Skip to the text

Articulus 2

Expositio exordii tertiæ Regulæ, utputa de fide catholica.

PRÆFATAM tertiam Regulam a S. Francisco traditam, summus Pontifex Nicolaus IV redegit in formam et approbavit. Hinc in exordio hujus Regulæ continetur : Nicolaus episcopus, servus servorum Dei. In quibus verbis Papa ex humilitate vocat se episcopum potius quam summum Pontificem. Similiter ex humilitate se nominat servum servorum Dei : quod intelligendum est de servitute administrationis et prælationis, quæ est servitus dignitatis et superioritatis, non subjectionis. Hunc autem tam humilem titulum sanctus et humilis Papa Gregorius primo in suis bullis atque epistolis posuit. Ad quod videtur habuisse occasionem ex verbis S. Augustini, qui diu ante Gregorium, in libris suis servum servorum Dei se nominavit. Dilectis filiis Fratribus et dilectis in Christo filiabus Sororibus Ordinis Fratrum de Pœnitentia, tam præsentibus quam futuris. Quamvis equidem S. Franciscus Ordinem istum instituit generaliter pro personis utriusque sexus, attamen dominus Papa vocat hunc Ordinem specialiter Ordinem Fratrum, quia denominatio accipi solet a digniori. Dicitur quoque Ordo Fratrum de Pœnitentia, quia hic Ordo primo ac principaliter institutus est pro sæcularibus et conjugatis ac laicis, qui adhuc sunt imperfecti, insipientes, animales, atque quotidie defectuosi in multis : idcirco sunt in numero pœnitentium constituti, et specialiter spectat ad eos quotidiana sua peccata quotidie deplorare, et pœnitentiæ opera exercere, sicque compunctioni insistere. Salutem in patria paradisi cœlestis, et apostolicam benedictionem in via hujus exsilii.

Supra montem catholicæ fidei, quam populos gentium qui ambulabant in tenebris, discipulorum Christi sincera devotio igne caritatis exæstuans, verbo sollicitæ prædicationis edocuit, quamque Romana tenet et servat Ecclesia, solidum christianæ religionis positum noscitur fundamentum, nullis unquam concutiendum turbinibus, nullis quassandum fluctibus tempestatum. Hucusque littera Regulæ dependet : quæ quum sit aliqualiter intricata, in ordinem constructionis est redigenda. Est itaque ordo verborum : « Solidum fundamentum christianæ religionis », id est evangelicæ legis, « nullis unquam concutiendum turbinibus », id est nulla persecutione aut inquietudine hostium expugnandum, « nullis quassandum fluctibus tempestatum », id est nulla dæmonum tentatione aut hæreticorum ac infidelium infestatione obruendum vel superandum in toto : hoc, inquam, christianæ religionis firmissimum et inexpugnabile fundamentum « noscitur positum », id est collocatum ac stabilitum, « supra montem catholicæ fidei », id est super altitudinem fidei christianæ. Et potest hoc loco per « fundamentum christianæ religionis » intelligi supernaturalis veritas fidei. Cujus veritatis ac fidei tanta est firmitas, ut dicat Apostolus :1 Licet angelus de cœlo evangelizet vobis præter id quod evangelizavimus vobis, anathema sit. « Quam » fidem « sincera discipulorum Christi », puta Apostolorum, « devotio exæstuans », id est fervens, « igne caritatis, edocuit verbo sollicitæ prædicationis populos gentium », id est ipsos gentiles, « qui ambulabant in tenebris » ignorantiæ, perfidiæ multiformiumque errorum ac idololatriæ ante conversionem suam ad Christum; « quamque », id est et quam fidem, « Romana Ecclesia tenet » in corde « et servat » in conversatione, quoniam fides sine operibus mortua est.2

Hæc est enim recta veraque fides, absque cujus consortio, id est inhæsione atque præsentia, nemo in conspectu Altissimi acceptus redditur, id est, nullus homo viator efficitur Deo placens et gratus, quia (ut ait Apostolus) sine fide impossibile est Deo placere, nemo gratiosus occurrit, id est, nullus se Deo placide et cum gratia repræsentat:34 quia, ut dicitur, accedentem ad Deum oportet credere quia est, et inquirentibus se remunerator sit.

