Articulus 20
De testamento Fratrum tertiæ Regulæ.
OMNES præterea personæ tertiæ Regulæ quibus de jure facultas, id est possessio, adfuerit, faciant testamentum; et de bonis suis infra tres menses post eorum ingressum in Ordinem istum immediate sequentes, ordinent et disponant, ne quemquam illorum contingat decedere intestatum. Istud institutum videtur pro sæcularibus personis Ordinis hujus ad præcavendum periculum, si forte improvisa morte aut alio impedimento condendi testamentum præventæ, obierint intestatæ: ex quo jurgia possent oriri propter facultates quas deserunt. Qui autem tria vota emittunt, post suam professionem condere nequeunt testamentum, sed ante professionem. Et relinquendi sunt suo arbitrio, ut faciant testamentum sicut voluerint, dando sua pauperibus aut congregationi seu claustro, ut in Regula S. Benedicti habetur; nec licet aliquid ab eis exigere. Sanctus autem Basilius in Regula sua videtur magis innuere quod potius debeant sua dare cœnobio. Beatus etiam Augustinus in Regula sua scribit: Qui aliquid habebant in sæculo quando ingressi fuerint monasterium, libenter velint illud esse commune.
TEXTUS REGULÆ
De pace vero inter Fratres et Sorores aut etiam exteros in discordia positos facienda, sicut ministris videbitur, ita fiat, adhibito (si facultas adfuerit) episcopi diœcesani consilio in hac parte. — Si vero Fratres vel Sorores contra jus vel eorum privilegia, per potestates seu rectores locorum ubi domicilium obtinent, vexationibus impetantur, ministri loci ad episcopos et alios locorum ordinarios studeant habere recursum, juxta consilium et ordinationem ipsorum in talibus processuri.
Chapter 21 of 45