectissimas providentias optime operans; et proveniens in omnia, et manens in se ipso, et stans semper motus...: sed sicut aliquis dicat, provisivas operationes in mansione, et mansionem providendo et naturaliter simul et supernaturaliter habens.
Sed quod est forte alimentum, et quod humidum? Ista enim bona Sapientia dare simul et providere laudatur. Igitur forte quidem alimentum compositionem fore arbitror intellectualis et manentis perfectionis et identitatis, secundum quam divina secundum fortem et stantem et unitivam et indivisibilem cognitionem participantur ab intellectualibus sentiendi instrumentis illis quibus divinissimus Paulus ex Sapientia excipiens*, vere forte alimentum tradit; humidum autem, diffusivæ simul et ad omnia procedere studendis affluentiæ, et adhuc per varia et multa et divisibilia ab istis ad simplicem et non tremulam Dei cognitionem nutritos, juxta proprietatem suam bonitate manuducentis. Propter quod et rori et aquæ, divina et intelligibilia Eloquia, et lacti et melli et vino assimilantur, propter vitæ generativam ipsorum sicuti in aqua virtutem, et augmentativam sicuti in lacte, et revivificativam sicuti in vino, et mundificativam simul et servativam sicut in melle. Hæc enim divina Sapientia donat accedentibus, copiose ipsis et indeficienter alimentorum affluentiam largiens et supermanans. Hoc igitur vere alere, et propter ista vivificata simul et puerorum nutritiva, et renovativa et perfectiva est laudata.*
Ps. cii, 4.
Prov. ix.
Ibidem.28
Secundum istam autem sanctam alimenti reserationem, et ipse omnium optimus inebriari dicitur, propter superplenam et super intellectum alimenti, aut ut magis proprie dicatur, bonæ habitudinis Dei, perfectam et ineffabilem immensurationem. Sicut enim in nobis secundum pejus, ebrietas incommensurabilis adimpletio est, et mentis et sensuum excessus; ita secundum melius, in Deo ebrietatem non aliud aliquid oportet cogitare, quam superplenam secundum causam præexsistentem in ipso omnium bonorum incommensurationem. Sed et excessum sciendi qui consequitur ebrietatem, et excessum Dei qui est super intellectum convenit arbitrari, secundum quem segregatur ab intellectu, qui est super intelligere et intelligi et ipsum esse. Et simpliciter, ab universis quæcumque sunt bona, inebriatus simul et ecstasim passus est Deus, omnibus ipsis simul et superplenus exsistens, immensurationis omnis excessu, et rursus extra et ultra tota sursum positus. Ab istis quidem moti, et convivia Sanctorum in regno Dei secundum eumdem accipiemus modum.29 Transiet enim tunc ipse Rex, et recumbere faciet ipsos, et ipse ministrabit illis. Manifestant enim hæc communem quamdam et consentientem Sanctorum in divinis bonis adimpletorum et reclinatorum communionem, et Ecclesiam primitivorum descriptorum in cœlis, et spiritus justorum omnibus bonis perfectos et omnibus bonis adimpletos.30 Et reclinationem, quietem opinamur a multis laboribus, et vitam sine læsione, et conversationem divinam in lumine et regione viventium universo bono affectu sancto adimpletam, et copiosissimorum et beatissimorum bonorum copiosam donationem, secundum quam lætitia universa sunt adimpleta. Hoc idem est lætari, Jesu recumbere facientis ipsos et ministrantis, et æternam quietem et adimpletionem bonorum distribuentis simul et infundentis.
Inquires autem, bene novi, et divulgatum somnum Dei et evigilationem reserari. Et quando dicimus divinum somnum esse segregatum Dei et incommunicabile a provisis, evigilationem autem, attentionem ipsius ad providendum indigentibus disciplina aut salvatione; ad alia theologia signa transibilis. Quapropter et superfluum esse arbitrati, eadem eisdem revolventes, alia videri dicere, simul autem nos cognoscentes ad credendum bona, ea quidem quæ sunt epistolæ, in dictis finiemus, quum exposuerimus (sicut arbitror) plura quam nostris litteris debeantur. Ipsam autem totam nostram Symbolicam theologiam mittimus: in qua invenies cum Sapientiæ domo et columnas septem discretas, et forte alimentum ipsius in sacrificia et panes divisum, et quæ vini mixtio, et rursus quæ ab ebrietate Dei et crapula. Et ipsa etiam non dicta, diffusius in ea sunt discreta; et est, ut arbitror, omnium symbolicarum theologiarum inventio bona et conveniens Eloquiorum sanctis traditionibus et veritatibus.
EPISTOLA X
AD SANCTISSIMUM JOANNEM APOSTOLUM ET EVANGELISTAM.
SALUTO te sanctam animam, o dilecte: et mihi est hoc ad te præter multos magis proprium. Gaude, vere dilecte, vere amabili et desiderabili et diligibili valde dilecte. Quid est mirabile, si Christus est verax, et discipulos injusti civitatibus expellunt, ipsi secundum dignitatem sibi ipsis attribuentes, et a Sanctis immundi dilecti et recedentes? Vere manifestæ imagines sunt visibilia invisibilium. Neque enim in sæculis venturis causa erit justarum segregationum ex ipso Deus, sed a Deo perfecte se ipsos segregantes: sicut et alios videmus hic jam cum Deo factos, quoniam veritatis exsistentes amatores, ab affectu quidem recedentes materialium, in omni autem omnium malorum libertate et amore divino bonorum universorum, pacem diligunt et sanctitatem, et ex præsenti vita incipiunt futuram, ut decet angelos in medio hominum conversati cum impassibilitate omni, et Dei nominatione, et sanctitate, et aliis bonis. Igitur non aliquando ita insaniam, quod putem nos aliquid secundum corporis passiones, sed solum judicare ipsas sentire credo. Injuriam autem nobis facientes, et relegare arbitrantes non recte Evangelii solem, juste causam habens opto ab istis dimissos quæ contra se ipsos faciunt, ad bona converti, et ad se ipsos nos trahere, et sumere de lumine. Nos autem neque contrarium privabit Joannis splendidissimo radio: nunc quidem consecuturos memoriam et renovationem tuæ veræ theologiæ; paulo autem posterius (dicam enim, quamvis est audaciæ), nobis ipsos uniendos. Dignus autem credi sum omnino, præcognita tibi et discens ex Deo, et dicens quod ex custodia quæ est in Patmos dimitteris, et ad terram Asiæ reverteris, et facies ibi boni Dei imitationes, et his qui erunt post te trades.
