Articulus 3
Expositio de receptione ad Ordinem.
POST verba præhabita, dominus Papa subjungit in Regula:
Nos igitur Ordinem ipsum opportunis favoribus prosequi cupientes, id est, tertium Ordinem honorare atque firmare optantes statutis ac modis ei convenientibus, et ad ejus augmentum benignius intendentes, id est, valde pie adspicientes, quid scilicet magis congruat ei ac ejus professoribus. Porro regula dicitur ordo, quia in regula traditur forma ordinatissime conversandi, et quoniam professores regulæ in omnibus habere se debent valde ordinate et congruenter, unumquodque opus suæ vocationis suo loco aptoque tempore exsequentes, cum discretione et recta intentione, ex sincero Dei amore, sicut hortatur Apostolus:1 Omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis;2 et rursus: Rationabile (id est discretum) sit obsequium vestrum. Statuimus, id est ordinamus, ut omnes quos ad servandum hujusmodi vitæ formam, id est hanc tertii Ordinis Regulam, assumi contigerit, ante assumptionem seu receptionem ipsorum, de fide catholica et obedientia erga præfatam Ecclesiam diligenti examinationi subdantur, id est, diligenter examinentur a ministris ad quos pertinet illos recipere, an sint sani in fide ac vere catholici, atque obedire parati præceptis Romanæ ac universalis Ecclesiæ: quia nisi tales exsisterent, periculosum esset ipsos recipere, quum possent inficere alios, præsertim quum idiotæ et simplices faciliter decipi soleant a versutis hæreticis impiisque rebellibus.3 Hinc et Apostolus oravit liberari a malis ac importunis hominibus, et a fratribus falsis, non ne ipse inficeretur ab eis, sed ne alii. Verumtamen non est necesse ut laici aut simplices recipi cupientes, examinentur de fide multum curiose et exquisite, nisi forte essent suspecti de hæretica pravitate; sed sufficit ut inquiratur ab eis an credant omnes articulos fidei, et quidquid Romana ac universalis Ecclesia docet esse credendum. Et si eas professi firmiter fuerint, id est, si stabiliter confiteantur fidem catholicam esse veram, et Romanam Ecclesiam esse caput et matrem omnium ceterarum Ecclesiarum, universalem quoque Ecclesiam infallibiliter regi a Spiritu Sancto, vereque crediderint omnia ista, admitti seu recipi tute poterunt ad eamdem Regulam tertiam, dummodo aliunde fuerint apti ad eam, utputa in naturalibus donis satis bene dispositi ad exercendum et sustinendum ea quæ ad præfatam Regulam spectant.
Præcavendum est tamen sollicite, ne quis hæreticus vel suspectus de hæresi, præsertim suspicione probabili, aut violenta seu vehementi, aut etiam infamatus, id est de hæresi diffamatus, ad vitæ hujus observationem quomodolibet admittatur, id est, talis nullo modo est admittendus aut recipiendus ad observationem vitæ tertii Ordinis, nisi primo resipisceret ac pœniteret de pristinis suis erroribus, aut sufficienter expurgaret se de sua diffamatione. Et si talem inveniri contigerit exstitisse receptum, id est, si ministri invenerint aliquem a se receptum, fuisse ante suam receptionem et adhuc esse hæreticum, aut de hæretica pravitate suspectum, aut veraciter seu probabiliter diffamatum, assignetur ille quantocius inquisitoribus pravitatis hæreticæ puniendus. Prius tamen est pie ac fervide sapienterque admonendus ac instruendus ut a suo resipiscat errore, et pœnitentiam condignam agat, sicque verbis et factis ostendat se esse catholicum. Porro inquisitores hæreticæ pravitatis non puniunt infideles mortem corporalem infligendo, quum sint spirituales et ecclesiastici viri, sed incarcerando, aut simili modo. Interdum vero hæretici traduntur judicio sæculari, sic tamen ut prius degradentur aut clericali privilegio spolientur, si in sacris fuerint aut clerici exstiterint.
Quum autem Fraternitatem hujusmodi, id est congregationem seu societatem tertii Ordinis, quis intrare voluerit, id est, instanter petierit, ministri ad receptionem talium deputati, ejus officium, statum et conditionem solerter explorent, id est, prudenter inquirant ac pensent, an sit liber an servus, an solutus vel conjugatus, et utrum prius fuit in aliquo Ordine. Quid autem proprie loquendo faciat in hominibus statum et quid gradum, et penes quid attendatur officiorum statuumque distinctio, Thomas pulchre declarat in secunda secundæ, quæstione centesima octogesima tertia: quæ non oportet hoc loco describere.4 Sibi Fraternitatis ejusdem one- ra, et præcipue alienorum restitutionem, apertius exponentes, id est, præfati ministri multum clare exponant personæ ingressum Ordinis postulanti, observantias ac statuta Regulæ quam cupit subire, et præsertim dicatur ei, quod oporteat eam restituere, si habuerit aliqua bona injusta. Hæc omnia proponenda sunt ei, ut melius deliberet, nec inconsulte subeat incognitum opus, ne postea doleat inde, atque apostatet. Ideo dicit Apostolus Timotheo: Sine præjudicio (id est prævio rationis ac discretionis judicio) nihil facias.5 In Ecclesiastico quoque scriptum est: Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non pœnitebis.6
Quibus præmissis, si eidem placuerit, juxta modum hujusmodi, id est secundum formam seu rei processum jam tactum, induatur, et de alienis, id est de bonis injuste adeptis, si qua, id est si aliqua talia, fuerint apud eum, id est in sua potestate ac possessione, satisfacere studeat in pecunia numerata, id est restituendo hujusmodi bona pro posse in certa et integra summa pecuniæ vel aliquo æquivalente, vel eadem bona reddendo, vel secundum exhibitam pignoris cautionem, ponendo videlicet pignus sufficiens apud eum cui satisfacere obligatur, aut aliter contentando eumdem: non enim (secundum Augustinum) dimittitur peccatum, nisi aliquo modorum horum restituatur ablatum. Seque nihilo minus proximis reconciliare procuret, id est, conetur et satagat se ipsum reconciliare iis quos offendit, irrogando eis injuriam aut læsionem. Quibus congrue fieri potest, veniam petere debet, et satisfacere eis juxta mensuram injuriæ ipsis illatæ, nisi voluerint ei omnino ignoscere etiam pœnam propter Deum. Hinc quippe ait Salvator: Vade prius reconciliari proximo tuo, etc.7
TEXTUS REGULÆ
Quibus omnibus ad effectum perductis, post unius anni spatium, cum aliquorum discretorum Fratrum consilio, si is videbitur ipsis idoneus, recipiatur hoc modo: videlicet, ut promittat se divina præcepta omnia servaturum, ac etiam satisfacturum ut convenit, de transgressionibus quas contra hunc vivendi modum commiserit, quum interpellatus ad Visitatoris exstiterit voluntatem. Et hujusmodi ab eo facta promissio per manum publicam in scriptis inibi redigatur. Alio autem modo nullus a ministris recipiatur eisdem, nisi visum eis aliter fuerit, conditione personæ ac ipsius instantia sollicita consideratione discussis. Ordinamus præterea statuentes ut nullus post ipsius Fraternitatis ingressum, eamdem egredi valeat ad sæculum revertendo, possit tamen habere transitum liberum ad religionem aliam approbatam. Mulieribus vero viros habentibus, nisi de ipsorum licentia et consensu, non pateat ad consortium dictæ Fraternitatis ingressus.
Footnotes
Chapter 4 of 45