Hæc est quæ salutis semitam præparat, id est, ad meritoriam operationem atque ad vitam virtuosam disponit. Quæ operatio meritoria virtuosave vita vocatur semita salutis, quia est medium per quod itur ac pervenitur ad beatitudinem æternam. Denique, fides est fundamentum virtutum et radix promerendi. Propter quod Habacuc ait: Ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso; justus autem in sua fide vivet.5 Isaias quoque propheta ait: Qui incredulus est, infideliter agit. Et caritas tamen est principalis origo ac ratio meritorie operandi.6 Et felicitatis æternæ præmia grandia pollicetur. Fides namque est oculus mentis, per quem nunc aliqualiter intuemur ac firmiter credimus ea quæ Deus nobis promittit in Scripturis adipiscenda in cœlis. De quibus loquitur Paulus apostolus: Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt quæ præparavit Deus iis qui diligunt eum.78 Quid enim gloriosus ac liberalissimus Deus præparavit dilectoribus suis, nisi se ipsum et sui ipsius claram ac beatificam visionem, suavissimam fruitionem, perpetuam atque tutissimam possessionem? Istud est grande, ineffabile et essentiale præmium omnium electorum in cœlo. Et ultra istud sunt multa in cœlo accidentalia præmia, utpote: Christi humanitatem glorificatissimam atque pulcherrimam intueri, beatissimam virginem Mariam et universos cives cœlestes conspicere, atque eorum jucundissimo uti consortio, omnium quoque civium supernorum felicitati et gaudiis communicare. Ad hæc etiam præmia pertinent dotes corporum glorificandorum, videlicet impassibilitas, claritas, agilitas et subtilitas. Quum igitur tanta nobis præmia desuper promittantur, debemus omnem torporem negligentiamque abjicere, et diligenti ac fervido corde omnipotenti jugiter Deo servire. Cui tamen deserviendum est potius propter propriam ejus majestatem dignissimam et honorabilitatem immensam quam propter præmia jam præfata, quum ipse Deus sanctus et æternus sit primum et summum honorabile.

Ideoque gloriosus Christi confessor B. Franciscus, hujus Ordinis institutor, viam accedendi ad Dominum verbo pariter et exemplo demonstrans. Via accedendi ad Dominum, in generali loquendo, est duplex, videlicet: observatio præceptorum Dei (de qua ait Salvator:9 Si vis ad vitam intrare, serva mandata); et evangelicorum adimpletio consiliorum. De qua rursus loquitur Dominus: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me;10 itemque: Qui non renuntiaverit omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus.11 Utramque hanc viam monstravit S. Franciscus « verbo pariter et exemplo », imo, ut aptius loquar, exemplo pariter et verbo, quoniam tanquam verus Christi discipulus cœpit facere et docere.12 Etenim antequam cœpit prædicare, per biennium ivit quotidie per civitatem Assisii publice mendicando, et in profundissima humilitate, compunctissima contritione, maxima paupertate, atque acerrima sui corpusculi afflictione et ceterarum exsecutione virtutum Deo servivit et proximos ædificavit. Deinde cœpit congregare duodecim primos Fratres ac socios suos. Deinde approbato Ordine suo, orsus est publice sermocinari ad plebem. Porro ad Deum ubique præsentem acceditur non corporis gressu, sed mentis actu, hoc est credendo, diligendo, et cordis conversione ad ipsum. De quo accessu hortatur Apostolus : Accedamus cum fiducia ad thronum gratiæ ejus.13 In ipsius sinceritate fidei suos filios erudivit,, id est, eos quibus prædicavit, et specialiter personas Ordinum suorum, docuit habere fidem sinceram, ita ut fidei eorum nullus error aut falsitas misceretur. Fides namque est prima virtus, per quam homo constituitur in veritate omnium necessariorum ad salutem. Ipsa quoque Veritas summa, quæ Deus est, per fidem incipit habitare in nobis. Ideo divinus Dionysius septimo capitulo de Divinis nominibus ait: Fides est manens et stabile credentium fundamentum, collocans eos in veritate et veritatem in ipsis. Hinc Vas electionis, sanctus apostolus Paulus, ad Ephesios disseruit : Christum per fidem habitare in cordibus nostris.14

Eosque illam confiteri constanter, tenere firmiter et opere voluit adimplere. Id est : S. Franciscus admonuit eos quos docuit, ut fidem catholicam tempore opportuno confiterentur ore cum constantia animi. Nam, ut scribit Apostolus ad Romanos, corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem.15 Potissime autem tenetur quilibet Christianus fidem catholicam profiteri, confiteri seu recognoscere, quando interrogatur vel examinatur de ea, vel quando infidelis aliquis cupit fidelium fidem corrumpere, aut quando fidem in proximis periclitari videt, ut in secunda secundæ, quæstione tertia, S. Thomas declarat.16 Hinc Filius Dei testatur :17 Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo ;1819 qui autem me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, etc. Denique fidem tam constanter profiteri debemus, ut parati simus potius mori quam fidem negare : imo coram Deo sic stare tenemur. Voluit quoque B. Franciscus suos quos docuit, fidem « firmiter tenere », id est immobiliter ac certissime assentire fidei christianæ et cunctis quæ sacra Scriptura et determinatio Ecclesiæ docet esse credendum. Hinc Antisiodorensis affirmat in exordio Summæ suæ : Sicut vera dilectione diligitur Dominus Deus super omnia propter se ipsum, sic vera fide acquiescitur primæ veritati super omnia propter se. Idcirco nil certius fide. Et ita fides, quum nil certius habeat, probari non potest. Voluit rursus B. Franciscus ut fidem « opere » adimplerent, id est, taliter conversarentur sicut fides requirit, quatenus vita et opera essent fidei consona, et ipsi fideles tam spiritualem et altam habeant conversationem, quam spiritualem et sublimem possident fidem. Nam, ut Jacobus ait apostolus, sicut corpus sine anima mortuum est, ita et fides quæ non habet opera, mortua est in se ipsa.20 Hinc rursus ait : Non auditor legis obliviosus factus, sed factor operis justificabitur;21 et iterum : Estote factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos.22 Nempe de inobedientibus, quorum conversatio contraria est fidei eorum, asserit Paulus : Dicunt se nosse Deum, factis autem negant, quum sint abominati et reprobi.23

