Skip to the text

Articulus 12

S. DIONYSIUS REPREHENDIT DEMOPHILUM QUOD CONTRARIA PRÆDICTIS FECERIT.

DEMOPHILUS autem, et si quis alius bonis inimicatur, valde juste increpatur, id est, Demophilus iste et quicumque similis ei, justissime reprehenditur, dum durum et incompassivum se exhibet « bonis », id est pœnitentibus et conversis :1 quum et Apostolus dixerit, Confirmate in illum (utpote pœnitentem) caritatem. Imo et Christus :2 Beati (inquiens) misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Et edocetur bona, id est, dum pœnitens salubriter informatur, et bonum ei impenditur, id est, gratia ei infunditur.

Quomodo enim non oportebat (dicit) bonum, id est, Scriptura seu quicumque vir bonus, ait, Qualiter non decuit eum qui bonus et pius est, in salvatione perditorum lætari, id est in recuperatione peccatoris ac pereuntis gaudere, et vita mortificatorum, id est de spirituali vivificatione eorum qui per mortalia vitia mortui erant?3 De quibus Salvator : Dimitte, inquit, mortuos sepelire mortuos suos. Unde et alibi loquitur indulgentissimus pater : Epulari et gaudere oportebat, quia hic frater tuus mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est.4 Siquidem et super humeros levat, id est, supportationi suæ pietatis imponit, difficulter ab errore conversum, id est, eum qui jam in vitiis fuit assuetus, qui difficulter convertitur, nisi speciali gratia præveniatur, et bonos angelos ad lætitiam aggregat, quia de iniquorum pœnitentia quoddam novum accidentale concipiunt gaudium. Hinc etiam legitur quod inventam ovem imponit in humeros suos, et gaudium est angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente.5 Et bonus est ingratis, eorum emendam longanimiter præstolando, et beneficia naturæ præstando.6 Propterea subditur :7 et oriri facit solem suum super bonos et malos; et ipsam animam suam ponit pro refugientibus, id est, vitam suam corporalem exposuit morti pro redemptione confugientium ad misericordiam suam, vel « pro refugientibus », id est, recedentibus a Deo iniquis.

Tu autem, sicut litteræ tuæ mihi a te missæ monstrant, et procidentem sacerdoti (ut dicis) impium et peccatorem, nescio quo modo contra ipsum patris retrusisti: id est, calcibus abjecisti pœnitentem, qui coram sacerdote humiliter procidit, quem pœnitentem tu vocas « impium » et transgressorem; et hoc fecisti « contra ipsum patris », id est, contra id quod ad paternam pertinet pietatem : quod miror, et « nescio quo » temerario ausu feceris. Postea ille quidem deprecabatur, id est, petiit sibi ignosci, et ad medicinam malorum venisse confitebatur, id est, asseruit se venisse ad Pœnitentiæ ac confessionis sacramentum, quod est secunda post naufragium tabula. præsens

Tu autem non horruisti, id est, non expavisti te tam inordinate habere, imo adjecisti peccata peccatis, ut subditur : sed et bonum sacerdotem temere cum injuria corporis repulisti, impingendo seu manus ei injiciendo, dicens miserabilem esse, qui pœnitentem et impium justificavit, id est, absolvit et inter justos locavit.8 Non puto quod iste Demophilus in aliis bonus ac fervidus, quamvis minus discretus, indignatus sit peccatori illi de hoc quod venit ad confitendum, aut sacerdoti, quod illum absolvit; sed quod contra consuetudinem Ecclesiæ pro tunc, mox locum sacratiorem, videlicet chorum, intravit ex sacerdotis inductione, et quia sacerdos instigavit eum ad hoc, quum pœnitens ille debuisset stare inferius in pœnitentium loco. Et ad finem dixisti sacerdoti, Exi cum similibus, id est, egredere chorum eum isto et consimilibus tibi. Et insiliisti, id est, irruisti in sacerdotem, eum irreverenter tangendo, et quum non esset fas, ad adyta et Sancta sanctorum irrupisti, id est, contra ritum Ecclesiæ et statuta pro tunc, irrupisti in chorum et in secretiora :9 quod tunc nec monachis licuit, ut patet ex dictis in Ecclesiastica hierarchia. Et scribis nobis : Corrumpenda sancta pro vi salvavi, et adhuc immaculata custodio : id est, gloriaris quasi juste peregeris, quia omni posse tuo præservasti loca sanctissima a violatione qua violari cœperunt, et adhuc plus profana fuissent, nisi tu restitisses.

Footnotes

  1. II Cor. u, 8. ↩

  2. Matth. v, 7. ↩

  3. Matth. viii, 22. ↩

  4. Luc. xv, 32. ↩

  5. Luc. xv, 5, 10. ↩

  6. Matth. vi, 35. ↩

  7. Matth. v, 45. ↩

  8. II Cor. ii, 8. ↩

  9. cap. vi. ↩

Chapter 13 of 30