Articulus 4
ELUCIDATIO HUJUS EPISTOLÆ QUARTÆ AD CAIUM MONACHUM : QUOMODO JESUS, QUI SUPERESSENTIALIS EST, ESSENTIATUS SUBSTANTIATUSQUE DICATUR.
SECUNDO capitulo libri de Divinis nominibus Theologus scripsit, quod Christus in quantum homo, coordinatus est hominibus ceteris, utpote ejusdem rationis cum ipsis quantum ad veritatem naturæ quam induit. Contra hoc Caius arguit, dicens :
Quomodo dicis, id est, Dionysi, « quo modo » tu « dicis », Jesus qui est super omnia in quantum Deus, imo etiam secundum naturam humanam ut a Verbo æterno assumptam (hinc scriptum est : Qui de cœlo venit, super omnes est), omnibus est hominibus substantialiter coordinatus, id est ejusdem speciei ac ordinis cum hominibus ceteris quoad ipsam humanitatem, qua cum aliis hominibus univoce homo est? Non enim sicut causa hominum hic dicitur homo, id est, Christo non convenit esse hominem causaliter, sicut dicitur esse omnium, sed sicut ipse secundum substantiam totam, id est secundum veram integramque naturam humanam, vere homo exsistens.
Ad istud respondet : Nos autem Jesum non humane definimus : id est, non dicimus Unigenitum Patris incarnatum, esse definitum, circumscriptum, et dignitatis finitæ, ut ceteros homines; nec judicamus de eo sensu humano, sed intellectu divinitus illustrato. Unde et ipsemet in Evangelio ait : Nolite secundum faciem judicare. Apostolus quoque : Et si, inquit, Christum secundum carnem cognovimus, tamen jam nunc non novimus. Unde alia habet translatio : Nos autem Jesum non humana ratione secernimus. At vero Jesus in Scripturis evangelicæ legis supponit increatam personam, hoc est Unigenitum in natura subsistentem humana. Hinc subditur :
Neque enim homo est tantum, id est, non est homo purus, neque supersubstantialis ut homo tantum, id est, secundum naturam suam humanam non est super omne genus et speciem. Sed homo vere qui differenter est amator hominum : quia ut ait Apostolus, Dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis hostiam et oblationem Deo in odorem suavitatis.1 Denique Christus sic amator est hominum, quod amor suus increatus, est causa effectiva totius nostri boni; amor vero suus creatus gratuitus, totius nostri boni gratuiti meritoria causa est.
Super homines, secundum deitatis naturam, per multiplicem quoque gratiam, judiciariam potestatem, excellentiamque sapientiæ atque scientiæ, donorum et fructuum, meritorum, beatitudinum ac virtutum; et secundum homines, quia ut Damascenus testatur, Quidquid plantavit in nostra natura, assumpsit; ex substantia hominum. Factus est enim ex semine David secundum carnem, ut dicitur ad Romanos;2 et ex substantia patrum descendit; atque ut fertur in Symbolo, Homo est ex substantia Matris in sæculo natus, hoc est ex purissimo sanguine sacrosanctissimæ Virginis.345 Qui est supersubstantialis, secundum quod Deus ex substantia Patris ante sæcula genitus, substantia factus: quia factus est homo, id est substantia animata, imo et corpus animatum, secundum quod corpus dicit quid totum: imo ut in Joanne habetur, Verbum caro factum est, sumendo carnem pro homine toto.6 Simul quippe assumpsit corpus et animam, in ipso assumptionis instanti sibi invicem formaliter counita.
Est autem nihilo minus supersubstantialitate superplenus, id est, non obstante humanitatis suæ humilitate ac humili conditione, fuit verus Deus, et fuerunt in eo ac sunt omnes thesauri sapientiæ ac scientiæ Dei absconditi, habitat quoque in eo omnis plenitudo Divinitatis, qui semper est supersubstantialis, utpote æternaliter Deus, qui apud Joannem testatus est:78910 Antequam Abraham fieret, ego sum. Unde et Paulus ait ad Hebræos: Jesus Christus heri et hodie, ipse et in sæcula. Etenim persona Verbi, quæ nominibus istis supponitur, est æterna. Propter quod S. Judas in sua dicit Canonica: Jesus salvans populum de terra Ægypti, secundo eos qui non crediderunt, perdidit.
