Articulus 10
De duobus primis principalissimisque mandatis.
QUONIAM inter divina præcepta est ordo, ita quod unum est primum atque dignissimum, prout Christus in Evangelio et Moyses in Deuteronomio protestantur, utputa Deum toto corde, tota mente, tota anima et omnibus viribus diligere, deinde dignius mandatum est diligere proximum sicut se ipsum;123 idcirco nunc breviter de istis duobus præceptis aliquid est tangendum, quia (ut ait Salvator) in his duobus mandatis tota lex pendet4 et Prophetæ, id est, universa præcepta, documenta atque consilia legis Mosaicæ, imo evangelicæ legis, ac Prophetarum, sed et totius Scripturæ, ordinantur et tendunt ad hoc, quod hæc duo præcepta perfecte atque sinceriter impleantur. Omnia quoque illa virtualiter continentur in his duobus præceptis, et eliciuntur ex istis duobus, ita quod qui ista duo impleverit, implet cetera universa.56 Propter quod dixit Apostolus: Plenitudo legis est dilectio.7 Et rursus : Finis (inquit) præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Denique, quum caritas sit summa ac principalissima virtus, et ceterarum virtutum via, vita, imperatrix, forma, motrix ac nutrix, sine cujus præsentia nulla virtus est meritoria aut formata; ideo hæc duo caritatis præcepta merito dicuntur esse præcipua. Et quia dilectio proximorum finaliter ordinatur ad dilectionem Dei, quæ est incomparabiliter præstantior quam dilectio proximi; ideo præceptum diligendi Deum recte appellatur primum ac principalissimum.
Porro sensus horum duorum præceptorum est iste :
Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, id est ex tota et integra voluntate tua; et ex tota mente tua, id est toto intellectu; et ex tota anima tua, id est ex toto animali seu sensitivo appetitu; et ex omnibus viribus tuis, id est etiam ex ceteris tuis potentiis. Verumtamen dilectio Dei in sola voluntate est subjective, realiter atque formaliter; sed dicitur Deus amari ex toto intellectu appetituque sensitivo et ceteris viribus, in quantum intellectus et appetitus sensitivus ac ceteræ vires reguntur ac regulantur secundum quod exigit caritas Dei, et item in quantum disponunt et cooperantur ad Dei amorem ac ejus profectum.
Præterea, quod Deus jubetur amari ex toto corde totaque mente, etc., adhuc tripliciter potest intelligi. Primo, ut ita diligatur ex toto corde, mente, anima et fortitudine, quod nihil præponatur Deo et ejus amori, imo nec coæquetur; sed ipse Deus excelsus et gloriosus ametur præ omnibus aliis, et plus quam cetera universa, imo incomparabiliter plus, saltem appretiative, ita quod homo vellet potius propriam vitam et quidquid habet et habere potest, imo et universa creata amittere, quam Deum altissimum et æternum per mortale peccatum offendere ejusque gratiam perdere. Et nisi homo sic stet et taliter intra se sentiat coram Deo, non est vere in caritate et statu salutis. Hinc, secundum Augustinum, minima caritas plus diligit Deum, quam maxima cupiditas mundum : plus (inquam) appretiative, quamvis non intensive. — Secundo, quod dictum est, sic potest intelligi : ut Deus toto corde, mente, anima et fortitudine diligatur, ita ut etiam propter Deum et propter profectum in ejus amore, non solum vitentur illa quæ directe contrariantur divino amori atque præceptis Dei, puta peccata mortalia, sed etiam illa quæ occasionaliter solent impedire amorem Dei et incrementum sanctæ dilectionis, ut sunt temporales divitiæ, voluptas, copulæ carnales, et propriæ voluntatis libertas. Et istud consuluit Christus, et pertinet ad religiosos, qui non solum præcepta, sed evangelica quoque consilia implere nituntur. — Tertio intelligitur sic : ut homo totis corde, mente, anima et fortitudine amet Deum, ita ut incessanter secundum totum et extremum posse suæ voluntatis, intellectus ceterarumque virium, afficiatur ac moveatur in Deum et occupetur in ipso. Et taliter hoc præceptum caritatis Dei non potest in præsenti vita impleri, sed impletur a Beatis in patria. Verumtamen Antisiodorensis in Summa sua sic objicit contra hoc : Aliquis contemplativus ad tempus potest toto corde, tota mente totaque anima moveri, affici et delectari in Deo, et omnes suos actus et motus referre in ipsum : ergo tunc implet illud præceptum. Ad hoc idem doctor respondet, quod talis contemplativus non potest diu manere in tali elevatione ad Deum, quoniam corpus quod corrumpitur, aggravat animam.8
Insuper, quod jubemur proximos diligere sicut nos ipsos, intelligendum est quod debemus omnem hominem viatorem in hoc mundo viventem, tam inimicum quam amicum, tam infidelem quam fidelem, diligere spiritualiter seu spirituali amore in Deo, id est ad hoc ut Deo uniatur ac placeat, et salvetur. Universos ergo et singulos homines tenemur et debemus diligere, hoc est omnium emendationem, conversionem, profectum et salutem appetere, in quantum sunt Dei creaturæ, ad ejus imaginem similitudinemque productæ, et Christi sanguine liberatæ, atque æternæ salutis capaces.9 Pro omnibus quoque tenemur orare et caritatis effectum impendere proximis, loco et tempore opportuno. Nemo igitur aliquem odiat: quia qui unum odit, nec Deum nec se ipsum nec aliquem alium vere ac spiritualiter diligit, quum in mortali exsistat peccato.
Footnotes
Chapter 11 of 45