Skip to the text

Articulus 16

De refectione, abstinentiis atque jejuniis personarum tertii Ordinis.

Ab esu autem carnium, secunda, quarta et sexta feria dieque sabbati abstineant universi, nisi aliud infirmitatis vel debilitatis instantia suaderet. Generale est Christianis abstinere a carnibus feria sexta, quia in ea pro nobis crucifixus est Christus; et sabbato, quia tunc requievit in monumento, et vehementissimus mœror de Christi occisione oppressit beatissimam virginem Mariam et primos Christi discipulos atque discipulas. Ideo his duobus diebus a delicatioribus cibis universi abstinent Christiani, ut Domino suo et primitivæ ejus Ecclesiæ compati videantur, et membra suo capiti aliqualiter conformentur. Porro feria quarta multi fideles regulam nullam professi a carnibus abstinent, quia in die illo Filius Dei pro nobis est venditus. Sed secunda feria ab esu carnium abstinere multis competit religiosis, quia et feria illa a sanctis Patribus est pœnitentiæ deputata. Nam et in Matthæo legitur Christus illa feria esurisse.1 Unde et quidam religiosi qui nunquam comedunt carnes, abstinentius vivunt feria secunda quam tertia. Quamvis autem « instantia » seu vehementia « infirmitatis vel debilitatis » satis faciliter possit inducere ad concedendum licentiam personis tertiæ Regulæ quod comedant carnes feria secunda aut quarta, nisi aliunde impedimentum occurreret, puta præceptum Ecclesiæ propter aliquod magnum profestum; non tamen ita faciliter daretur licentia comedendi carnes sexta feria aut sabbato.

Minutis vero per triduum carnes dentur, videlicet primo die minutionis et duobus diebus statim sequentibus, nisi ex præcepto Ecclesiæ esset aliquo illorum dierum a carnibus abstinendum; nec subtrahantur in itinere constitutis feria secunda aut quarta, propter laborem itineris. Sit quoque ipsarum carnium comestio licita singulis personis tertii Ordinis, quum solennitatem præcipuam intervenire contigerit in qua ceteri Christiani ab antiquo epulis carneis vesci solent. Hinc licet eis comedere carnes in quocumque die evenerit solennitas Nativitatis Christi, et feria secunda ac quarta solennitatis paschalis, secunda quoque feria solennitatis Pentecostes.

Aliis autem diebus in quibus jejunium non servatur, ova et caseus non negentur, id est, lacticiniis vesci possunt, nisi occurrat jejunium in quo propter præceptum

Ecclesiæ a lacticiniis abstinetur, vel in quo personæ istæ jejunare jubentur: quæ omni sexta feria jejunare habent, ut sequenti habetur capitulo.

Sed cum religiosis ceteris in eorum (utpote ceterorum) conventualibus domibus licite sumere valeant de appositis cibis et potibus ab eisdem, videlicet ceteris religiosis, ita tamen quod contra præceptum Ecclesiæ nihil agatur.

Sintque prandii cœnæque refectione contenti, exceptis languidis et viatoribus ac infirmis, et etiam operariis seu laboratoribus in domibus aliorum laborantibus, ut inferius habetur. Denique languidi appellantur, qui diuturna et gravi infirmitate laborant; infirmi autem, qui minori aut breviori, vel ex capitis aut naturalis dispositionis debilitate indigent frequentiori refectione.

Sit sanis cibus moderatus et potus, quum textus evangelicus habeat: Attendite ne corda vestra crapula ex abundantia alimentorum et ebrietate graventur.2 Ista quippe sunt verba Christi: ideo istud pertinet ad omnem Christianum. Quum enim evangelica lex sit maxime spiritualis, perfecta atque divina, idcirco ad universos spectat Christifideles, carnalia vitia, scilicet gulam, luxuriam, maxime devitare. Propter quod S. Benedictus ait in Regula sua: Removeatur præ omnibus crapula, ut nunquam religioso subripiat (id est contingat) indigeries, quia nihil sic contrarium est omni Christiano ut crapula.

Prandium autem vel cœna non nisi præmissa semel dominica Oratione sumatur. Verumtamen personæ Ordinis hujus litteratæ et quæ vota tria emittunt, plus dicunt pro mensæ benedictione et gratiarum actione: imo nullus Christianus manducare deberet, quin ad minus diceret Orationem dominicam ante refectionem et iterum post eamdem. De hac quoque materia plenius dicetur in sequenti capitulo.

TEXTUS REGULÆ

Qualibet vero sexta feria totius anni jejunium celebrent, nisi forte infirmitate aut alia causa legitima excusentur, vel nisi festum Natalis Domini feria ipsa occurreret observandum. Sed a festo Omnium Sanctorum usque ad Pascha, quarta et sexta feria jejunabunt, alia quæ ab Ecclesia sunt statuta vel ordinariis ex causa communiter indicta jejunia nihilo minus servaturi. In Quadragesima vero B. Martini usque ad diem Natalis Domini, et a dominica Quinquagesimæ usque ad Pascha, diebus singulis, exceptis dominicis, jejunare procurent, nisi aliud fortassis infirmitas vel necessitas alia suaderet. Sorores gravidæ, usque ad suæ purificationis diem ab exercitatione qualibet corporali, orationibus dumtaxat exceptis, poterunt, si voluerint, abstinere. Laborantes autem, propter fatigationis afficientis instantiam, a dominicæ Resurrectionis festo usque ad festivitatem B. Francisci prædicti, ter in die qua exercitio laboris incumbent, licite sumere cibum possunt. Quum vero illos contigerit aliorum imminere laboribus, de cunctis appositis die qualibet sumere licebit eisdem, nisi sexta feria vel dies sit alia in qua generaliter ab Ecclesia jejunium noscitur institutum.

Footnotes

  1. atth.xxi, ↩

  2. Luc.xxi,34. ↩

Chapter 17 of 45