Videlicet hujus abundantia, id est ex suæ deitatis exuberantissima copia: quia quum esset dives, propter nos egenus factus est;11 et ad substantiam vere veniens, id est, ad nostræ naturæ assumptionem dignanter descendens, non loco et motu, sed dignatione, miseratione ac opere.12 Qui in Genesi locutus est: Descendam et videbo. Ad quem ab Isaia clamatum est: Utinam dirumperes cœlos et descenderes.1314 Super substantiam est substantia factus, id est, incarnatus est supernaturaliter, et « factus est substantia » limitata, utpote homo, qui in quantum Deus, est supersubstantialis, et « super substantiam », imo et super se ipsum quoad naturam assumptam, quæ fuit illi ut habitus et vestis ac tegumentum, quantum ad hoc quod ad subsistentiam ejus non requirebatur. Siquidem teste
A Apostolo, Exinanivit semetipsum, formam servi accipiens, et habitu inventus ut homo.1516 Unde et dixit:17 Pater major me est. Verumtamen, quoniam formam seu naturam deitatis non deposuit nec amisit, verissime fassus est:18 Ego et Pater unum sumus.19 Hinc alia habet translatio: Ad nostra etiam infirma veraciter descendens, ultra humanum modum substantiam nostræ carnis accepit, ac supra hominem quæ sunt hominis gessit. Hinc subditur:
Et super hominem operatur ea quæ sunt hominis, id est, divina et supernaturali potentia fecit humana, videlicet sui ipsius conceptionem in Virgine et nativitatem ex ea, integerrima ipsa permanente, quemadmodum exivit de clauso sepulcro, ac januis clausis introivit cœnaculum.20 Unde subjungitur:
Et monstrat: Virgo supernaturaliter concipiens de Spiritu Sancto sine viri consortio, juxta illud Lucæ: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei.21 Etenim Spiritus Sanctus Virgini dedit fecunditatem, et conservavit eidem integritatem; uterumque mysterii ac templum Spiritus Sancti et Matrem veri Dei deinceps ab omni tactu et contagione viri præservavit purissimum et immunem. Nonne tam sublimis et præclarissimus partus decuit Deum? Erubescat Judæus infelix, erubescat hæreticus maledictus, erubescat omnis incredulus aliter sentiens.
Et aqua instabilis, id est fluida ex sua natura, materialium et terrenorum pedum sustinens gravitatem. Hoc miraculum contigit dum Dominus noster Jesus Christus adhuc passibilis super mare ambulavit, ut in Evangelio legitur.22 Et non succedens, id est, indivisa et quasi fixa ac solida habens se, non cedens totius corporis Christi gravitati, sed supernaturali virtute ad indiffusum consistens, id est, instar materiæ solidioris habens se. Est namque in omni creatura quædam obedientialis potentia: quæ ad nutum suo obedit Creatori, et cujus omnipotenti virtute ac libero prorsus imperio facta est, ejusdem voluntate ac nutu mutatur, cedit, obsequitur ad omne quod illi placuerit.23242526 Hæc ergo probavit et demonstravit aqua materialiter, quemadmodum inanimata et irrationalia laudant, benedicunt honorantque Deum. Hinc ait et Damascenus libri tertii capitulo quinto decimo: Agebat dominator Christus secundum alterutram naturarum suarum, et agit alterutra natura in ipso cum alterius communione, Verbo operante quæ Verbi sunt, et corpore perficiente et exsequente quæ corporis sunt: quemadmodum supersubstantialiter substantiatus de Virgine natus, ita et super hominem quæ sunt hominum egit, in instabili aqua pedibus ambulans, non terrestri facta aqua, sed deitatis supernaturali virtute consistente ad indiffusibile, et gravedini materialium pedum non cedente.
Quid quidem aliquis reliqua exsistentia multa pertranseat, id est, quid opus est reliqua Christi opera mystica atque mysteria multa commemorare et considerando percurrere, per quæ divinius videns super mentem, id est gratiosius illuminatus ac devotius pensans, cognoscit et ea quæ sunt in benignitate Jesu affirmata, id est, intelligit illa quæ scripta sunt de piissimis Christi factis et gratiosis mysteriis, virtutem excedentis negationis habentia, id est, talia esse quod sunt talia et non talia? Quod consequenter declarat:
Etenim, ut colligentes dicamus, id est, ea quæ de Christo sunt scripta, summarie congregantes ac breviter perstringentes asseramus, neque homo erat, non sicut non homo, id est, Christus erat non « homo », « non » tamen sic quod « non » fuit « homo »: hoc est, non fuit homo purus nec homo tantum, sed fuit homo, non factus homo nec conceptus nec natus ordine naturali ac solito modo, sed supernaturali ordine ac virtute. Propterea subditur: sed sicut ex hominibus, ultra homines et super hominem vere homo factus, id est, incarnatus et natus ex incomparabili et supermundissima Virgine « super hominem » id est supra humanam ac solitam potestatem, tamen « ex hominibus », quum dicatur filius David, filius Abrahæ, sed « ultra homines », quoniam natus est caput salvatorque hominum, imo Deus et homo.27
Et reliquum, id est ultra hæc, non secundum Deum divina faciens, id est, miracula operans non pure divine, sed et concurrente operatione suæ humanitatis et carnis (sicut tangendo sanavit ægrotos): quia ejus humanitas fuit instrumentum conjunctum, animatum ac proprium divinitatis Verbi sibi uniti;28 non humana secundum hominem, id est, faciens humana non humane, sed divine, seu divina et supernaturali virtute: sicut per medium hostium invisibilis fugit, quando volebant eum lapidare, præcipitare, et rapere.2930 Sed Deo homine facto, id est Verbo ipso æterno incarnato, nova quadam Dei et hominis operatione nobis conversatus, id est, cum hominibus et inter homines vixit atque versatus est exercendo operationes ante non visas, quæ processerunt ab una persona agente cujus eædem operationes erant divinæ et humanæ, quia suppositum agens, fuit in unitate personæ Deus et homo.31 Quas operationes alia translatio vocat deiviriles, alia theandricas. Nam et utraque natura in Christo agebat cum alterius communione, et suppositum agens fuit unum et idem secundum utramque naturam operans. Verumtamen in talibus attendendum quid propter quid Christo attribuatur ac affirmetur. Nam et Deus dicitur passus quæ passus est homo, et homo dicitur operatus quæ Deus operabatur: et hoc, propter unitatem suppositi in utraque natura, quia humana natura fuit suppositata et subsistens in hypostatico esse Verbi.