S. DIONYSII AREOPAGITÆ
EPISTOLÆ AD DIVERSOS
TRANSLATIO AMBROSII ABBATIS CAMALDULENSIS ORDINIS
EPISTOLA PRIMA
AD CAIUM CULTOREM.
TENEBRÆ luce vanescunt, eoque magis, quo major fuerit copia luminis; ignorantiam agnitiones excludunt, atque eo itidem magis, quo illæ fuerint plures. Hæc autem per eminentiam et non per privationem dicta accipe, et vere prorsus enuntia, quod lateat profecto eos qui hanc habent, vera illa lux, rerumque scientia, ea scilicet quæ dicitur in Deo ignoratio; et quæ illi supereminent tenebræ, totoque illo operiuntur lumine omnemque scientiam fugiunt. Ac si quis conspicatus Deum, id ipsum quod vidit intellexit, non ipsum intuitus est, sed ejus aliquid ex iis quæ sunt et in notitiam cadunt. Ceterum ipse, quod supra mentem omnem atque substantiam locatus emineat, eo ipso quod omnino neque sciri neque esse dicitur, et supersubstantialiter est et super omnem mentem atque intelligentiam noscitur; præstansque illa et perfecta ignoratio, ejus vera cognitio est qui omnibus noscibilibus eminet.
EPISTOLA II
AD EUMDEM CAIUM.
QUONAM modo is qui universa transcendit, ipsam quoque celsitudinem Deitatis ac bonitatis excellit? Si deitatem atque bonitatem, rem ipsam intelligas benefici ac deifici muneris, imitationemque illam summi Dei summique boni nequaquam imitabilis, per quam dii ac boni efficimur, cogites. Nam si hoc iis qui ad id evasere dignitatis ut dii bonique fierent, initium est, profecto is qui principium omne vi suæ majestatis excellit eam quoque quam sic dicimus deitatem atque bonitatem, hunc in modum deitatem bonique principatum superat, quemadmodum qui imitationi captuique non patet, imitationes captusque præcellit, et imitantes atque participantes.
EPISTOLA III
REPENTE dicitur, quum quid præter spem ac veluti ex abdito quodam profertur in lucem.31 Porro in sacramento humanitatis Christi hoc etiam arbitror Theologiam significare voluisse, quod ex occulto supersubstantialis ille Deus in conspectum nostrum repente processerit humana substantia et carne vestitus. Occultus autem etiam post revelationem illam, sive ut divinius loquar, in ipsa quoque sui revelatione, perdurat. Et hac enim ex parte Jesus secretus occulitur, nulloque vel sermone vel animo ipsius mysterium promitur; sed et quum profertur, arcanum, et dum intelligitur, manet incognitum.
EPISTOLA IV
QUONAM modo, inquis, Jesus qui cuncta transcendit, hominibus ceteris essentiæ communione coordinatur?32 Non enim ut auctor hominum hoc loco homo dicitur, sed ut revera homo tota substantiæ veritate circumdatus. Nos autem Jesum non humana ratione definimus. Neque enim ille homo tantum est, neque supersubstantialis esse posset qui homo tantum esset; sed est homo verus, qui singulari benignitate amator hominum, supra homines ac secundum homines ex hominum substantia carnem supersubstantialis accepit. Est autem nihilo minus altissimæ illius divinæque substantiæ, is qui semper supersubstantialis est, perquam plenus atque exuberans. Itaque a tanta magnitudinis celsitudine ad nostra etiam veraciter infirma descendens, ultra humanum modum substantiam nostræ carnis accepit, ac supra hominem quæ sunt hominis gessit. Cujus rei evidens indicium est, Virgo excellentis miraculi novitate concipiens, et aqua instabilis ac fluida, materialium terrenorumque pedum sustinens pondus, nec cedens, sed supermundana admirandaque potentia constans ad materiæ solidioris imaginem. Quid vero cetera, quæ sunt permulta, commemorem, per quæ, si quis ea digne et ultra modum capacitatis humanæ mentis discutiat, animadvertet ea etiam quæ in summa illa Jesu benignitate affirmative dicuntur, vim excellentioris negationis habere reconditam. Namque, ut breviter dixerim, neque homo ille erat: non quasi non homo humanæque conditionis exsors, sed veluti ex hominibus, ultra homines ac super hominem homo veraciter factus. Jam quoque neque divina ut Deus neque ut homo humana perficiens, sed Deo homine facto, novam quamdam ac inusitatam ex divinitate atque humanitate permixtam operationem, nobiscum quidem conversatus, ostendens.
EPISTOLA V
DOROTHEO MINISTRO.
CALIGO divina est inaccessibilis lux in qua inhabitare dicitur Deus. Et quidem quum sit illa invisibilis propter eximiam et quæ substantiæ supereminet claritatem, eademque inaccessibilis pro immensa ex se manantis supersubstantialis luminis copia, ad hanc pertingit eaque absorbetur quisquis Deum nosse ac videre meruerit;33 eoque ipso quod neque videt neque cognoscit, illi qui visionem omnem cognitionemque transcendit, familiarius jungitur, hoc ipsum noscens, quod post ea omnia est quæ in sensum atque intelligentiam cadunt, et cum Propheta pronuntians: Mirabilis facta est scientia tua ex me; confortata est, et non potero ad eam.34 Quemadmodum profecto et sanctus et mirabilis Paulus Deum cognovisse memoratur, illum supra omnem scientiam atque intelligentiam esse cognoscens. Quocirca et vias ejus investigabiles esse dixit, et inscrutabilia judicia illius, atque inenarrabiles gratias;35 pacemque ejus omnem sensum superare testatus est.36 Invenerat etenim eum qui est super omnia; eumque supra modum humanæ intelligentiæ noverat, quoniam is cuncta transcendit, qui auctor omnium est.37
EPISTOLA VI
SOSIPATRO SACERDOTI.
NOLI hoc putare victoriam, venerande Sosipater, si in eam religionem seu opinionem quæ mala esse videatur, inveheris. Neque enim eam si vel graviter et vere coarguas, continuo Sosipatri quoque recta erit opinio. Fieri etenim potest ut et te et alios, inter multa quæ falsa et evidentia sunt, unum illud quod est opertum verumque, lateat. Neque enim si quid rutilum non sit, jam etiam candidum erit; nec si quis non equus, necessario jam homo est. Sic autem, si mihi obtemperaveris, facies: desistes adversus alios dicere; ceterum ita pro veritate loqueris, ut ea quæ dicuntur, argui refellique non possint.
