Skip to the text

Articulus 8

DE PRODIGIIS QUIBUS APOLLOPHANES IN DEUM REDUCI POTERAT : ET PRIMO DE SOLIS STATIONE SUB JOSUE, ET RETROGRADATIONE SUB EZECHIA.

TU autem dicis improperare mihi sophistam Apollophanem, id est, mihi scripsisti quod Apollophanes logicus sophistice agens, mihi improperet. Quod quam iniquum sit, constat ex illo Ecclesiastici : Qui sophistice loquitur, odibilis est, in omni re defraudabitur; non est illi data gratia a Domino, omni enim sapientia defraudatus est. Et patrum verberatorem appellare, id est, quod reprobatorem me nominet magistrorum et seniorum meorum Græcorum, ex quibus et corporaliter natus sum. De hujusmodi spirituali verberatione scribit Apostolus : Peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.1234 Unde alia littera habet : Et parricidam appellare. Objecit namque Dionysio, quod Græcos irrationabiliter reprobaret, et scientia quam ab eis didicerat, contra ipsos uteretur. Hinc subditur : et sicut his quæ sunt Græcorum, contra Græcos non recte utentem, id est, tanquam perverse utentem documentis Græcorum contra eosdem, quemadmodum David occidit Goliath proprio gladio. Et verum est quod S. Dionysius philosophica sua scientia usus est ad reprobandum quosdam aliquorum Græcorum errores. Hoc tamen egit ex caritate, pro illorum conversione, ad Dei honorem.

Et quidem adversus ipsum esset nos verius dicere, id est, « nos » possemus « verius dicere » contra Apollophanem, quod Græci divinis non sancte circa divina utuntur, id est, naturali scientia abutuntur : ideo subditur, per sapientiam Dei, id est, per philosophicam scientiam quam habent de Deo, quod scilicet sit actus purus, ens incommutabile, impassibile et perfectum omnino in se, tentantes expellere divinam venerationem, præsertim legem et fidem ac ritum Christianismi, in quibus docetur quod Deus sit incarnatus, passus et mortuus, et item, quod Deus trinus sit in personis.

Et non multorum ego dico opinionem, id est, modo non profero erroneam « opinionem » plurimorum idololatrarum, affectu materiæ et passibiliter in dictis poetarum permanentium, id est, in figmentis poetarum persistentium ex carnali et sensuali affectu, ex quo alliciuntur ad obscena sacra deorum juxta dogmata poetarum, quæ sunt pabula dæmoniorum, et creaturæ præter Creatorem divinum cultum exhibentium, id est, omisso vero veri Dei cultu, colentium varia idolorum ac falsorum deorum portenta. De quibus Apostolus ad Romanos :5 Coluerunt, inquit, et servierunt creaturæ potius quam Creatori.

Sed et ipse Apollophanes non sancte divinis circa divina utitur, id est, sacrilegus est abutendo divinis circa divina. Etenim exsistentium cognitione pulchre dicta ab ipso philosophia, et a divino Paulo sapientia Dei appellata, ad causam et ipsorum exsistentium et cogniti- onis ipsorum oporteret sursumagi veros philosophos : id est, sapientes naturales sua scientia bene utentes, « oporteret » merito elevari ex philosophica notitia creaturarum (quam et Apollophanes convenienter vocat philosophiam, Paulus quoque Apostolus ad Romanos et alibi nominat sapientiam Dei, id est de Deo tractantem :6 qui et ad Corinthios scribit, Quia in sapientia Dei non cognovit mundus per sapientiam Deum) ad causam summam omnium rerum, quæ etiam causa est « cognitionis » illarum.7

