Skip to the text

Articulus 5

ELUCIDATIO HUJUS EPISTOLÆ QUINTÆ, AD DOROTHEUM DIACONUM : QUÆ SIT DIVINA CALIGO.

IN exordio hujus epistolæ, Theologus clare definit quid vocetur divina caligo in mystica theologia.

Divina caligo est inaccessibile lumen in quo habitare dicitur Deus, qui habitat in se ipso, sicut æternaliter est in se ipso, prout supra expositum est, ubi expressum est quidquid hic de ista caligine videretur dicendum : idcirco nec immorandum. Et invisibilis quidem existens, id est, Deus invisibilis est, propter excedentem claritatem, id est propter infinitam plenitudinem suæ luminositatis seu actualitatis, per quam incomparabiliter excedit capacitatem et facultatem omnis mentis creatæ.

Et inaccessibilis idem, id est, Deus quoque inaccessibilis dicitur, id est incomprehensibilis, ita quod ad eum immediate attingendum et in se ipso clare videndum et cognoscendum quid sit, non valemus in hac vita accedere, nec etiam in futura accedere possumus ad eum comprehendendum, id est ad intuendum eum in propria luce tam perfecte et clare sicut ex sua natura, cognoscibilitate, et actualitate cognoscibilis est.1 Verumtamen non est penitus nec omnifarie inaccessibilis, quum scriptum sit : Accedite ad eum, et illuminamini; itemque ad Hebræos : Accedentem ad Deum oportet credere quia est.2 Denique præcipimur eum cognoscere atque diligere, et hoc est ipsum accedere.3 In Exodo quoque legitur : Accessit et ingressus est Moyses in caliginem in qua erat Deus. Prætacto igitur modo inaccessibilis est Deus propter excessum supersubstantialis luminis effusionis, id est præ improportionata seu infinita magnitudine et exuberantia seu copia et limpiditate suæ naturæ et emanationis suæ ad intra. Hoc est quod ait, « propter excessum effusionis », id est communicationis et emicationis, sui « luminis supersubstantialis ». Imo nec effusionem ejus ad extra plene cognoscere jam valemus, et tamen per illam accedimus ad ipsius Deitatis notitiam. Nam et Apostolus : Gratias (inquit) Deo super inenarrabili dono ejus.4

In hac fit omnis qui Deum cognoscere et videre est dignus habitus : id est, « omnis » fidelis quem Deus reputat et facit dignum, secundum mensuram humanæ imbecillitatis, « cognoscere » per speculum in ænigmate « et videre »5 per donum sapientiæ seu per visionem mysticæ theologiæ « Deum », qui est finis totius desiderii nostri et fons universæ nostræ scientiæ, « fit in hac », id est, constituitur in ista caligine : omnis, inquam, qui dignus est Deum cognoscere et videre, per ipsum non videre neque cognoscere in eo qui est vere super visionem et cognitionem factus, id est, per hoc quod mente conspicit se non posse clare et plene agnoscere Deum, sed penitus caligare ignorantemque fieri in contemplatione illius, « qui factus est », id est elevatus, « super » omnem « visionem et cognitionem » creaturæ ; et videt hoc solum de ipso posse cognosci nunc, quod invisibilis incomprehensibilisque consistit : et quo mens id clarius intuetur, eo ipsum limpidius videt et contemplatur. Hinc alia habet translatio : Ad hanc pertingit eaque absorbetur quisquis Deum videre ac nosse meruerit, eoque ipso quod neque videt neque cognoscit, illi qui omnem visionem et cognitionem transcendit, familiarius jungitur.

Hoc ipsum cognoscens, quod post omnia est sensibilia et intelligibilia, id est, hoc certissime intuens, quod Deus universa « sensibilia et intelligibilia » præcedit causalitate, æternitate atque immensa perfectione, [et] etiam manet post omnia illa, posito quod illa non sint ac prorsus perierint, et post resolutionem causatorum in primam causam, et item post ordinationem cunctorum in supremum finem, sicque posterius exstat nobilius. Hinc juxta B. Gregorium, Deus est ante omnia non solus, et post omnia non præventus. Verumtamen alia translatio continet: Hoc ipsum noscens, quod posteriora sunt quæ in sensum et intelligentiam cadunt. Quæ translatio non consonat aliis. Et prophetice dicens, id est, prophetalia verba decantans, utputa verba Psalmistæ sequentia: Mirabilis facta est scientia tua ex me, id est, testimonio ac judicio meo id testor ac patet, quod « scientia tua » o Deus, « mirabilis est » et mirabiliter magna, tam scientia tua increata, quam scientia quæ in Scripturis docetur et datur de te;6 fortis facta est, id est, capacitatem nostram excedit, non potero ad eam perspiciendam attingere.

Sicut quidem et divinus Paulus cognovisse Deum dicitur, cognoscens ipsum super omnem exsistentem intellectum, id est, sciens Deum excedere infinite omnem mentem creatam, et cognitionem.

