Articulus 9
Qualiter personæ tertii Ordinis admonendæ sint ac instruendæ a superioribus suis.
UNIVERSI ac singuli sunt a superioribus suis specialiter exhortandi et edocendi de iis quæ ad ipsorum subditorum statum, vocationem professionemve pertinent, quoniam talium ignorantia non excusat. Quum igitur personæ de tertio Ordine profiteantur solenniter, præsente conventu, observare omnia præcepta divina; idcirco a suis ministris ac superioribus sunt cum omni fervore ac vigilantia instruendæ, quæ sint universa Dei præcepta quæ in evangelica lege jubentur impleri et quæ personæ illæ vovent servare, et qualiter præcepta illa universa ac singula sint intelligenda: præsertim quum personæ tertiæ Regulæ subditæ, sint communiter idiotæ et laicales. Propter quod tanto plus indigent informationibus et exhortationibus sanis, frequentibus atque ferventibus, quanto minus litteras et Scripturas noverint.
Insuper diligenter sunt informandæ quæ sint peccata mortalia (quæ quamvis in generali loquendo sint septem, tamen in speciali sunt multo plura), et qualiter peccata mortalia ac venialia ab invicem distinguantur. Quum enim promittant observare omnia Dei præcepta, patet quod promittunt vitare omnia peccata mortalia, quum peccatum mortale non sit nisi transgressio legis divinæ et cœlestium inobedientia mandatorum, secundum Ambrosium. Oportet igitur ut peccata illa agnoscant, discernant et reprobent, ne ea committant, quum magnum et arduum sit, sic universa Dei præcepta implere et cuncta mortalia vitare peccata, ut dictum est.12 Hinc admonendæ sunt istæ personæ quotidie, assidue ac ardenter, ut coram Deo sollicite ambulent, et omni custodia corda sua custodiant, jugiterque perpendant se in Omnipotentis præsentia et adspectu agere et esse, et ubique dicant cum beatissimis prophetis Elia et Eliseo:345 Vivit Dominus, in cujus conspectu sto hodie. Quod sanctus pater Antonius valde admonuit esse servandum. Et ita imitentur divinum David dicentem Deo: Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo; et rursus: Meditatio cordis mei in conspectu tuo semper; itemque:6 Oculi mei semper ad Dominum. Hæc consideratio fecit sanctum Job tam timoratum atque sollicitum, quod dicebat:7 Nonne Deus considerat vias meas, et omnes gressus meos dinumerat?8 et denuo: Semper quasi tumentes super me fluctus timui Deum. Postremo hortandæ sunt istæ personæ ut studeant illud Deuteronomii implere:9 Erunt verba Domini in corde tuo, et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis ea sedens in domo tua, et ambulans in itinere, et dormiens atque consurgens, eruntque et movebuntur inter oculos tuos.
Ut autem valeant ista implere, oportet ut in exterioribus suis operibus assuescant cor suum frequenter Deo unire orando ac meditando, et loquacitatem, cachinnationem, dissolutionem ac alias levitates ac vanitates vitando.
Footnotes
Chapter 10 of 45