Skip to the text

Articulus 7

Quod professio tertiæ Regulæ sit multum stricta et ardua, si bene pensetur.

SICUT doctores communiter concorditerque testantur, votum plus obligat quam juramentum, et maxime votum solenne, quale est professio religiosorum; ideo violatio talis voti enormior culpa est quam perjurium. Hinc in secunda secundæ, quæstione octogesima octava, loquitur S. Thomas : Ad fidelitatem pertinet quod homo promissa sua adimpleat, maxime quoad Deum, cui fidelitatem tenemur tum ratione sui dominii (utputa quoniam ipse est altissimus Dominus et rex), tum ratione suscepti beneficii :1 nam multa et maxima beneficia ab ipso suscepimus. Unde maxime obligatur homo vota Deo facta persolvere, præsertim quum fractio voti sit species infidelitatis. — Hinc rursus testatur : Obligatio voti causatur ex fidelitate quam Deo debemus, videlicet ut ei solvamus promissa.2 Obligatio autem juramenti causatur ex debito reverentiæ quam Deo tenemur, ut scilicet verificemus quod per ipsum juravimus. Infidelitas autem omnis irreverentiam includit, non econverso : ideo votum ex sua ratione plus obligat quam juramentum, potissime quum infidelitas subjecti ad Dominum sit irreverentia maxima.

Quum igitur personæ tertii Ordinis professæ sint observare omnia præcepta divina, constat quod quotiescumque transgressæ fuerint quodcumque divinum præceptum, toties frangant et violent suam professionem : quod, juxta nunc introducta, est peccatum gravissimum. Nam transgrediendo præceptum quodcumque, non solum mortaliter peccant prævaricando præceptum, sed et plus quam mortaliter, vel valde mortaliter, votum frangendo. Propterea valde necessarium eis est ut sint coram Deo jugiter custoditæ ac timoratæ in omnibus, ne aliquid committant aut omittant contra divina præcepta, præsertim quum tanta sit humana fragilitas, ut cito atque faciliter incidat culpam mortalem, nisi sit multum diligens coram Deo atque sollicita ad vitandum venialia mala. Propter quod dixit Salvator : Arcta est via quæ ducit ad vitam, et pauci inveniunt eam.

Præterea, inter divina præcepta etiam computatur quod Christus ait in Evangelio suis vicariis : Qui vos audit, me audit ; et qui vos spernit, me spernit. Multa enim in Scripturis posita sunt præcepta, quamvis non exprimantur per modum præcepti, ut est illud : Non perjurabis ; et item illud : Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies. Sicque virtute præcepti illius, tenentur universi fideles obedire Ecclesiæ ac suis prælatis. Ex quo sequi videtur, quod personæ tertiæ Regulæ ex sua professione etiam sint adstrictæ ad observandum præcepta Ecclesiæ.

Insuper, Salvator perficiens et exponens præcepta Mosaicæ legis, multa addit, inter cetera dicens : Audistis quia dictum est antiquis, Non occides. Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio ; qui autem dixerit fratri suo, Raca, reus erit consilio ; qui autem dixerit, Fatue, reus erit gehennæ ignis. Deinde multa ardua præcepta subjungit ibidem, videlicet de reconciliando fratre offenso, de concupiscentia refrenanda, de abjiciendis membris scandalizantibus, de inimicis et persecutoribus diligendis, de vana gloria evitanda. Alibi quoque ponit strictum arduumque præceptum de fraterna correptione, quod (ut Antisiodorensis scribit in Summa sua) paucissimi debite implent. Et hæc omnia inter divina computantur præcepta.

Footnotes

  1. art. 3. ↩

  2. 2ª 2º, q. Lxxxix, a. 8. ↩

Chapter 8 of 45