Skip to the text

Articulus 26

Quando et qualiter incorrigibiles sint abjiciendi et expellendi.

INCORRIGIBILES vero ac inobedientes monitio trina præveniat: id est, personæ tertii Ordinis rebelles et duræ, tribus vicibus per intervalla dierum, caritative, pie ac sapienter, imo et seriose et comminatorie a superioribus suis admoneantur ut se emendent, resipiscant, acquiescant, obediant. Talibus proponenda sunt eorum novissima, puta, quam brevis, incerta et fallax sit vita hæc, quam amara sit mors, quam periculose stent, et quam enorme peccatum sit nolle acquiescere, quam diabolicum sit in malis perseverare, quam metuenda sint Dei judicia, et quam grave judicium ipsis immineat, quæ et quanta sint illa infernalia tormenta superbis, rebellibus, incorrigibilibus, præsertim religiosis, parata. Sunt quoque cum pietate et lacrimis exorandi ut vere pœniteant. Instruendi sunt tales qualiter principium omnis boni in religiosa persona sit esse docilem et ad bona flexibilem, non esse proprii sensus, nec pertinacem, sed aliorum (præsertim superiorum) judicio magis quam proprio credere, propriam voluntatem abjicere, et frangere semetipsum. Istud est regia via salutis. Sed incorrigibilem atque indirigibilem et inobedientem se exhibere, non est aliud nisi tenebrosissima, periculosissima atque sceleratissima via æternæ atque gravissimæ damnationis.

Qui si se corrigere non curaverint, id est, nulla emendationis signa ostenderint, nec dixerint se velle emendare, aut scelera sua ita excusaverint atque defenderint, ut ea non recognoverint esse peccata, vel aliis imputaverint ea, de ipsius congregationis consortio expellantur omnino de consilio discretorum virorum. Quæ expulsio facienda est cum præcordiali compassionis dolore et zelo justitiæ. Et quamvis tales incorrigibiles dicantur ter admonendi admonitione solenni a suo superiore in aliorum præsentia, nihilo minus interim admonendi sunt sæpe seorsum per Fratres devotos, discretos, caritativos ac mites. Et proponendum est eis quanta Dei Filius pro nobis sustinuit, in quanta obedientia, patientia, paupertate et humilitate vixit in sæculo isto, et qualiter oporteat nos sequi ejus vestigia, si salvari debemus.

Præterea, de hac materia scribit S. Benedictus in Regula sua: Si quis Frater contumax, aut inobediens, aut superbus, aut murmurans, vel in aliquo contrarius Regulæ, et præcepta suorum superiorum contemnens exstiterit; hic, secundum præceptum Domini nostri, admoneatur semel et secundo secrete a senioribus suis. Si non emendaverit se, objurgetur publice coram omnibus. Quod si nec ita correxerit se, excommunicationi subjaceat (id est, ab oratorio et a communi mensa Fratrum removeatur). Verumtamen cum omni sollicitudine abbas (id est quicumque spiritualis pater) sit diligens circa delinquentes: quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus. Ideo tanquam sapiens medicus immittere debet quasi occulte seniores sapientes Fratres, qui seorsum consolentur et instruant Fratrem fluctuantem, et ad humilem satisfactionem revocent eum, ne abundantiori absorbeatur tristitia, sed (ut ait Apostolus) confirmetur in eo caritas, et oretur pro eo ab omnibus. Magnopere enim sollicitudinem gerere debet qui præest, et omni sagacitate atque industria providere ne aliquam de ovibus sibi creditis perdat. Noverit se infirmarum suscepisse curam ac regimen animarum, non super sanas tyrannidem; metuatque quod Dominus ait per Ezechielem: Quod debile erat, projiciebatis. Sicque boni pastoris imitetur exemplum, qui relictis nonaginta novem ovibus in montibus, abiit quærere unam quæ erravit: cujus infirmitati in tantum compassus est, ut eam in sacris humeris suis dignaretur imponere, et ita reportare ad gregem. Si autem nec sic emendaverit se qui excessit, acriter disciplinetur verberibus; et si nec ita emendat se, oretur pro eo ab omnibus; et si nec ita curatur, tunc tandem abjiciatur et expellatur. Hæc Benedictus.

Ex quibus innotescit, quod sanctus ac discretissimus pater Benedictus valde difficulter processit ad expulsionem, ac variis modis docuit misero Fratri excæcato ac indurato esse subveniendum antequam expelleretur.