EPISTOLA VII
POLYCARPO EPISCOPO.
NON sum mihi equidem conscius, adversus Græcos seu alios quoslibet aliquando dixisse. Sufficere enim arbitrabar bonis viris, si id quod verum est, ipsum in se ipso ut sese habeat, et scire et eloqui possent. Hoc enim quid sit, rite juxta legem veritatis ostenso inviolabiliterque constante, quodlibet quod se aliter habeat et veritatem simulet, arguetur aliudque esse quam id quod vere est atque omnino dissimile, et quod illud magis videatur esse quam sit, deprehendetur. Itaque supervacaneum est veritatis prædicatorem contra hos illosve pugnare. Dicit enim fere quisque numisma habere se regium: et habet ille fortassis quamdam (ut ita dixerim) particulam fallacemque veritatis imaginem. Ac si quidem istud confutaveris, alius rursum atque alius eadem de re pertinaci intentione contendet. Porro ipsa veritatis ratione comparata et rite firmiterque constante, atque ita vim suam præferente ut a nullo prorsus hominum coargui possit, quidquid illud erit quod in aliquo dissideat nec se ita in omnibus habeat, ipsum ex se ipso insuperabili statui veritatis objectum detegitur atque prosternitur. Hoc itaque instituto rite (ut mihi videor) usus, non adversus Græcos aut alios quoslibet disserere studui, sed satis esse putavi si mihi ex divina largitate contingeret, primum ut de veritate bene sentirem eamque probe tenerem, tum ut de ea quam nossem, verba convenienter facere possem.
Tu autem asseveras sophistam Apollophanem in me intorquere maledicta, et parricidam appellare, ut qui Græcorum dictis atque sententiis in eos ipsos parum juste utar. Atqui nos contra verius objicere possemus, Græcos potius adversus divina divinis uti injustissime, ac nefario scelere per sapientiam Dei divinæ religionis cultum evacuare moliri. Neque vero ego quidquam nunc de multitudinis opinione loquor, quæ poetarum fictionibus carnaliter, ut ita dicam, et passibiliter ac perlibenter inhærens, creaturæ potius quam Creatori famulatur; verum et ipse Apollophanes divinis adversus divina nefarie utitur. Nam per hanc rerum scientiam quæ ab ipso philosophia rite nominatur, et a Paulo beatissimo sapientia Dei appellatur, ad auctorem omnium et ejusmodi quoque scientiæ parentem, oportebat viros philosophos subvehi.38 Ac ne aliorum quam ipsius opinionem contra institutum meum a veritate deviare convincam, scire atque intelligere Apollophanes debuit, quum sapiens sit, nihil unquam cœlestis ordinis ac motus immutari ulla ratione potuisse, nisi auctorem suum, a quo et ut esset accepit et cujus majestatis potentia continetur, in hoc se incitantem habuisset, qui ut sacra testantur Eloquia, facit omnia et transfert.39 Qua ergo ratione non colit eum, quem ex hoc quoque cognovimus veraciter esse omnium Deum? admiraturque ipsius ineffabilem inæstimabilemque virtutem, per quam cuncta subsistunt? quandoquidem sol et luna per summam vim statu omnino mirabili, una cum cœlo, ut essent prorsus immobiles, ipsius imperio paruerunt, atque ad diei totius mensuram in eisdem signis omnia constiterunt (erit autem profecto majus atque mirabilius, si alia atque etiam præstantiora quæ continent, ita ferri, quæ vero continentur, non simul acta memorentur); et quum item alia quædam dies perpetuo lumine triplo ferme quam solet, major effecta est, et cœlum intra viginti horas, quem jam exegerat cursum retrogrediens repetit, dignissimisque miraculo contrariis orbitis tanta mora temporis remeat sol miro atque insolito cursu, motum illum annuum varia temporum dimensione constantem, intra decem horarum spatium contrahit, ipsumque totum rursus intra decem alias, novam quamdam tenens semitam, conficit. Hoc profecto miraculum Babylonios tunc merito terruit, et absque pugna Ezechiæ (ut qui Deo putaretur æqualis, ac mortalibus cæteris virtute præstare) subjecit. Omitto quæ in Ægypto magnifice contigere, et alia quædam signa alibi divinitus facta. Sola hæc memoro, quæ communia sunt atque cœlestia, et orbi toti atque omnibus nota. Sed forte dicturus Apollophanes est, hæc vera non esse. Ac istud quidem Persarum sacerdotum monumentis reservata historia continet, magique nunc usque triplicis mithri, id est solis, memoriam celebrant.
Verum liceat illi sane his per ignorantiam, sive per hæsitationem, fidem non accommodare. Age itaque, illum rursus aggredere: Quid de illo qui tempore crucis dominicæ factus est solis defectu dicturus es? Eramus tunc ambo apud Heliopolim, amboque simul incidentem mirabiliter soli lunæ globum notabamus (non enim ejusce conjunctionis tunc aderat tempus), ipsamque rursus ab hora nona ad vesperam ad solis diametrum supra naturæ vires restitutam. In memoriam autem illius revoca et aliud quiddam. Nempe enim, ut ipse non ignorat, eam lunæ incidentiam ab oriente cœpisse, et usque ad solaris corporis finem pervenisse, ac tum demum resilisse, notavimus. Neque vero eadem ex parte, ut assolet, et incidentia illa et repurgatio facta est, sed ex adverso diametri. Hæc sunt quæ tunc temporis contigere, naturam profecto superantia, ac soli Christo possibilia, qui auctor est omnium, facitque magna et stupenda quorum non est numerus. Ista illi (si licuerit) dicito. Ea, si potes, Apollophanes, argue.40 Nempe enim præsens una tecum adfui, unaque adspexi ac dijudicavi omnia, dignaque sum admiratione prosecutor. Denique tunc nescio quo afflatus spiritu ad divinationem quoque prorupit Apollophanes, atque ad me conversus: Hæ, inquit, o præclare Dionysi, divinarum sunt vicissitudines rerum. Ista interim quantum epistolaris patiebatur angustia dixisse sufficiat. Potes autem ipse ea etiam supplere quæ desunt, ac Deo perfecte offerre hominem compluribus in rebus sapientem. Fortasse non dedignabitur mansuete atque humiliter discere sapientissimam religionis nostræ veritatem.
EPISTOLA VIII
DEMOPHILO MONACHO : DE BENIGNITATE.