Et ut non aliorum quam ipsius, propter hoc quod videtur, opinionem reprehendam, id est, « ut » pro præsente « non » reprobem nominatim errorem « aliorum quam » Apollophanis istius, ob id « quod » jam « videtur » expediendum, oporteret Apollophanem sapientem exsistentem, cognoscere non aliter aliquando posse aliquid verti cœlestis ordinationis et motus, id est, necesse esset quod Apollophanes naturali sapientia vel propria æstimatione sapiens exsistens, perpenderet non posse aliquid variari circa motus cœlestes et naturales cursus ordinantiasque eorum atque cœlestium corporum, nisi contentorem essentiæ ipsius et causam haberet ad hoc moventem, id est, « nisi » inordinatio et motio illa cœlestis « haberet » ipsum « contentorem essentiæ ipsius », id est conservatorem sui esse, « et causam moventem » et incitantem ad talem insolitam et supernaturalem mutationem; qui facit omnia et mutat, secundum sanctum sermonem, id est, qui conservator est universorum, factor et conditor, « et mutat » ea secundum beneplacitum suum, juxta sacram Scripturam in Psalmo :8 Omnia quæcumque voluit Dominus fecit in cælo et in terra;9 alibi quoque : Creatori creatura deserviens; atque alibi : Qui præcipit soli, et non oritur; et stellas claudit quasi sub signaculo.10

Quomodo ergo non veneratur cognitum nobis et ex hoc et vere exsistentem Deum? id est, cur igitur non colit verum

A Deum nobis jam notum ex illa supernaturali mutatione quæ fuit tempore Josue? ad cujus invocationem, vel potius jussionem, ut ex forma verborum ipsius Josue videtur, sol et luna steterunt in medio cœli spatio unius diei, ut legitur in libro Josue : Dixit Josue Domino : Sol, contra Gabaon ne movearis, et luna contra vallem Aialon.11 Ex quibus error Rabbi Moysis reprobatur, dicentis quod sol tunc revera non stetit, sed secundum quemdam tropum loquendi; quod item causa longioris diei fuit, quod Moyses veniens ex Ægypto, quæ est ad meridiem, ad terram promissionis, quæ est ad aquilonem respectu Ægypti, ingressus est latius clima, idcirco et diem longiorem. Quod etsi ita aliqualiter fuerit, illa tamen prolongatio diei fuisset permodica : quod Albertus hic probat diffuse.

Mirans ipsum de omnium causa et superineffabili virtute, id est, ipsum Deum admirans ex sua universali causalitate et indicibili potestate, quæ apparuit in prætacta illa cœlestium motuum mutatione, quando ab ipso sol et luna, secundum virtutem et stationem supernaturalissimam, simul cum omni ad omnino immobile definiuntur : id est, quo tempore sol et luna cum cœlo toto arctabantur et determinabantur a Deo figi et stare immobiliter omnino, « secundum virtutem », id est Dei omnipotentiam, « et stationem », id est quietem ad tempus aliquarum horarum, ut infra dicetur, « supernaturalissimam », quia statio et mutatio illa fuit valde ac multipliciter supernaturalis, ut mox tangetur. Denique circa miraculum istud fuit duplex opinio : una, quod quiescentibus tunc sole et luna, cetera cuncta cœlestia corpora quieverunt; alia, quod sole et luna tunc stantibus, alia cœlestia corpora motu solito movebantur. Prima autem opinio tangitur in verbis prætactis, quum dicitur : Quando ab ipso sol et luna, secundum virtutem et stationem supernaturalissimam, simul cum omni (id est cum toto cœlestium corporum univer-

D so) ad omnino immobile definiuntur. Et tota die in eisdem signis stant omnia, id est, secundum istam opinionem omnia corpora illa in eisdem signis seu imaginibus quiescebant.

Deinde tangitur secunda opinio. Aut tantum quidem, quod amplius, id est, si dicatur quod mirabilius exstitisset, videlicet quod tantum sol et luna steterunt, et cetera movebantur. Unde subjungitur: si totis et melioribus et continentibus ita portatis, id est, si omnibus aliis corporibus cœlestibus, scilicet orbibus et astris ac planetis, quorum aliqua sunt majora et meliora, id est digniora, sole et luna, utputa ipsi orbes, et sunt continentia, quia intra se continent et ambiunt solem et lunam, « ita portatis », id est solito more vectis, delatis seu motis, non circumagebantur contenta, id est, sol et luna contenta et clausa intra illa, non circumferebantur.

