Articulus 10
ELUCIDATIO INITII HUJUS EPISTOLÆ OCTAVÆ, AD DEMOPHILUM MONACHUM: DE MANSUETUDINE MOYSIS, DAVID, ALIORUMQUE PRÆCIPUORUM DEI AMICORUM.
DEMOPHILUM istum reprehendit Theologus de indiscretione et ira ac cordis duritia, sicut ex processu epistolæ innotescit.
Hebræorum historiæ dicunt, id est libri Scripturæ veteris Testamenti primo datæ Hebræis per Moysen, o nobilis Demophilæ, qui quamvis in aliquibus reprehensibilis sis, in aliis tamen virtutibus clarus es, et sanctum illum Moysen propter multam mansuetudinem Dei apparitione dignum habitum. Mansuetudo namque tranquillam et quietam efficit mentem, sicque ad divinam illuminationem et apparitionem ac revelationem disponit eamdem, præsupposita caritate aliisque virtutibus. Jam enim est mentio de mansuetudine infusa, quæ fidei, spei et caritati, aliis quoque virtutibus, est annexa atque formata. De qua in Ecclesiastico edocetur:1 Fili, in mansuetudine opera tua fac, et super gloriam hominum diligeris. Denique, quoniam Deus decrevit sanctum Moysen illum præficere in prælatum durissimo populo Judæorum, contulit ei præcipuam mititatem, imo et caritatem, pietatem, patientiam, omniumque perfectionem virtutum. Gregi enim duræ cervicis, necessarius talis est prælatus.
Et si aliquando ipsum extra divinam visionem describunt, id est, dum interdum referunt eum privatum consueta apparitione et familiaritate divina, non ante a Deo excludunt, id est, non prius aiunt ipsum Dei visitatione et gratia destitutum, quam a mansuetudine, id est, quam referunt ipsum Moysen a mansuetudine defecisse. Dicunt autem quod valde superbienti et divinis consiliis resistenti, iratus est furore Dominus.2 Quod fuit ad aquas Contradictionis, ubi turbatus et exasperatus est Moyses, victus durissimi populi improbitate. Unde Dominus dixit ad eum ac Aaron: Quia non credidistis mihi, non introducetis hos populos in terram quam daturus sum eis.3
Quando autem ipsum commendabilem faciunt, id est, ubi Scripturæ ipsum commendant, a Deo judicatis dignitatibus, id est, per hoc quod dignus effectus est primatum et honorificentiam tantæ plebis habere, ex præeminenti mansuetudine, boni Dei imitatione, commendatur, id est, de excellenti mititate laudatur, per quam imitatus est piissimum Deum, de quo in Psalmo: Quoniam tu, Domine, suavis et mitis;4 ac alibi: Benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia.5
Etenim erat mansuetus valde. Sic quippe scriptum est: Erat Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra.6 Et propter hoc dicitur famulus Dei, per excellentiam quamdam. Nam Josue Dominus ait: Moyses servus meus mortuus est.7 Et ad Hebræos: Moyses fidelis erat in tota domo Dei tanquam famulus, Christus vero tanquam filius.8 Et ad Dei inspectionem universis Prophetis dignior. De qua inspectione in Exodo legitur: Loquebatur Dominus Moysi facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum suum; alibi quoque: Ore ad os loquor ei, et palam et non per ænigmata videt Deum. Ubi et Dominus ait ad Aaron ac Mariam: Si quis fuerit inter vos Propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad eum; at non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est. Unde et in Deuteronomio dicitur: Non surrexit Propheta ultra in Israel sicut Moyses, etc.
Sed et quando adversus ipsum et Aaron crudeles quidam pro principatu sacerdotii et principatu gentis litigabant, videlicet Dathan et Abiron ac Hon, nati ex Ruben primogenito Jacob, qui ratione primogenituræ nitebantur in civilibus præsidere; Core autem cum suis, quum essent Levitæ, ad pontificium adspirabant: prout in Numeris recitatur; excessit quidem, id est, Moyses vicit, universam jactantiam et ambitionem, et concedebat a Deo judicato populi prælationem, id est, dictavit ut ille esset supremus, quem Dominus per certum signum sensibile ostenderet se ad hoc elegisse, ut in Numeris dicitur: Tu, Core, et omnis congregatio tua, accipite thuribula, etc.; et quemcumque elegerit Dominus, ipse sit sanctus.