HEBRÆORUM tradit41 historia*, animose Demophile, etiam sanctum illum virum Moysen eximiæ mansuetudinis merito divina amicitia et familiaritate dignatum.4243 Ac si quando ipsum divino adspectu excidisse commemorant, non id ei priusquam a mansuetudine defecerit, contigisse describunt. Sed quum aliquando nimium insolesceret, et consiliis obsisteret divinis:44 Iratus est (inquit) furore Dominus. Quum vero ipsum divinis meritis atque a Deo indultis honoribus facit illustrem, ex ea in primis excellenti ac divina prorsus summi boni imitatione concelebrat.45 Erat enim (inquit) mansuetus valde.46 Atque ideo Dei famulus dicitur, digniorque Prophetis omnibus cui Deus visionis suæ gratiam largiretur. Sed et quum adversus eum et Aaron pro pontificatus honore ac principatu gentis improbi quidam atque impudentes proterve contenderent, omni honoris ac primatus ambitione superior fuit:47 paratus quidem, cuicumque Deus decrevisset, populi gubernacula credere. Verum ubi insurgere in eum cœperant, prioraque exprobrando minari, et jam ferme in opus erumpere: mitissimus ille Deum quidem in salutem inclamavit; magna vero constantia singularique modestia contestatus est se insontem esse calamitatum omnium quæ subditis obvenissent. Noverat enim oportere eum qui Deo bono familiariter jungitur, quam maxime conari ei pro viribus simillimum fieri, ac præterea sibi esse bonorum operum conscium. Quid vero David quoque illum Dei parentem fecit divina amicitia dignum? Nempe quum esset bonus, atque esset in hostes benignus. Inveni (inquit ille summe bonus ac benignitatis amator) hominem secundum cor meum.4849 Præceperat et divinitus indulta lex, ipsa quoque inimici jumenta non negligi. Job quoque, ut innocentiæ tenax, justificari promeruit.50 Et Joseph fratrum insidias in se ulcisci noluit.51 Abel itidem simplici animo et absque*
Gen. vi. 8. suspicione ulla, cum fratre parricidium gestiente pergebat. Omnes denique Theologia prædicat bonos qui mala antea nec cogitare nec facere norunt, sed ne aliena quidem malitia a bonitate decidunt, imo contra penitus ad divinæ bonitatis imaginem malos quoque, bonos efficere curant, effundentesque in eos omnia benignitatis viscera, sensim eos etiam ad similia provocant.
Verum ad altiora ac digniora feramur. Non sanctorum virorum mansuetudines; non angelorum præ se ferentes boni speciem homines amantium, evidentissima benignitatis et propensioris in eos studii indicia enuntiare intendimus: ut scilicet illi gentibus misereantur, ac pro ipsis divinæ bonitati offerant preces, perniciosasque ac perditas multitudines increpent, et malis nostris condolentes, eorum saluti læti congaudeant qui se ad meliora convertunt, et quæque alia quæ de beneficis angelis divinæ Litteræ tradunt. Sed his omnibus omissis, Christi (qui vere ac supreme bonus est) beatissimos radios alto corde in silentio excipiamus, et ab ipsis illustrati, ad divina ejus et benignissima opera contuenda pergamus. Annon ineffabilis incomprehensibilisque bonitatis est, quod quæ non erant, subsistere voluit, et quod ea omnia ad esse produxit? quodque omnia item semper similia sibi pro cujusque captu evadere cupit, suisque communicare muneribus? Quid quod a se aversos ac resilientes amatorie sequitur, contenditque ac deprecatur ne se deserant ii quos tanta vi amoris inquirit? Quid quod deliciis quoque resolutos ac per id redire differentes, et eos frustra insimulantes, benignissime tolerat, rationemque reddere per se ipse dignatur? Imo et promissionibus relevat blanditiisque demulcet. Quumque adhuc procul sint qui ad se redeunt, lætus occurrit atque obvius fit, et totus totos complexus osculatur; nec prioris illos aversionis culpat, verum præsenti conversione contentus, et diem festum agit et convocat amicos, eos scilicet qui singulari benignitate sunt præditi, ut sit omnium lætantium habitatio.
At vero Demophilus, et quisquis alius si adversetur bonis, juste omnino corripitur, edoctusque quid congruat, bonus efficitur. Quomodo enim, inquit, non oportuit eum qui bonus esset, de eorum qui periissent, salute, et qui mortui essent, vita lætari? Denique et super humeros attollit ovem vix ab errore conversam, et benignos angelos ad lætitiam excitat. Ingratis quoque clementissime utitur, et oriri facit solem suum super bonos et malos; atque ipsam animam suam pro aversis a se ac refugientibus ponit. Tu vero, ut tuæ litteræ indicant, procidentem sacerdoti impium (ut ais) atque peccatorem, nescio quo pacto contra disciplinæ ordinem adstans, calce abjecisti ac repulisti, quum ille quidem verecunde (quod oportuit) fateretur se ad peccatorum remedia quærenda venisse. Neque exhorruisti insuper et sacerdotem optimum lacerare convitiis, miserabilem eum dicens, qui pœnitentem atque impium justificasset. Ac tandem, Exi, inquiens sacerdoti, cum similibus tuis; contra fas omne irrupisti in adyta, et Sancta sanctorum profanare ausus es. Et scribis nobis, te sancta quum violanda essent, summa cura providentiaque servasse, eaque hactenus illibata custodire.
