Articulus 6
ELUCIDATIO HUJUS EPISTOLÆ SEXTÆ, AD SOSIPATRUM SACERDOTEM: DE DISCRETA REPREHENSIONE.
SANCTUS pater, præsul, doctor ac martyr Dionysius, in epistola ista pie ac dulciter increpat Sosipatrum de aliqua indiscretione in opere bono, quia frequenter et acriter reprehendebat idololatras, quum eis ante non exposuisset rationabiles causas reprobationis sectæ ipsorum, nec rationes credibilitatis fidei christianæ.
Ne opineris hoc victoriam, sancte Sosipater, quod contra religionem aut opinionem non bonam apparentem, facias contumeliam: id est, non putes te infidelibus prævalere per hoc quod religionem et opinionem eorum, quæ tibi videntur superstitiosæ ac falsæ, redarguis per verba acerrima, quæ contumeliosa videntur, et magis ad indignationem quam ad conversionem provocant audientes.
Neque enim oportet judicare, si ipsam redargueris, id est, dato quod idololatrarum superstitionem redargueris recte, adhuc non «oportet judicare», id est concludere, jam ea quæ sunt Sosipatri, bona, id est, quod fides et lex quas tu, Sosipater, tenes, sint rectæ. Possibile enim est, et te et alios, in multis falsis et apparentibus, unum existens et occultum verum latere, id est, fieri potest ut «te» ipsum ac «alios», inter diversos errores, lateat «unum» salubre, seu unitas veri Dei, «et verum occultum», id est religio vera nondum veraciter publicata. Quod consequenter per similia probat.
Neque enim si aliquid non est rubeum, jam est album, quum inter album et rubeum sit medium (sicut et ipsum rubeum medium est inter album et nigrum); alii quoque sunt colores præter istos. Neque si aliquis non est equus, ut leo, de necessitate est homo.
Ita autem facies, mihi credens, id est, si mihi credideris et acquieveris, facies sicut hortor. Abstinebis quidem ne dicas contra alios, id est, a consueta reprehensione cavebis, nec contra alios eris contentiosus: quemadmodum ad Timotheum scripsit Apostolus, Noli verbis contendere, ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium;1 et alibi, Si quis videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei.2
Pro veritate autem vere dices, id est, pro fidei defensione constanter ac discrete loqueris: quemadmodum scriptum est ad Titum de episcopo et sacerdote, Potens sit exhortari in doctrina sana, et contradicentes redarguere;3 sicut omnino esse irreprehensibilia quæ dicuntur, id est, ita ut probes ac doceas prorsus vera et justa esse quæ in nostra religione tenemus: juxta illud ad Titum, Verbum sanum, irreprehensibile, ut is qui ex adverso est, nihil mali habeat loqui de nobis.4
C Itaque qui infideles aut errantem seu iniquum cupit convertere, discrete, pie, caritative, rationabiliter debet procedere, non dure aut aspere nimis.
TRANSLATIO JOANNIS SCOTI
NOLI hoc æstimare victoriam, sacer Sosipater, in religionem aut gloriam injuriam facere non optimam manifestam. Neque enim oportet judicatam eam redarguas, jam Sosipatri bona. Possibile enim, et te et alios multos, falsis et manifestis, unum ἐν et occultum verum latere. Neque enim si quid non rubeum, jam album; si quis non equus, ex necessitate homo. Sic autem facies, mihi credens: dimittes quidem hoc secundum alios dicere; pro veritate autem vere dices, sic omni modo esse irreprehensibilia quæ dicta sunt.
EPISTOLA VII
AD POLYCARPUM SUMMUM SACERDOTEM.
E GO quidem non sum adversus Græcos aut adversus alios dicens. Sufficere arbitror sanctis viris, si verum ipsum in se ipso possint et cognoscere et dicere secundum quod vere habet. Hoc enim quodcumque est, secundum legem veritatis recte demonstrato et puro exsistente, omne quod aliter habet et veritatem simulat, reprehendetur et alterum exsistens a vere exsistente, et dissimile, et apparens illud magis quam exsistens. Superfluum igitur est veritatis manifestatorem adversus istos aut illos dimicare. Dicit enim unusquisque se habere numisma regale : et forsan quidem habet quamdam deceptivam imaginem cujusdam veri numismatis.5 Et si istum redargueris, rursus et alius et rursus alius de eodem litigabit. Vera autem ipsa posita ratione, et ab aliis omnibus irreprehensibili manente, omne quod non ita secundum omnia se habet, ipsum in se ipso invincibili statione vere veri deponitur. Igitur hoc quidem, sicut arbitror, vere cognoscens, non studui adversus Græcos aut adversus alios dicere ; sed sufficiens mihi (et hoc Deus donet) de veritate scire primum, postea scientem dicere ut oportet.