Propter quod et investigabiles esse vias ejus dicit, et inscrutabilia judicia ejus. Sic etenim ait ad Romanos:7 O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus!8 Quæ verba ibidem exposita sunt. Et inenarrabilia dona ejus. Hoc alibi dixit, et sumptum videtur ex eo quod in secunda ad Corinthios habetur epistola:9 Gratias Deo super inenarrabili dono ejus.10 Et pacem ejus excedentem omnem mentem.11 Sic enim scribit Apostolus ad Philippenses: Pax Dei quæ exsuperat omnem sensum. Sicut qui invenit exsistentem super omnia, id est, Paulus apostolus dixit hæc tanquam a Deo illuminatissimus, qui per rationem, contemplationem et dilectionem, ad Deum accessit Deumque attigit, juxta illud in Canticis: Inveni quem diligit anima mea; et alibi:12 Qui quærit, invenit. Et hunc super intellectum cognovit, id est, scivit quod Deus excedit omnem intellectum creatum, quoniam ultra omnia est, omnium causa exsistens.13

Circa hæc rursus, sicut in quibusdam aliis locis, scribit Albertus: Intellectus creatus sub quadam confusione conjungitur Deo ut excedenti: quia non potest de Deo accipi quid est ipsius, quia non habet terminationem; neque propter quid, quia non habet causam; neque quia sicut determinatum, quia non habet causam remotam, nec effectum proportionatum. Ideo nec in via neque in patria videtur Deus, nisi sicut confusum. — Istud, sicut præhabitum est, est simpliciter falsum, et contra apostolicæ Sedis determinationem ac definitivam sententiam, et contra Scripturam canonicam catholice intellectam, dicente Apostolo:14 Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum;15 itemque: Videmus nunc per speculum in ænigmate, tunc autem facie ad faciem; sancto quoque Joanne: Videbimus eum sicut est.16 Ex persuasione etiam tacta videretur sequi quod nec ipsemet Deus essentiam suam cognosceret, quia non habet causam. Idcirco verbum illud Philosophi, Scire est rem per causam cognoscere, est intelligendum in genere certo ac ordine.

TRANSLATIO JOANNIS SCOTI

DIVINA caligo est inaccessibile lumen in quo habitare Deus dicitur: et invisibili exsistente propter supereminentem claritatem, et inaccessibili eodem per superexcellentiam superessentialis luminum manationis, in hoc fit omnis Deum scire et videre dignus, eo non videndo neque cognoscendo, vere in quo super visionem et cognitionem factus; hoc ipsum cognoscens, quia post omnia est sensibilia et intelligibilia, et prophetice videns: Mirabilis facta est scientia tua ex me; confortata est, et non potero ad eam.17 Sic ergo divinus Paulus cognovisse Deum dicitur, cognoscens eum super omnem exsistentem intellectum et scientiam. Propter quod et investigabiles esse vias ejus ait, et inscrutabilia judicia ejus, et inenarrabiles donationes ejus, et pacem ejus superantem omnem intellectum: sic inveniens super omnia, et hoc super intelligentiam cognoscens, quia omnium est summitas omnium causale ens.18

1 Tim. vi, 16.

Ps. cxxxviii, 6.

Rom. xi, 33.

II Cor. ix, 15.

Philipp. iv, 7.

EPISTOLA VI

AD SOSIPATRUM SACERDOTEM.

NE opineris hoc victoriam, sancte Sosipater, quod contra religionem aut opinionem non bonam apparentem, facias contumeliam. Neque enim oportet judicare, si ipsam redargueris, jam ea quæ sunt Sosipatri, bona. Possibile enim est, et te et alios, in multis falsis et apparentibus, unum exsistens et occultum verum latere. Neque enim si aliquid non est rubeum, jam est album; neque si aliquis non est equus, de necessitate est homo. Ita autem facies, mihi credens: abstinebis quidem ne dicas contra alios; pro veritate autem vere dices, sicut omnino esse irreprehensibilia quæ dicuntur.

Footnotes

  1. Ps. xxxiii, 6. ↩

  2. Hebr. xi, 6. ↩

  3. Exod. xx, ↩

  4. II Cor. ix, 15. ↩

  5. I Cor. xiii, 12. ↩

  6. Pa. CXXXVIII, 6. ↩

  7. Rum. 32, 33. ↩

  8. Rom. xi, 33. ↩

  9. II Cor. 3, 15. ↩

  10. II Cor. ix, 15. ↩

  11. Philipp. IV, 7. ↩

  12. Cant. III, 4. ↩

  13. Matth. VII, 8. ↩

  14. p. 482 B'. ↩

  15. I Cor. XIII, 12. ↩

  16. I Joann. III, 2. ↩

  17. Ps. cxxxviii, 6. ↩

  18. I Tim. vi, 16. ↩

Chapter 6 of 30