Nunc ergo quid ipsi sentiamus, attende. Nefas est sacerdotem a ministris, qui te superiores sunt, atque a tui ordinis viris, judicari, etiamsi impius in divina esse videatur, etiamsi quid aliud ex iis quæ interdicta sunt, egisse deprehendatur. Nam si distinctiones ordinesque confundere, sacratissimas Dei sanctiones et jura transgredi est; omni profecto ratione caret, Dei causa pervertere traditum divinitus ordinem. Neque enim in se ipsum Dei sermo divisus est: alioqui quomodo ipsius staret regnum? Et si Dei est judicium, ut sacra Eloquia testantur, sacerdotes autem angeli sunt divinorum judiciorum continuo post pontificem magistri; ab ipsis tu divina congrue ac suo ordine per medios ministros, quum tempestivum fuerit, disce, per quos etiam cultor esse meruisti. An vero non hoc ipsum sacra signa proclamant? Neque enim Sancta sanctorum simpliciter omnibus sunt inaccessa; verum his appropinquat magis pontificum sacra distinctio, deinde sacerdotum ordo, quos deinceps et ministrorum sequitur gradus. Porro iis qui cultores sunt ordinati, adytorum portæ segregatæ sunt: juxta quas et initiantur et adstant, non ad custodiam, sed ut ordinem recognoscant suum; suntque ipsi populo propinquiores quam hi qui sacra administrant, et quam populus ipsis quoque sacerdotibus magis accedentes. Unde et sacrorum sanctus ordo sacerque principatus, eos divina percipere sacre instituit, aliis quidem qui intra adytorum valvas sunt, sacrorum administrationem concedens. Nam hi qui divinum (ut expressius dixerim) altare circumstant, divina intuentur atque audiunt aperte sibi revelata; procedentesque benignissime ad exteriora sacrorum velaminum, subjectis cultoribus, et sacro populo, et iis qui purgantur ordinibus, sacra mysteria pro meritis pandunt: quæ profecto rite immaculata tamdiu servata sunt, quoad ipse tyrannice nimium in ea irrupisti, Sanctaque sanctorum, et quidem nolentia, tibi publicari coegisti. Et post hæc haberi abs te sacra atque servari dicis, quum ea neque videre neque audire merueris, neque aliquid habeas sacerdotio dignum, sicuti ne veritatem quidem Scripturarum nosti, quum eas quotidie sermone impugnes ad subversionem audientium. Nempe enim si quis non permissum sibi a rege principatum gentis usurpare tentasset, justissima in eum pœna desæviret. Idem quoque putaretur, si principe quempiam vel absolvente vel damnante, nonnullus ex adstantibus subditis præsumeret latam a domino retractare sententiam, et ne id modo, verum et dominum afficere injuriis, pulsare atque ex imperio deturbare moliretur. An vero tu, homo, tam audax ac temerarius es adversus mitissimum atque optimum virum sacratissimamque ipsius functionem, et sacerdotalis dignitatis jura?
Et hæc quidem nos oportuit dicere, quum quis supra merita ac dignitatem suam ausus, aliqua præsumpsit attentare, quæ tamen non indigna viderentur: nam neque hoc cuiquam omnino fas est. Quid enim quod non conveniret fecit Ozias, incensum offerens Deo? quid item Saul, victimas faciens? quid violenti nimium dæmones, quum Jesum Dei Filium verissime prædicarent? Sed profecto a Theologia omnis alienus interdicitur episcopus: unusquisque enim ministerii sui ordinem servare debebit. Solusque pontifex semel in anno ingreditur in Sancta sanctorum: et hoc, servata diligenter omni quam lex præcipit munditia pontificali. Sacerdotes autem sancta circumtegunt, et Levitæ sancta non tangunt, ne moriantur.52 Et iratus est furore Dominus contra Ozæ temeritatem. Et Maria lepra respergitur, quæ legifero fratri legem conatur imponere. Et super filios Scevæ insiliere dæmonia. Et: Non mittebam eos, inquit, et ipsi currebant, et non loquebar ad illos, et ipsi prophetabant; et impius qui mihi immolat vitulum, sicut qui occidit canem. Atque ut summatim dicam, eos non tolerat qui divina pervertunt, perfecta illa Dei supremaque justitia: dicentibusque illis, In nomine tuo virtutes multas fecimus; respondet: Nescio vos, recedite a me, omnes operarii iniquitatis. Nefas itaque est, ut divina testantur Eloquia, ea etiam quæ justa sunt, non secundum dignitatem meritaque exsequi. Ceterum debet sibi quisque cautius intendere, ut non sublimia et quæ se altiora sunt, sapiat, solaque ea meditari quæ sibi pro meritorum modo credita sunt.53
Quid igitur? inquis, non oportet sacerdotes qui vel impie vel perperam aliquid facere deprehensi fuerint, corrigi? solisque licebit gloriantibus in lege, per prævaricationem legis Deum inhonorare?54 Et qua ratione sacerdotes prædicatores Dei sunt? Quo enim pacto divinas populo virtutes enuntiant, qui nec earum vires penitus norunt? Aut quomodo illuminabunt alios, qui ipsi sunt tenebris obsiti? Quomodo item divini Spiritus gratiam præstabunt, qui neque an sit Spiritus Sanctus, habitu atque veritate crediderunt? — Ad hæc tibi ipse respondeo: non enim inimicus Demophilus est, nec patiar te circumveniri a Satana. Unusquisque profecto circa Deum adstantium ordo, sacratior est magis absistente atque divinior; et lucidiora simul sunt vimque illuminandi servantia majorem, quæ vero lumini magis sunt propinquantia. Neque localiter accipias velim hujusmodi propinquitatem, sed secundum idoneitatem qua ad Deum recipiendum sunt accommodatiora. Si igitur quæ illuminat, sacerdotum est sancta distinctio, procul dubio ille a sacerdotali ordine et virtute omnino prolapsus est, qui illuminans non est; multoque sane magis, qui neque illuminatus est. Atque ut mihi quidem videtur, audax nimium hujusmodi est, si sacerdotalia munia sibi assumit, neque metuit neque veretur, ea quæ sunt divina, præter meritum persequi; putatque ea latere Deum, quorum sibi ipse conscius sit, et se Deum fallere existimat, quem falso nomine appellat patrem, audetque scelestas blasphemias suas (neque enim preces dixerim) sacris aris inferre, easque super signa illa divina ad Christi similitudinem dicit. Non est iste sacerdos, non est, sed infestus, atrox, dolosus, illusor sui, et lupus in dominicum gregem ovina pelle armatus. At Demophilo fas non est ista corrigere. Nam si divinus sermo justa juste prosequi jubet; juste vero prosequi, est unicuique quod suum est pro meritis reddere: juste hoc omnis prosequi, non præter suum meritum aut ordinem, debet. Namque et angelis justum est officia secundum merita dividi, ut et profecto divisa sunt: verum hoc illis non a nobis, o Demophile, sed per illos nobis ex Deo, et ipsis quoque per superiores angelos. Atque ut breviter dixerim, in omnibus quæ sunt, per prima secundis a dispositissima omnium ac justissima providentia, justa pro meritis tribuuntur, ut hi quidem quos Deus præesse aliis statuit, inferioribus atque subjectis secundum merita tribuant. Verum enim Demophilus iræ et concupiscentiæ, ratione moderetur, eisque secundum merita tribuat; neque suum violet ordinem, sed regat subdita supereminens ratio. Nam si quum forte in foro adspicimus famulum domino, seniori adolescentulum, sive etiam filium patri maledicere, simulque impetu facto plagas inferre; pietatem violare videmur, nisi accurrentes, præstantioribus opem ferre studeamus, quantumlibet illi fortasse prius perpessi injuriam sint: cur, quæso, non erubescimus, qui rationem ab ira et concupiscentia violari, et a tradito sibi divinitus principatu dejici videmus atque negligimus, et inter nos ipsos impiam et injustam temeritatem ac seditionem confusionemque excitamus? Merito sane noster a Deo nobis indultus legifer, Ecclesiæ Dei præfici prohibet eum qui domui suæ eatenus non bene præfuerit. Qui enim se ipsum regere novit, et alterum reget; qui alterum, etiam domum; et qui domum, civitatem quoque; et qui civitatem, etiam gentem. Atque ut summatim dicam, juxta Veritatis vocem, qui in modico fidelis est, et in multo erit fidelis; et qui in modico infidelis, et in multo quoque infidelis erit. Ipse igitur concupiscentiæ et iræ atque verbo, congrua jure tuo impertire. Tibi autem venerandi ministri moderentur, ministris sacerdotes, sacerdotibusque pontifices; atque illis ipsis Apostoli Apostolorumque successores convenientia dictent. At si quis forte et inter ipsos a recto tramite deviarit, is ab æqualibus atque sui ordinis sanctis corrigatur, ut non ordo in ordinem ruens cuncta permisceat, sed unusquisque in suo ordine suoque officio maneat. Ista tibi interim idcirco dixerimus, ut et scias et facias quæ tui muneris sunt.
