Skip to the text

Proœmium

ENARRATIO

IN TERTIAM REGULAM S. FRANCISCI

QUICUMQUE hanc regulam secuti fuerint, pax super illos et misericordia, et super Israel Dei. Galat. VI, 16.

Ista sunt verba apostoli Pauli ad Galatas. In quibus verbis per « regulam » intelligitur rectitudo veritasque doctrinæ quam ibidem docet S. Paulus. Cujus doctrinæ imitatoribus ac impletoribus promittit ac imprecatur pacem et misericordiam, hoc est, mentis tranquillitatem in Deo (de qua Propheta loquitur Deo : Pax multa diligentibus legem tuam), et piam æternæ salutis consecutionem seu peccatorum remissionem, de qua Christus testatur : Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.1 Porro per « Israel Dei » intelligit gloriosus sapientissimusque Apostolus unumquemque Christifidelem qui fide et opere meretur Christianus vocari : qui sanctorum Patriarcharum fidem atque vestigia prosequendo, ipsorum filius appellatur, et spiritu, non littera, Judæus ac Israel nuncupatur. Unde ait Salvator : Ecce vere Israelita, in quo dolus non est.2

Præterea, in præallegatis Apostoli verbis per « regulam » intelligo normam seu formam et legem vivendi quam inclytus christianæ sapientiæ signifer, præelectus Dei confessor Franciscus, instituit et præfixit utriusque sexus personis fidelibus quæ vocantur de tertio Ordine :3 quibus spiritualia quædam dedit mandata seu instituta, ut infra patebit; itaque norma et lex vivendi quam illis donavit, merito regula nominatur. Nam, ut asserit Gratianus in prima parte Decreti, distinctione 3, regula dicta est, eo quod recte ducit, nec aliquando aliorsum trahit; alii vero dixerunt regulam dictam, vel quod regat, vel quod recte vivendi normam et legem præbeat, vel quod distorta pravaque corrigat. Quum igitur norma et lex ista vivendi a S. Francisco tradita recte ducat ad veram salutem, nec aliunde trahat, imo salubriter regat actus vitæ humanæ, et viam justitiæ doceat, distorta quoque et prava redarguat; hinc rationabiliter regula nuncupatur. Quam qui fuerint assecuti, pacem cordis et misericordiam ab Omnipotente adipiscuntur.

Denique, quia in Regula ista aliqua continentur circa quæ quæstiones nascuntur et exhortationes necessariæ sunt, idcirco venerabiles ac devoti sacerdotes, ministri et Patres Regulæ et Ordinis hujus, specialiter generalis eorum Minister, parvitatem meam frequenter atque instanter rogare dignati sunt ut super eorum Regulam aliqua scribam, difficiliora elucidando, et circa utiliora doctrinas morales et exhortationes salubres addendo, ea quoque quæ jam per apostolica indulta addita sunt Regulæ veteri ac priori, concordando cum his quæ in Regula illa sunt contenta. Horum ergo tam piæ ac humili postulationi pro posse obtemperare ac satisfacere cupiens, ejus gloriosissimam illuminationem cordialiter invoco qui super quietos et humiles requiescit.4

ENARRATIO

IN TERTIAM REGULAM S. FRANCISCI¹

Footnotes

  1. Matth. v, 7. ↩

  2. Joann. I, 47. ↩

  3. Ps. cxviii, 165. ↩

  4. Is. LVII, 15; LXVI, 1, 2. ↩

Chapter 1 of 45