Consequenter tangit aliud mirabile et supernaturale, quod contigit circa motum cœlestem, sub rege Ezechia, quando illo optante, et Isaia propheta eximio deprecante, sol retrocessit.

Et quando alius quidem dies, id est, contigit et vere creditur factum « quando » id est tempore quodam, « alius quidem dies », tempore ægrotationis Ezechiæ, secundum continuitatem fere triplicatur, id est, quasi tantæ durationis et longitudinis efficitur, ut sunt tres dies artificiales. Nam in Josue legitur quod dies illa sub Josue fuit prolongata spatio unius diei: quod de die naturali, id est spatio viginti quatuor horarum, exponitur.12 Si enim de die artificiali, id est, spatio quo sol super nostrum est horizontem, intelligetur, non videretur verum quod subditur ibi: Non fuit ante et post tam longa dies.13 Sub Ezechia namque, ut dicitur hic, dies fuit triplicatus: et hoc secundum continuitatem, quia non incidit notabile aut perceptibile tempus inter regressionem solis et iteratam reditionem. Nihilo minus, ut libro de Auditu physico probat Philosophus, mobile in puncto reflexionis oportet quiescere: ergo in retrocessione et reascensione solis hoc fuit, præsertim si per lineam rectam sic et sic movebatur.

Et in viginti omnibus horis, id est totidem integris horis, sol solus, aut omne, id est tota universitas cœlestium corporum simul cum sole. Quemadmodum enim juxta jam tacta, duplex opinio est circa stationem solis et lunæ tempore Josue, an scilicet omnia alia cœlestia corpora simul steterunt cum sole et luna, an illis duobus stantibus, ipsa continuo movebantur; sic circa istam retrogradationem solis sunt duæ opiniones: una, quod alia cœlestia corpora simul cum sole regressa fuerunt; alia opinio, quod non. Idcirco nunc subditur: « aut omne », id est totum illud cœlestium corporum, tanti temporis contraria portatione regreditur, id est, retrocedit « portatione contraria », id est latione opposita, seu motu contrario motui quo ante ascendit, motu, inquam, « tanti temporis », id est decem horarum. Siquidem per decem horas sol rediit, et per alias decem horas mox subsequentes rursus ascendit eadem via qua paulo ante descenderat. Ideo dictum est: « in viginti omnibus horis ».

Unde per Isaiam Dominus ait: Hoc tibi signum erit a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est: Ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis.1415 Et reversus est sol decem lineis. De qua re mirabili et præclara etiam scriptum est in quarto Regum libro: Dixit Isaias ad Ezechiam: Vis ut ascendat umbra decem lineis, aut ut revertatur totidem lineis? Et dixit Ezechias: Facile est umbram cresce-re decem lineis; nec hoc volo ut fiat, sed ut revertatur retrorsum decem gradibus.16 De hoc itidem in secundo Paralipomenon libro tangitur.17

Et convertitur, id est, universitas illa cœlestium corporum rediit simul cum sole, secundum unam opinionem, ita supernaturalissimis contrariis circumactionibus, id est motionibus maxime supernaturalibus, « contrariis » illis motionibus quibus naturaliter solet moveri, et quibus paulo ante ascendit cum sole.

Deinceps tangitur opinio alia. Aut sol proprio cursu motum ipsius omnimodo in horis decem colligens, id est, si « sol » solus « proprio cursu motum ipsius », id est proprium motum, « colligens », id est, complens et integrans, spatio decem horarum, in primo suo ascensu seu reditu diei illius, resolutive rursus toto illo novam viam quamdam terens, id est, infra spatium totum temporis illius regressionis currens in descendendo miraculose, « terens », id est incedens, « novam quamdam viam », id est insolitum iter prorsus miraculosum, in aliis decem regreditur, id est, in decem aliis horis denuo ascendit usque ad id unde cœpit miraculose descendere.