Porro de illa in virum (ut tu ais) impium ac perditum immanitate, nescio quo fletu plangam contritionem dilectissimi mei. Cujus enim te arbitraris a nobis constitutum esse cultorem? Nisi enim illius summi boni cultor es, profecto et a nobis et ab omni nostræ religionis cultu alienus sis necesse est; jamjamque tibi ex hoc Deus inquirendus est alius, et alii sacerdotes, ut apud illos effereris potius quam perficiaris, sisque amicæ crudelitatis minister atrox. An enim et nos ipsi ad supremæ sanctitatis imaginem
Deut. xvi, 20.
1 Tim. xii, 4.
Luc. xvi, 18. inimica perfecti sumus? aut non in nobis ipsis divinæ clementiæ largitate indigemus? An vero, juxta divinas Litteras, peccatum duplex impiorum more peccamus, dum et nescimus in quibus offendimus, insuper et nos ipsos justificare præsumimus, putamusque nos videre, quum revera minime videamus? Obstupuit cœlum super hoc, et exhorrui ego, mihique ipsi vix credo. Ac id ipsum bene scias velim: nisi tuas legissem litteras (quas utinam nunquam vidissem), nemo unquam persuasisset, quicumque mihi hæc de te persuadere moliretur, ut ad credendum adductus essem, Demophilum non arbitrari Deum super omnia bonum ac benignum esse, seque putare ipsius miserantis ac salvantis gratia non indigere, imo et sacerdotes abrogare, qui promeruerunt bonitate præcipua plebis ignorantias portare, et non severe corripere, sed eis Deum propitium facere, non ignorantes quod et ipsi circumdati sunt infirmitate. Sed profecto divinus ille ac summus Pontifex altera ingressus est via, idque quum (ut sacra testantur Eloquia) a peccatoribus esset segregatus. Atque hoc eximiæ in se dilectionis argumentum capit, si oves ejus modestissima gubernatione pascamus. Et nequam eum appellat qui conservo non dimiserat debitum, neque illi indultæ sibi largissimæ bonitatis ne minimam quidem tradiderat portionem; atque ideo in illum intorquet justam omnino sententiam, ut (quod mihi ac Demophilo valde metuendum est) ab eo quæ semel fuerant dimissa repetantur. Nempe enim et his qui impias in se manus injecerant, in ipso suæ passionis tempore veniam a Patre precabatur. Discipulos item corripuit, quod persequentes se Samaritanos ut impietatis condemnaret, optaverant.
Hoc sane illud est quod imprudenti illa et prolixa nimis epistola tua inculcas et replicas: quod scilicet non te ipsum, sed Deum ultus es. Dic, oro te, per malitiam eum qui summe bonus est, vindicas? Absit. Non habemus pontificem qui compati non possit infirmitatibus nostris; verum et innocens et misericors est. Non contendet, neque clamabit; et ipse est mitis, et ipse propitiatio est pro peccatis nostris. Non itaque suscipiemus improbos conatus tuos, ne si millies quidem Phinees atque Eliam te dicas æmulari. Hæc enim minime probavit Jesus, quum ea sibi discipuli, mitis ac benignissimi spiritus eatenus rudes ignarique, suggererent. Denique et sacratissimus noster institutor, in mansuetudine docendos admonuit eos qui doctrinæ Dei adversarentur. Doceri quippe ignaros decet, non suppliciis affici: sicuti et cæcos non cruciamus, sed ad manum ducimus. Contra vero, tu respirare in lucem inchoanti viro, ictum in caput impingens, emergendi facultatem adimis, accedentemque summa cum verecundia, repellis audacter. Hoc igitur ingentis horroris est, quod is quem Christus summe bonus errantem in montibus requirit, fugientemque revocat, et vix repertum sacris humeris revehit, abs te affligitur, repudiatur, abjicitur. Ne, quæso, tam male nobis ipsis consulamus, neque gladium in nos ipsos impellamus. Nam hi quidem qui alios violare injuriis aut beneficiis fovere nituntur, quum illi forte quæ voluerint, facere nequeant, sibi tamen aut malitiam, secundum propositum, aut bonitatem conscivere; atque ideo evadunt aut virtutibus divinis aut atrocitatibus inhumanis pleni. Et hi quidem angelorum sanctorum sectatores et comites et in præsenti et in futuro sæculo, cum omni pace, liberati a malis omnibus, beatissima requie in perenni vita, perpetua hereditate potientur, et (quod bonorum omnium maximum est) cum Deo semper erunt; porro hi qui a divina simul ac sua pace deciderunt, et in vita et post mortem cum immitibus atrocibusque dæmonibus futuri sunt. Cujus rei gratia nobis summo studio curandum est ut bono inhæreamus Deo, simusque cum Domino semper, et non cum malis occulto illo justissimoque judicio segregemur, atque ex nobis ipsis pœnas debitas subeamus: quod ego maxime omnium timeo, malorumque omnium exsors esse et cupio et oro.