Postquam autem et consurrexerunt in ipsum, et de prioribus improperantes minabantur. Occisis enim præfatis, qui erant de majoribus, multa millia die sequenti insurgebant et stabant contra Moysen et Aaron, dicentes: Vos interfecistis populum Domini. Quumque seditio augeretur et tumultus incresceret, Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum: prout in Numeris legitur. Hinc subditur: et jam pene prævaluerant, id est, prope videbatur ut extenderent manus violentas in Moysen et Aaron; invocabat quidem mansuetus bonum, id est, mitis Moyses Deum naturaliter et interminabiliter ac invariabiliter bonum rogavit, ad salvationem: quia oravit pro populo, et dixit ad Aaron, ut impleto thuribulo suo festinaret ad populum, ad intercedendum pro eo. Confidebat autem valde mansuete, quod aggressis nullorum erat causa malorum, id est, quod ipse non fuit populo causa peccandi, nec interfecit occisos. Sciebat enim quod oportet colloquentem Deo, bono ad quam maxime simillimum (sicut est possibile) figurari, id est, Moyses scivit quod eum qui vacat et loquitur Deo, necesse est « simillimum », id est valde consimilem, esse Deo, et quantum bono modo fieri potest, ei conformari per tranquillitatem et sapientiæ ac virtutum imitationem, et sibi ipsi conscium esse Deo amabilium operationum, id est conscientiam bonam habere de operibus Deo acceptis, quod habeat ea.
Consequenter inducit exemplum de David rege. Quid autem et Dei patrem David, id est David regem patrem Christi, qui verus est Deus (cujus David est pater mediatus secundum Christi assumptam humanitatem; David vero servus et adoptivus est filius Christi secundum divinitatem), faciebat Dei amicum? Etenim de isto, videlicet rege David, bono exsistente, et circa inimicos bono, quia adversariis suis benefecit, eruendo ipsum Saul ac Semei a morte, quando Abisai voluit eos occidere. Unde ait in Psalmo: Si reddidi retribuentibus mihi mala. Aliquando tamen zelo justitiæ quosdam peremit. Dicit superbonus et amator boni, scilicet Deus, qui diligit omne bonum, et nihil odit eorum quæ fecit, ait: Inveni virum secundum cor meum, id est, Deus loquens de David, dixit, Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum: quod in Actibus allegat Apostolus.
Et quidem et lex bona data est, jumentis inimici providere, id est, Deus per Moysen jussit ut etiam adversariorum jumenta a devio reducamus, dum ea errare viderimus, ut patet in Exodo: Si occurreris, inquit, bovi inimici tui aut asino erranti, reduc ad eum; et rursus: Si videris asinum, etc.
Num. xvi, 46.
1 Reg. xxvi, 7-11; 11 Reg. xvi, 9-12. Ps. vi, 5.
11 Reg. i, 15; iv, 12.
Sap. xi, 25.
Act. xii, 22.
Exod. xiii, 4.
Ibid. 5.
Exod. xvi, 11.
Num. xvi, 8.
1 Reg. i, 7.
11 Reg. xvi, 10.
1 Reg. xvi, 1-2.
11 Reg. i, 15; iv, 12.
11 Reg. xvi, 4.
Et Jacob, sicut innocentiam habens, justificatus est, id est, justus reputatus a Deo, persequentibus ipsum Jacob fratre suo Esau et socero suo Laban, ut patet in Genesi.910 Et Joseph de insidiatoribus fratribus non se vindicavit. Attamen discrete ipsos afflixit atque exercuit per adversa, circumventione benigna purgans eos, ut paulo post ab ipso reciperent beneficia copiosa, ut patet in Genesi per diversa capitula.11 Et Abel simpliciter simplicitate columbina, et sine suspicione ambulabat cum fratre occisore, quando crudelis et impius Cain ait ad eum: Egrediamur in agrum, ut legitur in Genesi. Tunc enim Abel justus et innocens nil mali suspicabatur de Cain.12
Et omnis Theologia, id est tota Scriptura, bonos commendat locis opportunis, non præintendentes mala, id est, non peccantes ex intentione seu proposito aut certa malitia, quamvis aliquando peccent ex ignorantia aut fragilitate humana, sed neque ab aliorum malitia ex bono transmutatos, id est non victos nec ex virtute dejectos injuriis, scandalis, perversitatibus iniquorum, quemadmodum de Lot scribit princeps Apostolorum in secunda sua epistola. Tales quippe implent illud Apostoli: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.1314 Hinc subditur: sed econtrario deiformiter malis benefacientes, id est, ad similitudinem imitationemque Dei beneficia impendentes pravis ac adversariis suis, et extendentes ad ipsos multam ipsorum bonitatem, id est copiosam suam virtuositatem, et ad simile mansuete vocantes, id est, suis exemplis excitantes perversos ad similem mititatem. Hinc ait Salvator: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos oderunt, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos;15 et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.16
Footnotes
Chapter 11 of 30