Articulus 23
De aliquibus laudabilibus observantiis.
MEMOR autem sit quilibet ut ad divina obsequia familiam propriam exhortetur, id est, unusquisque paterfamilias aut materfamilias de tertii Ordinis Regula, non obliviscatur suam sobolem atque domesticos congruis horis admonere ad divinorum et ecclesiasticorum observantiam præceptorum et ad mores laudabiles, ad evitandum quoque mala colloquia. Quumque soboles aut domestici alii contra hæc egerint, paterfamilias et materfamilias debent peccantes corripere. Nam et Apostolus ait :1 Si quis suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.
Universi sane Fratres et Sorores tertii Ordinis cujuscumque civitatis aut loci, diebus singulis, si commode poterunt, Missæ officium audiant. Et qui mechanica, manualia exercent officia, studeant mane Missam audire, antequam ad exteriora procedant opera exsequenda, ut sic impleant quod ait Salvator :2 Primum quærite regnum Dei et justitiam ejus. Et mense quolibet ad ecclesiam sive locum, ad quam ecclesiam vel ad quem alium locum ministri curaverint intimare, conveniant die statuto, Missarum solennia inibi audituri.
Unusquisque autem, id est quælibet persona ibi collecta, usualis monetæ denarium massario, utputa collectori seu receptori illius pecuniæ, tribuat, qui pecuniam hujusmodi colligat; et eam de consilio ministrorum dividant inter Fratres et Sorores paupertate gravatos, et præcipue infirmantes, ac eos qui funeris carere dignoscuntur exsequiis, id est necessaria funeri non habentes, vel ad hoc quod pauperibus mortuis fiant exsequiæ de parte aliqua illius pecuniæ, et deinde inter pauperes alios qui non sunt de tertio Ordine, dividant congruenter residuum collectæ pecuniæ, si de ea superest, ita ut ceteris pauperibus, præsertim infirmis et senibus ac domi jacentibus, faciant æquam divisionem juxta eorum penuriam. Istud totum est opus pietatis et caritatis fraternæ. Porro in littera ista non exprimitur quantitas valoris denarii dandi : ideo admonendi sunt ut unusquisque juxta suam facultatem sit caritativus et liberalis in contribuendo, etiam si placuerit sibi duos aut plures dare denarios.
Tuncque, si commode poterunt, virum religiosum et in verbo Dei competenter instructum habere procurent, qui vita, fama atque scientia sit ad prædicandum idoneus, et de approbata religione consistat (et condecens est ut sit de Ordine S. Francisci, et observans), qui eos ad pœnitentiam et misericordiæ opera exercenda hortetur, sollicite moneat et inducat. Nam per opera misericordiæ corporalia aut spiritualia præcipue dimittuntur peccata, charismata gratiæ impetrantur, atque æterna obtinetur felicitas, sicut Salvator testatur:3 Quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis; itemque: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.4 Hinc iterum ait Scriptura: Conclude eleemosynam in sinu pauperis, et ipsa orabit pro te ad Dominum, quia sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum.5 Hinc quoque venerabilis ille Tobias admonuit filium suum, dicens: Noli avertere faciem tuam ab ullo paupere, ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini.6 Quomodo potueris, ita esto misericors: si multum tibi fuerit, abundanter tribue; si autem exiguum habueris, etiam exiguum libenter impertiri stude.
Est autem eleemosyna danda ex caritate, non vanitate, ad Dei honorem, non ad laudem sui aut propter commodum proprium. Præterea aurea est illa eleemosyna et Deo gratissima, quam homines boni de sua paupertate aut de manuum suarum laboribus faciunt. Atque ad exhibendum talia misericordiæ opera, ministri et matres personæque ceteræ tertii Ordinis debent esse caritativi ac liberales in Domino, non tenaces, tardi aut duri: quia revera hujuscemodi misericordiæ opera non solum in futuro, sed etiam in præsenti vita copiose ac multipliciter remunerantur a Domino, non solum per spiritualem gratiarum infusionem, sed etiam per temporalium multiplicationem, quemadmodum et decimarum ac primitiarum atque oblationum debita, prompta et devota solutio, prout sancti patres Hieronymus et Hugo testantur.
Denique, si alicui conventui tertii Ordinis data sunt aliqua temporalia bona hac conditione ut pauperibus tribuantur, non sufficit talia supervenientibus hospitibus exhibere, sed juxta conferentium voluntatem sunt in eleemosynam expendenda, et ostiatim mendicantibus aliisve pauperibus infirmis ac domi jacentibus danda. Nam hospitalitatem exhibere et eleemosynam dare, sunt distincta opera misericordiæ, quamvis extense loquendo, quodlibet misericordiæ opus interdum eleemosyna nuncupetur.
Studeat quilibet, dum Missæ celebratur officium et prædicationis verbum proponitur, servare silentium. Orationi et Officio, id est divino obsequio et celebrationi ac sermocinationi, sit intentus (somnolentiam quoque et mentis evagationem devitet, nec oculis hinc inde discurrat), nisi eum communis utilitas Fraternitatis impediat, id est, nisi ex injuncto officio indigeat loqui pro utilitate communi.
TEXTUS REGULÆ
Quum autem quemquam ex Fratribus infirmari contigerit, ministri per se, vel per alium seu alios, si hoc eis infirmus fecerit intimari, semel in hebdomada visitare teneantur ægrotum, ipsum sollicite ad recipiendum pœnitentiam, prout melius et efficacius expedire putaverint, inducentes, necessaria illi de bonis communibus ministrando. Et si præfatus infirmus de præsenti luce migraverit, Fratribus et Sororibus tunc in civitate vel loco ubi eum contigerit mori præsentibus nuntietur, ut defuncti exsequiis procurent personaliter interesse : a quibus, donec Missarum fuerint celebrata solennia et corpus tumulo conditum, non recedant. Hæc quoque circa Sorores infirmas et decedentes volumus observari. Præterea, infra octo dies post ipsius sepulti obitum immediate sequentes, quilibet Fratrum et Sororum ipsarum dicat pro anima ejus, sacerdos videlicet Missam unam, sciens Psalterium quinquaginta psalmos, et illitterati totidem Pater noster, et in fine cujuslibet, Requiem æternam adjiciant.7 Et præter hæc, infra annum pro Fratrum et Sororum tam vivorum quam defunctorum salute, tres Missas faciant celebrari. Qui vero Psalterium sciverint, illud dicant; et ceteri Orationem dominicam centies dicere non omittant, Requiem æternam in fine cujuslibet addituri. — Ministeria quoque et alia officia quæ præsentis formulæ series exprimit, imposita sibi quisque devote suscipiat, curetque fideliter exercere. Officium autem cujuslibet, certi temporis spatio limitetur. Nullus minister instituatur ad vitam, et ejus ministerium certum tempus comprehendat.
Footnotes
Chapter 24 of 45