Tu autem dicis improperare mihi sophistam Apollophanem, et patrum verberatorem appellare, et sicut his quæ sunt Græcorum, contra Græcos non sancte utentem. Et quidem adversus ipsum esset nos verius dicere, quod Græci divinis non sancte contra divina utuntur, per sapientiam Dei tentantes expellere divinam venerationem. Et non multorum ego dico opinionem, affectu materiæ et passibiliter in dictis poetarum permanentium, et creaturæ præter Creatorem divinum cultum exhibentium; sed et ipse Apollophanes non sancte divinis contra divina utitur.6 Etenim exsistentium cognitione pulchre dicta ab ipso philosophia, et a divino Paulo sapientia Dei appellata, ad causam et ipsorum exsistentium et cognitionis ipsorum oporteret sursumagi veros philosophos. Et ut non aliorum quam ipsius, propter hoc quod videtur, opinionem reprehendam, oporteret Apollophanem sapientem exsistentem, cognoscere non aliter aliquando posse aliquid verti cœlestis ordinationis et motus, nisi contentorem essentiæ ipsius et causam haberet ad hoc moventem, qui facit omnia et mutat, secundum sanctum sermonem.7 Quomodo igitur non veneratur cognitum nobis et ex hoc et vere exsistentem Deum? mirans ipsum de omnium causa et superineffabili virtute : quando ab ipso sol et luna, secundum virtutem et stationem supernaturalissimam, simul cum omni ad omnino immobile definiuntur, et tota die in eisdem signis stant omnia (aut tantum quidem, quod amplius , si totis et melioribus et continentibus ita portatis, non circumagebantur contenta);8 et quando910 alius quidem dies secundum continuitatem fere triplicatur, et in viginti omnibus horis, aut omne tanti temporis contraria portatione regreditur et convertitur ita supernaturalissimis contrariis circumactionibus, aut sol proprio cursu motum ipsius omnimodo in horis decem colligens, resolutive rursus toto illo novam viam quamdam terens in aliis. Hoc quidem fuit quod et Babylonios convenienter in stuporem movit, et sine pugna Ezechiæ subjecit, sicut cuidam æquali Deo et homines excedenti. Et non dico eas quæ fuerunt in Ægypto magnas operationes, aut alia quædam alibi Dei signa facta, sed communia et cœlestia, in omni et in omnibus triumphantia. Dicit autem omnino Apollophanes non esse ista vera. Igitur maxime quidem hoc Persarum sacerdotalibus effertur memoriis, et adhuc magis memorialia triplicati solis perficiunt.
Sed liceat illi hæc propter ignorantiam aut inexperientiam non credere. Dic autem ipsi: Quid dicis de defectu facto in cruce Salvatoris? Ambo enim apud Heliopolim tunc præsentes et coadstantes, inopinabiliter soli lunam incidentem videbamus (non enim erat conventus tempus), et rursus ipsam a nona hora usque ad vesperam, ad solis diametrum supernaturaliter restitutam.11 Rememora autem et quiddam aliud ipsi. Novit enim quod eclipsim ipsam ex oriente vidimus inchoatam, et usque ad solarem terminum venientem, postea regredientem; et rursus non ex eodem et defectum et repurgationem, sed econtrario secundum diametrum factam. Talia sunt ejus temporis supernaturalia, et soli Christo, qui est omnium causa, possibilia: qui facit magna et mirabilia quorum non est numerus. Hæc dicta tibi. Et si possibile est, Apollophanes, reprehende et me tunc compræsentem tibi, et simul inspicientem, et simul judicantem, et simul admirantem. Siquidem et divinationem tunc, nescio unde, Apollophanes incepit, et ad me, sicut quæ fiunt conferens, dixit: Hæc, o bone Dionysi, sunt mutationes divinarum rerum. Tanta ut in epistola a nobis sunt dicta. Tui autem erit, sufficienter et deficientia adimplere, et adducere perfecte Deo virum sapientem in multis exsistentem, et forsitan non dedignaturum mansuete discere supersapientem religionis nostræ veritatem.
Footnotes
Chapter 7 of 30