Hoc quidem fuit, id est, opus istud tam multipliciter mirum et supernaturale fuit, quod et Babylonios convenienter in stuporem movit, id est, Chaldæos rationabiliter ad vehementem admirationem induxit. Erant enim astronomiæ intenti, et consideraverunt facta illa nimis supernaturalia esse. Et sine pugna Ezechiæ subjecit, sicut cuidam æquali Deo et homines excedenti. Quum enim Babyloniorum rex et astrologi ejus percepissent quod ad instantiam Ezechiæ regis Judæorum mirabilia illa contigissent, admirati sunt excellentiam ejus, nec audebant se opponere ei, cui omnipotens Deus tam amicabilis fuit. Propter quod reputabant Ezechiam Deo quasi æqualem, id est multum consimilem, puta Dei amicum, et excedentem in gratia accidentalique dignitate commune hominum genus. Propter quem Ezechiam etiam Deus paulo ante interfecit per angelum sanctum centum octoginta quinque millia hominum paganorum in castris Assyriorum:18 quod et Chaldæi isti perceperant.

Præterea tot et tanta mirabilia diu postmodum permanserunt in memoriis hominum : in tantum quod quum postea diu Nabuchodonosor rex Babylonis obsideret Jerusalem, putabant plurimi quod non obtineret eamdem, quemadmodum Jeremias testatur in Threnis: Non crediderunt gentes et reges terræ, quod ingrederetur hostis per portas Jerusalem.19 Hinc quoque quarto Regum libro narratur quemadmodum rex Babylonis misit Ezechiæ libros, id est epistolas, et munera; et gentes in circuitu ipsum timebant.20 Cur autem rex ille misit legatos suos ad Ezechiam, secundo libro Paralipomenon aperitur, quo legitur: Missi erant ut interrogarent eum de portento quod acciderat super terram, hoc est de admirabili illa solis retrogressione et reditu.21

Et non dico eas quæ fuerunt in Ægypto magnas operationes, id est, pro præsenti non recito admirabilia quæ Deus per Moysen in Ægypto effecit:22 inter quæ magnificum fuit, quod tribus diebus sol lumen suum retraxit ab ipsis Ægyptiis, non ab Hebræis nec aliis gentibus; aut alia quædam alibi Dei signa facta, sicut quod tres viri manserunt in æstuantissimo fornace illæsi, Daniel quoque a leonibus intactus;2324 sed communia et cœlestia, in omni et in omnibus triumphantia, id est signa ista in cœlestibus facta corporibus, notaque in universo et gentibus cunctis, ut sit distributio pro generibus singulorum, ac convincentia incredulos ad confitendum omnipotentiam ac providentiam Dei.

Dicit autem omnino Apollophanes non esse ista vera, id est, respondebit quod falsa sint et conficta: quod protinus reprobatur. Igitur maxime quidem hoc Persarum sacerdotalibus effertur memoriis, id est, in historiis Persarum et memorabilibus scriptis sacerdotum illorum istud narratur, et adhuc magis memorialia triplicati solis perficiunt, id est, perfecte faciunt magis, id est sapientibus, certas memorias « solis triplicati », id est diei illius quasi tam longi ut sunt tres dies artificiales: sicque sol quasi triplex fuit in suo effectu.

Footnotes

  1. 1 Reg. xvi, 31. ↩

  2. * subate ↩

  3. 1 Cor. vii, 11. ↩

  4. Euris. XXXVII, 23, 24. ↩

  5. Rom. 1, 25. ↩

  6. Rom. 1, 18, 19. ↩

  7. 1 Cor. 1, 21. ↩

  8. Ps. cxxxiv, 6. ↩

  9. Sap. xvi, 21. ↩

  10. Job ix, 7. ↩

  11. Josue x, 12. ↩

  12. Isai. 1, 13. ↩

  13. Isai. 1, 14. ↩

  14. IV Reg. xx, 11, 11. ↩

  15. Is. xxxviii, 7, 8. ↩

  16. IV Reg. xx, 9, 10. ↩

  17. II Par. xxxii, 24. ↩

  18. IV Reg. XIX, 35. ↩

  19. Thren. IV, 12. ↩

  20. IV Reg. XX, 12. ↩

  21. II Par. XXXII, 31. ↩

  22. Exod. X, 22, 23. ↩

  23. Dan. III, 23 et seq. ↩

  24. Dan. VI, 22; XIV, 39. ↩

Chapter 9 of 30