Ac, si vis, divinam quoque sancti cujusdam viri visionem memorabo. Quum aliquando in Cretam venissem, S. Carpus me suscepit hospitio, vir ob eximiam animi munditiam ad Dei speculationem ultra ferme omnes aptissimus. Denique nunquam sancta mysteria celebrare cœpisset, nisi prius inter eas preces quæ antea consummatur, sacra illi ac propitia visio apparuisset. Hunc igitur, ut ipse referebat, infidelis quispiam contristarat aliquando. Erat autem causa tristitiæ, quod ille quemdam ab Ecclesiæ fide ad impietatem erroris abduxerat. Quumque ejus celebritatis quam vulgus hilarias vocat, agerentur dies, qui debuerat pro utrisque benignissime orare, atque Dei salvatoris auxilio alterum ab errore convertere, alterum bonitate superare, nec desistere quin eos admoneret per omnem vitam donec pœnitentiæ tempus superesset, et ita eos ad Dei cognitionem attrahere, ut jam tandem et quæ illis erant ambigua et obscura patescerent, et ab his quæ præter rationem audacter admiserant, resipiscere legitima severitate cogerentur: nescio quo pacto, quum intra semetipsum id antea passus non esset, tunc vehementem indignationem atque amaritudinem imbiberat animo. Sic itaque affectus, obdormivit: erat enim vespera. Circa vero mediam noctem, quo tempore consueverat ipse semper apud se ad divinos evigilare hymnos, expergiscitur quidem et surgit, quum somnos parum quietos et crebro interruptos, nec absque perturbatione cepisset.55 Stans tamen ad divinam precem et collocutionem non satis intente, irreligiose tristabatur, et ferebat graviter, iniquum esse dicens, si impii homines et qui vias Domini perverterent rectas, adhuc viverent. Et hæc dicens, precabatur Deum ut amborum vitam turbine aliquo et fulmine prorsus exstingueret. His dictis, repente se vidisse referebat domum in qua consistebat, primitus vehementer agitari, ac tum demum a summo culmine per medium dividi, et quemdam ante se ingentis luminis rogum, eumque (videbatur enim jam sub dio esse locus) e cœlo ad se usque deferri. Cœlum vero ipsum patere apertum conspiciebat, ejusque cardini Jesum insidere, innumeris illi humana specie adstantibus angelis. Et ista quidem vidisse, quum superne adspiceret, et se esse admiratum memorabat. Ubi vero ad inferiora deflexit obtutus, Carpus ipsum quoque solum instar vasti ac tenebrosi cujusdam profundi discissum se vidisse ait, atque viros illos quibus mala imprecatus fuerat, ante se ad os illius profundæ voraginis stare trementes ac miserabiles, et qui ipsa pedum suorum labilitate jam mergendi viderentur. Porro ab inferiori parte voraginis, serpentes cernebat emergere, qui circa illorum pedes ita instabiles ac nutantes, interdum quidem in globum colligi et ingravari una atque pertrahere, interdum vero dentibus et caudis, ore, gutture, linguis ac toto corporis motu, vim immensi pavoris viderentur incutere, ut qui modis omnibus deorsum illos præcipitare molirentur. Fuisse autem et viros quosdam in medio, qui contra eos una cum serpentibus impetum facerent, exagitantes una et impellentes atque ferientes. Videbantur autem illi lapsui proximi partim vi, partim etiam inviti, partim etiam sponte, quum a malo sensim et cogerentur simul et inducerentur. Referebat autem Carpus se dum inferiora adspiceret, fuisse delectatum, atque superiora neglexisse, graviter autem et indigne ferentem quod illi necdum cecidissent; et quum sæpius eo desiderii ferretur impetu, eosque et ipse niteretur impellere, semperque frustra moliretur, molestissime tulisse, et contra eos imprecatum esse. Quum ecce vix tandem revocatis ad superna luminibus, vidit cœlum sicuti et prius adspexerat, Jesumque miseratum quod fiebat, de cœlesti illa sede consurgentem, ad eos usque descendere et porrigere clementissimam manum, angelosque una opem ferentes, aliunde alium tenuisse viros, ac dixisse Carpo Jesum, stanti porrecta adhuc manu: Jam percute adversum me, paratus enim sum etiam iterum pro salvandis hominibus pati; gratum mihi istud est, dum non alii homines peccent: tu autem inspice an tibi utile sit, hanc istius profundi et cum serpentibus mansionem, Dei ac bonorum clementiumque angelorum præferre consortio. — Hæc sunt quæ ego audita, vera esse credo.
EPISTOLA XI¹
APOLLOPHANI PHILOSOPHO.
JAMJAM meus ad te convertitur sermo, præcordialis amor, et multas curarum mearum pro te susceptas anxietates, tibi in memoriam revoco, ut te benevola mente, quod tam diu vesana pertinacia errori tuo (et tibi quidem bene noto) inhæseris, arguerim, et te pro dementibus fanatico more ludificantium phantasiis insimulaverim. Verum nunc summam omnium providentissimam moderationem divinæ benignitatis, magnifice totoque affectu adoro, tibique, pars animæ meæ, salubriter respiranti congratulor atque conjubilo; et te his quæ aliquando contempseras, rursum aggrediar, ut ea nunc iterum tibi commendem, quorum notitiam dudum es aspernatus. Sæpe (et quidem accurate) tibi patefeci, primitus hominem a Deo de limo factum, ut et ipse quoque Moyses fideliter prodidit, et hominis transgressiones cataclysmo diluvioque piatas; et deinceps divina amicitia dignatum, multaque Deum in Ægypto, multa in eo ipso suæ egressionis itinere, ipsius gratia et in eo manifestasse magnalia, et multos compluresque theologos divinitus afflasse, quorum sacris oraculis prænuntiatus, Deus homo fieri ex Virgine dignatus est. Ad quæ non raro responsa ad me dedisti, te non modo hæc vera esse prorsus nescire: verum et quis ipse quoque Moyses fuerit, te omnino fugere; Evangelium vero Jesu Christi (qui totius majestatis Deus est), quod et ipse meum appellabas, refutare; porro Paulum mundi circuitorem, multiloquum verborumque seminatorem, de sensibilibus ad intelligibilia nolle recipere. Imo vero tu in me convitia intorquebas, quod paternæ religionis jura ut degener prodens, in sacrilegia quædam nefanda me conjecissem: hortabarisque pariter, aut me illa quibus innitebar, dediscere; aut illis contentum, divina numina patriasque leges desistere incessere, et evacuare moliri.
