Articulus 22
QUOMODO SYMBOLA SINT EXPONENDA.
O PORTET igitur et nos, omissa de his opinione vulgari, intra sacra signa tota intentione penetrare, id est, necesse est ut tota diligentia inquiramus, scrutemur et perspiciamus « intra » nos « sacra » hæc « signa », et significationes, proprietates ac vires eorum, abjecta æstimatione vulgarium, qui ea vilipendunt, neque ea debito honore privare, sed congrue venerari, quum sint divinarum figurarum germina, expressiones atque formæ, id est effectus et similitudines characterum divinorum, formati et instituti ad illa repræsentanda, ac secretissimorum excellentiumque spectaculorum evidentes imagines, id est expressæ similitudines mysteriorum divinorum valde abditorum, atque sublimium objectorum spiritualiumque effectuum, et illuminationum ac charismatum Spiritus Sancti in anima.
Non enim sola supersubstantialia et intelligibilia ac divina lumina, id est non solum increatæ Personæ, et divina ipsas directe concernentia, typicis variantur signis, id est, variis modis designantur per signa figurativa, et materialium rerum nominibus, sicuti quum supersubstantialis Deus ignis dicitur, ad Hebræos:1 Deus noster ignis consumens est; et intelligibilia, id est sapientialia, eloquia Dei ignita memorantur, in Psalmo:2 Ignitum eloquium tuum vehementer. Salomon quoque: Omnis (ait) sermo Dei ignitus est.3 Verum et intelligibilium, id est immaterialium, intellectualiumque angelorum sacræ illæ distinctiones, id est sancti distinctique ordines, variis formis et multiplicibus igneisque figuris describuntur: ut patet ex cap. xv. dictis super Angelicam hierarchiam.
Atque aliter ipsam ignis imaginem, quum de Deo (qui omnem intelligentiam superat) dicitur, oportet accipere; aliter, quum de intellectualibus ejus providentiis sive sermonibus, aliter quoque, quum de angelis enuntiatur: id est, ignem ejusque formam aut proprietatem oportet diversimode sumere, dum attribuitur « intelligibilibus providentiis ejus », id est donis ex sua providentia præstitis nobis, ut sunt bonitas, sapientia, vita, lumen, caritas, virtus, sermo divinus; et dum attribuitur « angelis »: quod consequenter declarat.
Ac priorem quidem illam imaginem, secundum causam, id est, Deus dicitur ignis per causam: verumtamen etiam per similitudinem aliquam actionum, quia mentem accendit, levat, subtiliat et illustrat. Alioqui Deus posset dici lapis et terra. Sequentem vero, secundum substantiam: id est, aliqua bona ex providentia Dei collata, possunt ex sua natura [ignis] vocari; tertiam, secundum participationem: id est, angeli ignis vocantur, quia participant ipsius ignis proprietates, et propter suæ naturæ subtilitatem, activitatem, formalitatem, atque caritatis eorum ardorem. Unde Psalmista: Qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem.4
Atque alia aliter: id est, alia quævis aliis rationibus appellationes tales ignis aliarumve rerum sortiuntur; sicuti digna cujusque speculatio, id est vera et diligens consideratio, et erudita dispositio sancit, id est, sagax ordinatio statuit, accipere convenit signa ista sicut jam tactum est; et non temere ac passim sacra signa miscere, id est non irrationabiliter symbola unius alteri attribuere, sed ipsa congrue causis, sive substantiis, sive virtutibus, sive ordinibus meritisve ac dignitatibus discernere, id est discrete adhibere, quorum etiam sunt enuntiativa, id est significativa, signa.5
Footnotes
Chapter 23 of 30