Articulus 2
ELUCIDATIO HUJUS EPISTOLÆ SECUNDÆ AD CAIUM MONACHUM : QUO SENSU DICATUR DEUS SUPER DEITATEM PRINCIPALEM ET SUPER BONITATEM.
IN libro de Divinis nominibus S. Dionysius scripserat, quod Deus est super Deitatem principalem, et super bonitatem principalem.1 Ex quibus verbis etiam S. Timotheus motus fuit ad quærendum et objiciendum, ut in illius patuit expositione voluminis. Similiter Caius illa verba admirans, pro illorum declaratione secundam scripsit S. Dionysio epistolam, ad quam sanctus pater Dionysius epistolam istam rescripsit.
Quoniam quidem super omnia, et super Thearchiam est et super boni principatum.2 Ista fuit objectio Caii. Tanquam dicat: « Quoniam quidem », ut scripsisti in libro præfato, Deus est « super omnia », imo « et super Thearchiam », id est principalem Deitatem, « et » etiam « super principatum boni », id est super bonitatem principalem, ergo est super se ipsum. Unde alia habet translatio: Quonam modo is qui universa transcendit, ipsam quoque celsitudinem Deitatis ac bonitatis transcendit? Id est, hoc sciscitaris. Ad quod Theologus mox respondit:
Si deitatem et bonitatem intellexeris id quod est usus benefici et deifici doni, id est, si nomine deitatis ac bonitatis intelligas usum, id est participationem, « doni benefici » atque « deifici », id est deitatis ac bonitatis creaturis communicatæ, per quam formaliter bonæ ac divinæ seu deificatæ efficiuntur, et non imitabilis imitatio et superdei et superboni, id est, deitatem et bonitatem intelligas id quod est « imitatio » seu assimilatio « non imitabilis superdei et superboni », id est perfectæ et summæ veræque Deitatis, quam nulla creatura potest plene et consubstantialiter imitari, quæ etiam est superdeus et superbonus, id est, infinite eminentius Deus et bonus quam comprehendere valeamus; secundum quam deificamur et boni efficimur, id est, per « quam » imitationem seu assimilationem divini efficimur formaliter, « et boni », id est virtuosi.
Etenim si hoc, id est, si ita acceperis, principium fit deificandi et bonos efficiendi deificatos et bonos factos, qui est superprincipalis, id est, tunc ille « qui est superprincipalis », id est Deus vere æternus ac summus, « fit », id est, esse asseritur et sequitur quod sit, « principium » effectivum deificationis participatæ ac bonificationis creaturarum intellectualium, quæ divinæ ac virtuosæ dicuntur:3 « superprincipalis », inquam, omni principio, id est auctoritate, ratione ac jure primævitatis ac fontalitatis qua ipse universorum effectivum, exemplare ac fontale principium perhibetur.
Et supra prædictam deitatem et bonitatem est, id est, præfatam participatam deitatem ac bonitatem excedit, sicut thearchiam et boni principatum, id est tanquam divinitatem quamdam secundariam, participatam, principantem sub vera et simpliciter summa Deitate; in quantum non imitabilis et incomprehensibilis, id est, secundum quod absolute summa Deitas a nullo potest plenarie imitari et comprehendi, excedit imitationes et habitudines, id est participationes participatasque bonitates, perfectiones atque divinas proprietates ac respectus et dispositiones, et imitantium et participantium, id est, omnium secundorum quæ participant et imitantur bonitatem et perfectionem superaltissimi Dei, qui solus reliqua universa incomparabiliter incomprehensibiliterque transcendit.
In hoc stat ista solutio, quod duplex est principium deificans: unum effectivum, videlicet summus Deus; aliud formale, quod est bonitas seu divinitas vel divina proprietas participata, et hujus causa est prima veraque Deitas: idcirco est super eam causalitate, æternitate et perfectione immensa.
TRANSLATIO JOANNIS SCOTI
QUOMODO omnium summitas et super Divinitatem est et super bonitatem? Si deitatem et bonitatem intelligas ipsam rem benefici et deifici muneris, et inimitabilem imitationem superdei et superoptimi, secundum quam deificamur et optime agimur*. Etenim si hoc principium fit deificandi et bonos faciendi deificatos et optime factos, omnis principii superprincipalis et sic dictæ deitatis et bonitatis, ut divinitatis et bonitatis est summitas, quantum inimitabilis et immensurabilis superat imitationes et participationes, et imitantes et participantes.*
EPISTOLA III
AD EUMDEM CAIUM.
SUBITO est quod est præter spem, et non ex apparente ad manifestum eductum. In benignitate autem secundum Christum et hoc arbitror Theologiam significare, ex occulto supersubstantiali ad nostram manifestationem humane substantiam factum pervenisse. Occultus autem est et post manifestationem, aut, ut divinius dicam, et in manifestatione. Et hoc enim Jesu absconditum est, et nullo sermone, nulla mente, quod secundum ipsum eductum est mysterium; sed et dictum ineffabile manet, et intellectum ignotum.
Footnotes
Chapter 3 of 30