Skip to the text

Articulus 8

Quod sicut professio tertiæ Regulæ est ex una parte multum rigorosa et ardua, ita ex alia parte sit valde fructuosa ac meritoria.

ALEXANDER de Hales in Summa sua sapienter declarat, quod actio virtuosa est tanto virtuosior et Deo acceptior, et tanto plus meritoria felicitatis æternæ, quo ex pluribus ac altioribus procedit virtutibus. Ideo religiosi qui implent divina præcepta non solum ex obligatione mandati, sed etiam ex debito voti, multo plus promerentur quam alii. Denique, votum implere, est actus virtutis quæ latria nuncupatur : quæ Deo cultum cærimoniamque impendit, ut Tullius ait ; et est inter virtutes morales præcipua, theologicis quoque virtutibus multum similis ac propinqua. Ideo divina implere præcepta non solum ex caritate et justitia, sed ultra hoc etiam ex latria, est valde meritorium et præclarum. Nam et per votum voluntas quasi immobiliter convertitur Deo, et plenius ei subjicitur, imo se integre offert Deo. Propterea libro de Similitudinibus ait Anselmus : Sicut plus confert qui arborem tribuit simul cum fructibus, quam qui præstat fructum arboris tantum, ita plus exhibet Deo et magis ipsum honorat, qui opera bona facit ex voto. Itaque, sicut personæ tertii Ordinis ex una parte præ ceteris gravius peccant violando divina præcepta contra suam professionem, ita plus præ aliis merentur servando divina præcepta ex voto.

Chapter 9 of 45