Ceterum, ut superna lux paternæ gloriæ, suum splendorem in tuæ mentis tenebras infulgere sua voluntate disposuit, protinus cordis mei penetralibus infudit ut piissimam recordationem et gestæ rei monumentum tuis oculis subjicerem: ut videlicet in Heliopoli, tu quidem pene mihi coævus, et ego quinque et viginti fere annorum tempus evolvens, una morantes constiteramus, quum feria quadam sexta et hora etiam pene sexta, sol horribilibus subito est obsitus tenebris, luna ipsum intercurrente, quia non Deus, sed creatura Dei, in ipsius veræ lucis occubitu lucere non potuit. Quærebam enim tum apud te, qui mihi sane sapientissimus videbaris, ut quid ipse inde sentires, agnoscerem. Tu vero mirabili prudentia subintulisti quod usque adeo penetralibus mentis meæ alte inhæsit, ut nulla oblivione deleri nullaque unquam mortis valeat imagine deteri. Offusi enim tenebris ipsi eramus, orbem solis undiquaque et ex æquo
¹ Epistolas IX et X require paginis 557 et 583. occupante caligine. Et posteaquam repurgatio restitutioque facta est, luna ad solis diametrum conversa, aufugit; et tunc quoque regulam Philippi Aridæi assumpsimus. Quumque reperissemus, quod et erat notissimum, eo tempore solem eclipsis molestias laboresque minime perpeti debuisse, ac nihilo minus lunam ab oriente solarem splendorem pullis nigrantibusque velis obduxisse, quum soleat ex occidua parte solem ingredi (tunc autem opifices lucis thesauros, caliginibus quas ipsa genuerat, ad occiduos usque solis fines pervagata, ut ipsi putavimus, occultavit, quum tamen et lunæ id tempus deesset, neque coitus tempus vicinum esse cognosceretur); aio ad te (neque enim adhuc mysterii tantæ rei conscius eram): O ingentis prudentiæ promptuarium, quid, inquam, o doctrinæ speculum Apollophanes, his secretis adscribis? Ad quæ, nescio quo pacto, divino quodam afflatu et non humani sensus sermone subintulisti: Hæ, o bone Dionysi, divinarum vicissitudines sunt rerum.56 Denique vero adnotatum diligenter feriæ diem et annum, annuntiationi quam sacer Paulus nostris attentis auribus infudit, consentientibus signis, conspirare et concordari expertus, manus veritati submisi, et falsitatis nexibus sum absolutus. Quam quidem veritatem mirifice effero, et quam tibi communico: quæ est via et vita, et lux vera quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Cui tu tandem, ut vere prudens, accessisti. Accessisti enim ad vitam, et abdicasti mortem. Cui profecto inhærendo, res mirifice tecum bene acta est. Hac insuper ratione nobis arctioribus constrictus vinculis, qui me oris tui nitido lepore offundere solebas, et plerumque fucatis quibusdam multicoloribusque et variis rationibus intima nostri sensus offuscare, et quasi acuminatis terebrare spiculis. Et adjiciebas te illius sapidam agnitionem comprehendere satagere, verum ocius a mentali palato resilire, planeque dedignari in tuo ventre sedem sibi deligere. Age igitur, modo cognoscentia et provida corda gerens, sursum erigere, ne pro his quæ non sunt, ipsum ens verum unquam permutes; et pertinacior esto quibuscumque ad falsa præcipitantibus, quam ad ipsum qui vere est, nostris suadentibus votis, te ipsum præstiteras. Ita enim in Jesu, qui esse et vita mea est, lætus jam moriar, quum ipse in eo te vivere sentiam.
•
Footnotes
-
Hebr. 1, 2. ↩
-
* Quæstus-que ↩
-
• Atque ↩
-
Act. xvii, 23. ↩
-
Joann. xiv, 6. ↩
-
* effero ↩
-
* in Jesu, qui esse et vita mea est, lætus... ↩
-
* vives Ps. xli, 2. ↩
-
Prum. 16. ↩
-
D nedictus. Amen. ↩
-
Eotli. 33. 11. ↩
-
exstiteras ↩
-
Joan. i, 9. ↩
-
* prudentissime ↩
-
Joann. xiv, 6; 1, 9. ↩
-
Eccl. 1, 5. ↩
-
Ps. xxxv, 10; ↩
-
Ps. cix, 3. ↩
-
Eccl. xxiv, 17-23. ↩
-
Joann. 1, 18. ↩
-
Ps. xxxii, 6. ↩
-
Ps. xliv, 2. ↩
-
Hebr. 1, 3. ↩
-
Sap. vu, 26; ↩
-
Sap. , 40-43. ↩
-
Cant. v, vu. Osee xii, 8; ↩
-
Apoc. iv, 6; ↩
-
accipiens Hebr. v, 14. ↩
-
Luc. xvi, 27. ↩
-
Heb. xvi, 22. ↩
-
AD EUMDEM CAIUM. ↩
-
AD EUMDEM CAIUM. ↩
-
1 Tim. vi, 16. ↩
-
Ps. cxxxviii, 6. ↩
-
Rom. xi, 33. ↩
-
II Cor. ix, 15. ↩
-
Philipp. iv, 7. ↩
-
1 Cor. 1, 21. ↩
-
2 Cor. 1, 21. ↩
-
Job v, 9. ↩
-
Deut. i, 7, 8. ↩
-
Deut. 1, 37. ↩
-
* tradunt historiæ ↩
-
Num. xn, 3. ↩
-
Num. xvi, 1 et seq. ↩
-
Num. xi, 10-12; ↩
-
Num. xli, 41 et seq. ↩
-
Act. xm, 22. ↩
-
Exod. xxi, 4, 5. ↩
-
Job xlii, 8. ↩
-
Gen. 1, 19-21. ↩
-
11 Par. xxvi, 16 et seq.; 1 Reg. xiii, 9 et seq.; xv, 12 et seq.; Marc. xiii, 11, 12. Exod. xxviii, 1. 11 Par. xiv, 14. Hebr. ix, 7. Lev. xvi, 15. 11 Reg. vi, 6, 7. Num. xii, 10. Act. xix, 14-16. Jer. xxi, 21. Is. lxvi, 3. Matth. vi, 22, 23; Luc. xiii, 27. ↩
-
Ecceli. u, 22. ↩
-
Rom. ii, 23. ↩
-
Act. X, 10. ↩
-
Joannes, 127. ↩
Chapter 30 of 30