Hæc eadem præallegato capitulo tertii libri sui scribit Damascenus quasi verbis eisdem, ita ut videatur ex ista beatissimi Dionysii epistola verba illa sumpsisse.
TRANSLATIO JOANNIS SCOTI
QUOMODO, inquis, Jesus omnium summitas, omnibus est hominibus essentialiter coordinatus? Non enim ut causalis hominum hic dicitur homo, sed ut hoc secundum essentiam totam vere homo ὤν. Nos autem Jesum non humanitus segregamus: neque enim homo tantum, neque superessentialis sit homo tantum; sed homo vere, differenter humanus, super homines et secundum homines, ex hominum essentia superessentialis essentiatus. Est autem nihilo minus superessentialitatis superplenitudo semper superessentialis. Itaque tali magnitudine et in essentiam vere veniens, super essentiam essentiatus est, et super hominem operatur quæ sunt hominis. Et declarat: Virgo supernaturaliter parturiens; et aqua instabilis, materialium et terrenorum pedum sustinens gravitatem, et non imaginativa sed supernaturali virtute ad insolubile constituta. Quid si quis cetera plurima exsistentia pertranseat, per quæ divinitus videns, super animum cognoscet et in humanitate Jesu intentiones virtutem supereminentis depulsionis habentes? Etenim, ut colligentes dicamus, neque homo erat: non ut non homo, sed Deus ex hominibus hominum summitas, et super hominem vere homo factus. Ceterum non secundum Deum divina operatus est, neque humana secundum hominem; sed humanato Deo, novam quamdam deihumanam operationem nobiscum versatus est. ut
EPISTOLA V
AD DOROTHEUM DIACONUM: QUÆ SIT DIVINA CALIGO.
DIVINA caligo est inaccessibile lumen in quo habitare Deus dicitur, et invisibilis quidem exsistens propter excedentem claritatem, et inaccessibilis idem propter excessum supersubstantialis luminis effusionis.32 In hac fit omnis qui Deum cognoscere et videre est dignus habitus, per ipsum non videre neque cognoscere in eo qui est vere super visionem et cognitionem factus; hoc ipsum cognoscens, quod post omnia est sensibilia et intelligibilia, et prophetice dicens:33 Mirabilis facta est scientia tua ex me; fortis facta est, non potero ad eam.34 Sic quidem et divinus Paulus cognovisse Deum dicitur, cognoscens ipsum super omnem exsistentem intellectum et cognitionem.35 Propter quod et investigabiles esse vias ejus dicit, et inscrutabilia judicia ejus, et inenarrabilia dona ejus, et pacem ejus excedentem omnem mentem, sicut qui invenit exsistentem super omnia:3637 et hunc super intellectum cognovit, quoniam ultra omnia est, omnium causa exsistens.3839
Footnotes
-
Ephes. v, 2. ↩
-
Rom. 1, 3. ↩
-
1 Cor. v. ↩
-
Id. vii, 24. ↩
-
Joann. iii. ↩
-
Joann. I, 14. ↩
-
Judæ 5. ↩
-
Hebr. XX, 8. ↩
-
Joann. VIII, 36. ↩
-
Coloan. II, 9. ↩
-
II Car. VIII, 2. ↩
-
Gen. XVIII, 21. ↩
-
Is. LXIV, 1. ↩
-
Is. LXIV, 1. ↩
-
Philipp. VII, 7. ↩
-
Philipp. II, 7. ↩
-
Joann. XIV, 28. ↩
-
Joann. X, 20. ↩
-
Ibid. X, 30. ↩
-
Joann. XX, 26. ↩
-
Luc. I, 35. ↩
-
Matth. XIV, 25. ↩
-
II Cor. VIII, 9. ↩
-
Hebr. XIII, 8. ↩
-
Joann. VIII, 58. ↩
-
Coloss. II, 9. ↩
-
Matth. 1, 1. ↩
-
Luc. IV, 40. ↩
-
Luc. IV, 29; ↩
-
Joann. x, 39; ↩
-
Joann. VI, 15. ↩
-
1 Tim. vi, 16. ↩
-
Pra. cxxxviii, 6. ↩
-
Ps. cxxxviii, 6. ↩
-
Rom. xii, 23. ↩
-
Philipp. iv, 7. ↩
-
Il Cor. ix, 15. ↩
-
II Cor. ix, 15. ↩
-
Rom. xi, 33. ↩
Chapter 5 of 30