Skip to the text

Articulus 5

Quod personis tertii Ordinis non liceat ire ad aliam religionem nisi strictiorem, neque ad strictiorem nisi ubi regularis observantia viget ac disciplina debita observatur.

QUALITER intelligendum sit quod in tertio capitulo Regulæ legitur, præcedenti articulo fuit expositum. Quippe, quod ingressus Fraternitatem tertii Ordinis liberum habeat transitum, si voluerit, ad religionem aliam approbatam, innotescit et constat ex tenore indulti apostolicæ Sedis præfato Ordini tertio concessi, in quo inter cetera dicitur: Quibus (videlicet personis tertiæ Regulæ) nequaquam licere volumus de ipsa religione nisi ad aliam arctiorem et Ordinem strictiorem, ubi regularis observantia et disciplina observatur, exire. Istud sapientiale, justum ac providum domini Papæ Eugenii IV præceptum fundatur directe et immediate in jure divino, ut patet in expositione præcedentis articuli:1 quoniam æmulari debemus charismata meliora, et ad perfectiora moveri ac tendere. Quod ad religiosos potissime spectat, qui ex sua professione tenentur ad perfectionem quotidie proficisci: quoniam status religiosorum est status perfectionis acquirendæ, quemadmodum status episcoporum est status perfectionis adeptæ, ut Alexander de Hales et alii concorditer protestantur.

Verumtamen, si dominus Papa istud præceptum non expressisset, potuisset forsitan dubium esse an personis de tertia Regula liceret intrare aliam religionem approbatam altiorem et strictiorem, ubi tamen observantia regularis non vigeret: certumque esset quod hoc non liceret in foro conscientioso (quod est forum interius) propter prætacta motiva; sed an liceret in foro contentioso, quod est forum exterius, posset fortassis dubium esse, quia in Regula, sicut jam patuit, non exprimitur quod in religione approbata quam possent intrare, debeant observantia et disciplina vigere. Nunc vero nulla de hac re manet quæstio. Idcirco personæ tertii Ordinis quæ exeunt suas congregationes in quibus observantia regularis consistit, et alium intrant Ordinem, quamvis strictiorem, ubi non viget observantia, injuste ac stolide agunt, et perdunt se ipsas, atque gravissime peccant. Estque ingratum, secundum Bernardum, Spiritui Sancto quidquid in alio egerint Ordine, neglectis iis ad quæ ex prima professione tenentur. Enormiter quoque peccant religiosi regulariter non viventes, qui personas illas recipiunt, et eas secum damnationi æternæ involvunt; nec possunt eas conscientia bona tenere. Sed et ministri tertiæ Regulæ regulariter conversantes, habent jus repetendi personas hujusmodi.

Footnotes

  1. 1 Cor. xii, 31. ↩

Chapter 6 of 45