Skip to the text

Articulus 18

De confessione et communione Fratrum, et de armis non ferendis.

SINGULI autem Fratrum et Sororum tertii Ordinis ter in anno, videlicet in Natalis Domini, Resurrectionis ipsius et Pentecostes festivitatibus, peccata propria confiteri et Eucharistiam devote suscipere non postponant, reconciliando se proximis, si aliquibus forefecerunt, veniam ab eisdem petendo et satisfaciendo, et restituendo etiam aliena, si alicui sua abstulerunt, aut injusta possident bona. Istud pro sæcularibus personis tertii Ordinis est statutum. Nunc vero, qui tria vota emittunt, multo frequentius confiteri, frequentius quoque debent communicare.

Itaque ministri ac sacerdotes et rectores personarum tertiæ Regulæ sapienter, ardenter ac sæpe instruant Fratres et Sorores sibi commissos, qualis debeat esse confessio, et quam distincte et particulariter ac circumstantionaliter debeant sua confiteri peccata, ex grandi contritione et casto ac sapientiali pudore. Nec solum peccata commissionis, sed item omissionis: quia, ut asserit S. Thomas super Job, homo quotidie plus peccat omittendo opera bona quæ facere obligatur aut posset, quam mala committendo. Deberemus namque totum tempus vitæ nostræ fructuose expendere. Confiteri etiam præcipue debent, quod divinum Officium et obsequium quotidie tam indevote, tam irreverenter et negligenter persolvunt, quod in orationibus et meditationibus suis ita distracti et frigidi sunt, et quod juxta exigentiam seu condecentiam suæ vocationis et professionis non profecerunt quotidie in omni humilitate, patientia, mansuetudine, sobrietate, pace, concordia, obedientia, caritate; quod non discunt nec assuescunt sicut deberent, se ipsos in omnibus frangere, abnegare atque salubriter mortificare, iram, superbiam, acediam, gulam, et ceteros passionum suarum motus ac impetus refrenare; quod correptiones et correctiones superiorum suorum non acceperunt cum debita humilitate et gratiarum actione, nec superioribus suis debitam reverentiam ac obedientiam impenderunt. Insuper confiteantur de quotidiano excessu in cibo, potu, somno, præsertim in verbositate, de incustodia exteriorum interiorumque sensuum, et quod in exteriori labore mentem suam tam raro levant ad Creatorem, mentaliter orando, meditando ac ipsum laudando; quod etiam in præsentia et conspectu Altissimi tam impure et pigre ac irreverenter se habent; quod non emendant se quotidie sicut oportet; quod proni fuerunt alios judicare aut aspernari, etiam forte suos superiores, vel ex levibus signis malum suspicari de proximis suis, et quod coram aliis inexemplares fuerunt, aut quod eos scandalizaverunt, offenderunt aut turbaverunt. De his et aliis, prout conscientia dictat, confiteantur confessione humili, nuda, pura et dolorosa, cum præcordiali et integro emendationis totalis proposito.

Præterea informandi sunt qualiter ad sacram communionem se præparare et accedere debent cum ingenti filiali timore, ardenti amore, profunda humilitate. Debent autem se præparare, ut tactum est, cum prævia diligenti examinatione conscientiæ suæ et integra confessione, ita quod de suis peccatis intime doleant, in quantum sunt offensiva inhonorativaque Dei, et contra ejus præcepta, aut contra vota ei facta. Attendere etiam debent Sacramenti dignitatem, quod in hostia consecrata vere exstat unigenitus Filius Patris æterni, Deus et homo : quem cum omni reverentia, humilitate, caritate et sinceritate debent accipere. Atque post sumptionem superdignissimi sacratissimique Sacramenti debent se coram Deo custodite, gratanter ac devote habere, immoderantiam cibi et potus, loquacitates, levitates et dissolutiones prorsus vitando, atque orationi, meditationi ac laudibus Dei vacando.

Præterea advertendum, quod in primitiva Ecclesia fideles quotidie communicabant. Postea autem successores ipsorum confitebantur et communicabant ad minus semel in omni hebdomada. Postmodum caritatis fervore magis deficiente, posteri fecerunt hoc semel in omni mense et in festis præcipuis. Dixerunt quoque nonnulli doctores, quod homo qui sibi conscius est de quocumque mortali peccato, statim confiteri sit obligatus, puta tam cito ut poterit confessorem habere. Alii autem doctores circa hoc aliter sunt locuti. Sed quidquid inde dicatur, certum est quod nunquam deceat religiosum ire ad lectum sine confessione prævia, si fuerit sibi conscius de aliqua mortali transgressione. Unde gloriosus Hieronymus ait in Regula sua : In hac vita nihil validius vel salubrius est concessum hominibus, quam statim peracto delicto, non differre confessionis medelam.

Impugnationis arma secum Fratres non deferant, nisi pro defensione Romanæ Ecclesiæ, imo et totius universalis Ecclesiæ, quæ frequenter nomine Romanæ Ecclesiæ designatur, vel christianæ fidei, quam unusquisque fidelium juxta qualitatem et vires sui status tenetur defendere tempore opportuno, vel etiam terræ ipsorum, nam bonum commune est præferendum bono personæ, aut de suorum licentia ministrorum, qui ex rationabilibus causis dumtaxat illam debent licentiam dare.

TEXTUS REGULÆ

Dicant universi quotidie septem horas canonicas, videlicet Matutinum, Primam, Tertiam, Sextam, Nonam, Vesperas et Completorium. Clerici, videlicet scientes Psalterium, pro Prima, Deus, in nomine tuo, Beati immaculati, usque ad Legem pone, ac alios Horarum psalmos, juxta clericorum ordinem, cum Gloria Patri dicant. Quum vero ad ecclesiam non accedent, pro Matutino psalmos dicere studeant quos dicunt clerici, vel Ecclesia cathedralis; vel saltem, ut illitterati alii, pro Matutino duodecim et pro qualibet alia Hora septem vicibus Pater noster cum Gloria Patri dicere non omittant. In quibus (videlicet Primæ ac Completorii) Horis minorem symbolum, et Miserere mei, Deus, adjiciant qui noverint. Sed si Horis non dixerint constitutis, dicant tribus vicibus Pater noster. Infirmi autem Horas hujusmodi non teneantur dicere nisi velint. In Quadragesima vero S. Martini, et etiam in majori, ecclesias in quarum parochiis habitant, matutinalibus Horis personaliter adire procurent, nisi causa rationabili excusentur.

Chapter 19 of 45