Insuper S. Benedictus ait in Regula sua: Frater qui propria perversitate recedit aut projicitur de monasterio, si reverti voluerit, spondeat prius omnem emendationem, et sic in ultimo gradu recipiatur, ut ex hoc ejus humilitas comprobetur. Quod si iterum exierit, usque tertio ita recipiatur, non amplius.

Denique his satis concordat quod in Regula scribit gloriosus Hieronymus: Contumax, inquit, præsumptuosa ac superba mulier (id est Soror seu monialis) in vestro sancto consortio, quæ dedignatur esse subjecta, suisque litibus ac jurgiis scandalum parit quieti Sororum, atque inobedientiæ exemplum eis demonstrat, arduis crebrisque jejuniis castigetur. Quam si jejunia non castigant, superbia ejus edometur verberibus, contumeliis et gravibus disciplinis. Quod si emendata non fuerit, cum apostatis angelis expellatur.

At vero quæ S. Benedictus ait de Fratribus, applicanda sunt Sororibus. Conformiter quæ B. Hieronymus scribit de muliere seu Sorore perversa, perversis Fratribus sunt apponenda.

Amplius, in Regula Basilii quæritur: Quales esse debemus erga eum qui pro peccato suo non pœnitet? Ad hoc respondet Basilius: Tales sicut præcepit Dominus, dicens, Sit tibi sicut gentilis et publicanus; et sicut Apostolus docuit, dicens:1 Subtrahite vos ab omni fratre ambulante inquiete, et non secundum traditionem nostram.2 — Rursus in eadem Regula quæritur: Si quis habet aliquod vitium quod corrigere non potest, et frequenter notatus in pejus proficit, an expedit talem intermitti? Ad quod respondet magnus Basilius: Oportet peccantem corripere secundum modum a Domino positum (id est secundum formam præcepti fraternæ correptionis). Et si non sufficit ei ad emendationem objurgatio quæ fit a pluribus (id est, si non emendatur ex hoc quod coram multis et a multis objurgatur), tunc de cetero habeatur sicut gentilis et publicanus:3 quoniam nulli tutum est parcere ei quem Dominus condemnavit, maxime quum Dominus dicat quia expedit unicuique ut unum oculum aut unam manum aut unum pedem perdat, et ita intret in regnum Dei, quam dum perversis et incorrigibilibus Fratribus), totum corpus mittatur in gehennam.4 Nam et Apostolus protestatur de talibus: Modicum fermentum totam massam corrumpit. — Hæc Basilius.

Augustinus quoque in Regula sua: Convictus (inquit) de culpa, debet secundum arbitrium præpositi emendatoriam subire vindictam.5 Quam si ferre recusaverit, et si ipse non recesserit, de vestra societate projiciatur. Nec hoc fit crudeliter, sed misericorditer, ne contagione pestifera plurimos perdat. — Circa quæ verba asserit Hugo: Qui blande correptus non emendatur, necesse est ut acrius arguatur. Cum dolore enim sunt abscindenda quæ leniter sanari non valent. Manifesta quoque peccata non sunt occulta purgatione purganda. Ideo palam sunt increpandi qui publice peccant, quatenus ceteri terreantur, et hi qui eos male secuti sunt, corrigantur. Nec est crudele quod incorrigibilis abjicitur, quoniam melius est ut pro multorum salvatione unus damnetur, quam per unius exemplum plures periclitentur.

Denique, sicut ait super Regulam Augustini Humbertus, tria sunt quæ solent hominem excusare aliqualiter a peccato. Primum est ignorantia, secundum est mala societas, tertium est exterior occupatio. Qui autem in devota congregatione sunt, per nullum horum excusare se queunt: quoniam quotidie instruuntur, et inter bonos versantur, nec ita forinsecus occupantur quin quotidie certis horis possint ac debeant Deo vacare.

Ex omnibus itaque præinductis satis reor patere qualiter duri et rebelles atque incorrigibiles sint tractandi, exhortandi, instruendi, corripiendi, et tandem ejiciendi.

TEXTUS REGULÆ

Vitent insuper Fratres et Sorores juxta posse litigia inter se, illa, si suscitari contigerit, sollicite dirimendo: alioqui de jure coram illo respondeant apud quem potestas residet judicandi.

Footnotes

  1. Matth. xviii, 17. ↩

  2. II Thess. iii, 6. ↩

  3. II Cor. ii, 6. ↩

  4. Matth. xviii, 8, 9. ↩

  5. I Cor. v, 6. ↩

Chapter 27 of 45