Articulus 13
Quod omnia evangelica Christi consilia ordinantur ac tendunt ad perfectam et expeditam impletionem præcepti caritatis Dei.
SICUT præhabitum est, duplex est via perveniendi ad æternam salutem, videlicet via præceptorum, et via consiliorum.1 Communiter quoque asseritur, quod via consiliorum sit perfectior quam via præceptorum. Quod verum est loquendo de præceptis secundum quod eorum impletio est necessaria ad salutem. Sed loquendo de præcepto caritatis Dei secundum quod ejus impletio ad supererogationem perfectionemque pertinet, prout articulo decimo est ostensum, sic universa consilia Christi in Evangelio tradita, ad hoc ab eodem sunt data, quatenus per ipsorum observantiam valeamus Deum diligere totis corde, mente, anima et fortitudine, tam perfecte sicut in hac vita exstat possibile. Caritas enim Dei est summa et perfectissima virtus, in cujus actu consistit perfectio nostra. Ideo religiosus debet totam suam conversationem et suæ professionis impletionem cum omni diligentia ad hoc quotidie ordinare, ut per eas crescat, inflammetur et perficiatur in sancto ac præstantissimo Dei amore, et omni die frequenter adspirare debet ad Omnipotentem, et ex corde clamare ad ipsum : O dulcissime Deus, quando te corde toto amabo ? quousque a tua sanctissima caritate tam durus et frigidus remanebo ? O superbone et desiderabilissime ac superpulcherrime Deus, accende me vilissimum ac negligentissimum peccatorem tua ferventissima dilectione totaliter.
Præterea constat quod mens humana tanto integrius atque ferventius in Deo defigitur, quanto amplius ab omni inordinata aliorum affectione et occupatione immoderata retrahitur : nam et virtus unita fortior est quam dispersa. Ideo sancti Patres instituerunt diversas religiones ac regulas, in quibus omnibus tria vota præfata promittuntur Altissimo, quatenus mentes religiosorum tanto stabilius, purius ac ferventius eleventur et quiescant in Deo, quanto minus indigent occupari, sollicitari et affici circa terrenas divitias, et uxorem et sobolem, et circa propriæ vitæ directionem.
Denique constat quod parum aut nihil prosit ad prætactam perfectionem obtinendam exteriora relinquere, et conjugem non habere, seu voluntatem propriam abnegare, nisi inordinatæ et pravæ affectiones circa terrena, ut concupiscentiæ sensuales, propriæ quoque voluntatis improbæ inclinationes atque immansiones proprii sensus, cum debita diligentia et conatu refrenentur, exstirpentur et mortificentur: imo sæpe plus obest, quum dicat Apostolus, Melius est nubere quam uri, id est concupiscentiis æstuare.2 Ideo religiosi qui circa interiorum suorum reformationem intenti non sunt, nec pravas affectiones ad commoda carnis funditus eradicant, nec suas discunt frangere passiones, animositates ac improbas voluntates, nil prorsus proficiunt, nec satisfaciunt suis votis: imo multo periculosius stant vel potius jacent quam homines sæculares, graviusque damnantur quam illi.
Hæc circa professionem tertiæ Regulæ dicta sint. Nunc prosequenda est expositio Regulæ.
TEXTUS REGULÆ
Fratres insuper ipsius Fraternitatis de humili panno in pretio, et colore non prorsus albo vel nigro, communiter vestiantur, nisi fuerit ad tempus in pretio per Visitatores, de consilio ministrorum, ob causam legitimam et apertam, cum aliquo dispensatum. Chlamydes quoque et pelles absque scollatura scissas, vel integras, affibulatas tamen, non patulas, ut congruit honestati, clausasque manicas Fratres habeant supra dicti. Sorores etiam chlamyde induantur et tunica de hujusmodi humili panno factis; vel saltem cum chlamyde habeant guarnellum seu placentinum coloris albi vel nigri, aut paludellum amplum de canabo sive lino, absque ulla crispatura consutum. Circa humilitatem vero panni et pellitiones Sororum ipsarum, juxta conditionem cujuslibet earumdem ac loci consuetudinem poterit dispensari. Bindis et ligaturis sericis non utantur. Pelles dumtaxat agninas, bursas de corio, et corrigias simpliciter absque serico ullo factas, et non alias, tam Fratres habeant quam Sorores, depositis ceteris (juxta B. Petri Apostolorum principis salubre consilium) vanis hujus sæculi ornamentis. — Sit eis ad inhonesta convivia vel spectacula sive curias seu choreas accessus penitus interdictus. Histrionibus seu vanitatis intuitu nihil donent, et ne quidquam illis a propria donetur familia prohibere procurent.
Footnotes
Chapter 14 of 45