Skip to the text

Articulus 28

Qualiter episcopus loci et Visitator possint dispensare cum personis tertii Ordinis in his quæ earum respiciunt Regulam; de incorrigibilibus abjiciendis; et quod in prædictis nemo obligatur ad culpam mortalem, sed ad pœnitentiam.

ORDINARII autem, id est episcopi, locorum in quibus demorantur personæ tertiæ Regulæ, vel Visitator, id est etiam Visitator earum, seu generalis Minister, cum Fratribus et Sororibus universis tertii Ordinis, in abstinentiis, jejuniis et austeritatibus (id est rigorosis observantiis) aliis, ex causa legitima, quum expedire viderint, poterunt dispensare. Quæ sint legitimæ causæ dispensandi, et qualiter in prædictis sit dispensandum, supra expressum est, sextodecimo et septimodecimo articulis.

Ministri vero manifestas Fratrum et Sororum culpas Visitatori denuntient puniendas, id est, unusquisque minister evidentes et graves culpas personarum sibi commissarum, per se aut per alium, et per verba aut per scripta significet Visitatori suæ congregationis, quatenus Visitator juxta mensuram et gravitatem peccati imponat pœnam seu disciplinam eis qui taliter peccaverunt: qui etiam ultra hæc suo confessori tenentur eadem vitia confiteri, atque ab eo in foro conscientiæ pœnitentiam satisfactoriam accipere.

Et si quisquam incorrigibilis fuerit, post trinæ admonitionis instantiam sibi a suo ministro factam, a ministris, præsertim a proprio illius ministro, cui et alii ministri poterunt attestari, de discretorum Fratrum aliquorum consilio, Visitatori nuntietur eidem, de Fraternitatis consortio abjiciendus ab ipso. Et ita abjiciendus non erit sine Visitatoris scitu, judicio et consensu. Qualiter autem facienda sit abjectio ista, jam paulo ante ostensum est.1 Et in congregatione postmodum publicandus, id est in generali collectione omnium personarum Ordinis hujus ejusdem diœcesis, urbis aut loci: de qua congregatione jam dictum est. Ibi publice dicetur cunctis cur et qualiter talis incorrigibilis sit abjectus.

Denique ordinatio ista est similis ordinationi quam S. Franciscus in prima et principali sua Regula ponit, dicendo: Si quis Fratrum, instigante diabolo, mortaliter peccaverit in illis peccatis de quibus ordinatum fuerit inter Fratres ut recurratur ad suos Ministros provinciales, etc. Constat autem quod prætacta commissio denuntiandi culpam Fratris aut Sororis apertam Visitatori, instituta sit in exordio tertiæ Regulæ, et pro laicis: intelligendaque est de gravioribus culpis, et de ministris laicis. Laici autem ministri possunt Fratribus sibi commissis in capitulo disciplinam et satisfactionem injungere: nam capitulum est quasi forum exterius contentiosum, ad quod non requiritur potestas ordinis sacerdotalis, sed sufficit potestas jurisdictionis exterioris. Sed personæ tertii Ordinis quæ nunc tria vota emittunt et obedientiam regularem suo promittunt ministro, tenentur eidem regulariter obedire, et possunt ab eo absolvi pœnitentiamque recipere in foro contentioso et foro exteriori, demptis casibus certis, in quibus ad provincialem Ministrum est recurrendum, juxta modum potestatis sibi concessæ a summo Pontifice.

Ceterum in præmissis omnibus in quibus Fratres et Sorores hujus Ordinis non tenentur ea servare ex divinis præceptis vel statutis Ecclesiæ, nullum ipsorum ad mortalem culpam volumus obligari;2 sed impositam sibi pœnitentiam, sive in foro interiori, sive in foro exteriori, pro transgressionis excessu, prompta humilitate recipiat, et efficaciter studeat adimplere. Istud Pontifex summus pie ac provide addidit ad præcavendum periculum Fratrum ex multitudine statutorum, in quibus contingit interdum deficere.

Itaque advertendum, quod quædam a superioribus sic instituuntur et committuntur, ut obligent subditos solum ad pœnam, non ad culpam. Aliqua vero sic instituuntur a superioribus, ut obligent inferiores ad culpam mortalem, nisi impleverint ea: sicut Ecclesia jussit servari certa jejunia, abstinentias speciales certis diebus ab esu carnium, ac aliqua festa. Porro in Regula ista contenta sunt aliqua quæ nec a Deo nec ab Ecclesia sunt instituta, regulariter loquendo, videlicet: abstinere ab esu carnium feria secunda et quarta, jejunare omni feria sexta, nisi impedimentum legitimum superveniens hoc ipsum impediat, et de observatione Quadragesimæ S. Martini; item quod in anno ter confiteantur atque communicent, et quod arma non ferant, ac toties Orationem dominicam pro horis canonicis dicant, et multa similia. Sicque ad ista non obligantur obligatione culpæ mortalis, ex Regula aut institutione summi Pontificis, sed obligatione pœnæ seu pœnitentiæ adimplendæ: quam nisi implerent, non effugerent culpam.

Postremo, ex divino præcepto tenentur vitare mortalia peccata virtutibus ad salutem necessariis directe contraria, et ipsas virtutes habere. Similiter ex divino præcepto tenentur solennem promissionem, scilicet professionem Deo factam, implere: ad quod etiam ex statuto Ecclesiæ obligantur. Quod enim directe contrariatur professioni, gravius est peccatum quam violatio juramenti, prout supra, articulo septimo, ex dictis doctorum ostensum est. Ideo dici non potest quod professio ipsa non obliget ad culpam mortalem.

Footnotes

  1. art. xxvi. ↩

  2. *ad quæ *vestri ↩

Chapter 29 of 45