Ut per ejus semitam, id est per fidei observantiam, salubriter incedentes, mererentur post vitæ præsentis ergastulum æternæ beatitudinis effici possessores. Quod ait, « mererentur », non est referendum ad verba illa subjuncta, « post vitæ præsentis ergastulum », quia post vitam hanc non est locus aut tempus merendi seu meritorum, sed præmiorum; sed referendum est ad verba illa præhabita, « ut per ejus semitam salubriter incedentes », quia ex fide bene agendo merentur vitam æternam. Ut sit sensus: « Mererentur effici possessores æternæ beatitudinis post ergastulum vitæ præsentis », id est egressum a corpore, quod est quasi carcer et exsilium animæ. Propter quod oravit vir sanctus: Educ de custodia (ubi alia translatio habet, de carcere) animam meam.24 Et beatus Apostolus exclamavit: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus?25 Itaque vivendo ex fide, meremur effici possessores æternæ salutis. Ut enim

Guillelmus Parisiensis docet in libro de Fide et legibus, per fidem sacrificat se ipsum homo Deo, dum proprium intellectum subdit auctoritati Scripturæ, assentiens veritatibus fidei propter Deum, quas nequaquam apprehendere potest. Propter quod dixit Apostolus: In captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi.26 Hinc viri ingeniosi et eruditi qui propter argumenta hæreticorum et rationes philosophorum ac proprias considerationes subtiles nequaquam recedunt a fide, habent præcipuum fidei meritum, dummodo in caritate exsistant, prout in secunda secundæ, quæstione secunda, Thomas declarat.27

TEXTUS REGULÆ

Nos igitur Ordinem ipsum opportunis favoribus prosequi cupientes, et ad ejus augmentum benignius intendentes, statuimus ut omnes quos ad servandum hujusmodi vitæ formam assumi contigerit, ante assumptionem seu receptionem ipsorum, de fide catholica et obedientia erga præfatam Ecclesiam diligenti examinationi subdantur; et si eas professi firmiter fuerint vereque crediderint, admitti seu recipi tute poterunt ad eamdem. Præcavendum est tamen sollicite, ne quis hæreticus vel suspectus de hæresi, aut etiam infamatus, ad vitæ hujus observationem quomodo libet admittatur. Et si talem inveniri contigerit exstitisse receptum, assignetur ille quantocius inquisitoribus pravitatis hæreticæ puniendus. Quum autem Fraternitatem hujusmodi quis intrare voluerit, ministri ad receptionem talium deputati, ejus officium, statum et conditionem solerter explorent, sibi Fraternitatis ejusdem onera, et præcipue alienorum restitutionem, apertius exponentes. Quibus præmissis, si eidem placuerit, juxta modum hujusmodi induatur, et de alienis, si qua fuerint apud eum, satisfacere studeat in pecunia numerata, vel secundum exhibitam pignoris cautionem; seque nihilo minus proximis reconciliare procuret.

Footnotes

  1. Galat. 1, 8. ↩

  2. Jacob. ii, 26. ↩

  3. Ibidem. ↩

  4. Hebr. xI, 6. ↩

  5. Habac. ii, 4. ↩

  6. Is. xxi, 2. ↩

  7. I Cor. ii, 9. ↩

  8. I Cor. II, 9. ↩

  9. Matth. xIX, 17. ↩

  10. Luc. ix, 23. ↩

  11. Luc. XIV, 33. ↩

  12. Act. I, 1. ↩

  13. Hebr. IV, 16. ↩

  14. Ephes. III, 17. ↩

  15. Rom. X, 10. ↩

  16. art. 8. ↩

  17. Luc. XII, 8; ↩

  18. Luc. IX, 26. ↩

  19. Matth. X, 32. ↩

  20. Jacob. II, 26, 17. ↩

  21. Jacob. I, 25. ↩

  22. Ibid. 22. ↩

  23. Tit. I, 16. ↩

  24. Ps. cxli, 8. ↩

  25. Rom. vii, 4. ↩

  26. II Cor. x, 5. ↩

  27. art. 10 ad 3um. ↩

Chapter 3 of 45