Skip to the text

Articulus 12

De tribus principalibus consiliis Christi, super quæ fundatur omnis religio.

DOMINUS noster Jesus Christus, virtus et sapientia Dei Patris, optime sciens per quæ homines potissime occasionaliter retrahantur et impediantur a profectu et incremento divini amoris, a processu virtutum, a vera perfectione et ab æterna salute, docuit atque consuluit ut fideles sui talia vitent. Insuper, Dominus Jesus optime sciens per quæ homines expeditius ac compendiosius possint proficere, perfici ac salvari, docuit et consuluit ut fideles sui illa apprehendant ac impleant. Hinc in Evangelio dedit duodecim consilia, per quæ impedimenta profectus ac salutis vitantur, expedientia quoque ad omnem spiritualem processum, perfectionem et beatitudinem, apprehenduntur et exercentur.

Porro inter duodecim ista consilia, tria sunt principaliora, secundum quod tria sunt impedimenta interioris profectus atque incrementi divinæ dilectionis. Quorum unum est penitus extra nos, utputa propria temporalium rerum possessio, ex qua oriuntur diversæ occupationes, sollicitudines et implicationes cordis circa terrena, imo et inordinatæ affectiones ad ea : per quas homo impeditur a tranquillitate et stabilitate suæ mentis in Deo, atque a pura et amorosa unione cum eo, a profectu sanctæ caritatis, et a sinceritate contemplationis internæ. Ideo ad removendum hoc impedimentum et hæc prætacta mala ex eo sequentia, Dominus Jesus Christus docuit spontaneam paupertatem, secundum quod ista paupertas est virtus per quam omnia temporalia propter Deum prompte relinquuntur, quatenus spiritualis opulentia gratiæ ac virtutum, maxime perfectio caritatis, facilius acquirantur in via, atque post vitam hanc copiosior beatitudo adipiscatur in patria. Proprie tamen sumitur hic paupertas ut est beatitudo, de qua ait Salvator: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum. Istud consilium docuit Filius Dei, dicendo: Qui non renuntiaverit omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus;1 itemque: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cœlo; et veni et sequere me.2

Secundum impedimentum præfati spiritualis profectus, est partim extra nos et partim conjunctum nobis, videlicet uxor, parentes et cognati, ad quos frequenter habetur amor carnalis et sensualis affectio: per quos spiritualis dilectio et amor divinus præcipue impediuntur, minuuntur, aut penitus exstinguuntur. Maxime autem carnalis concupiscentia et voluptas venerea impediunt mentem a contemplatione et dilectione Dei spiritualiumque bonorum, et ab omni virtutum profectu, a puritate et caritatis fervore, atque a delectatione in rebus divinis, et a gustu dulcedinis Dei. Ideo Christus sapientia Patris contra hoc impedimentum atque contra mala ex eo nascentia docuit et consuluit perpetuam castitatem, prout castitas ista est virtus per quam vitiosa venereorum concupiscentia refrenatur, et ab omni concubitu jugiter abstinetur. Hoc consilium docuit, dicens: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum et matrem, et uxorem suam atque filios, et fratres suos atque sorores, non potest meus esse discipulus, id est imitator perfectus.3

Tertium impedimentum interioris profectus ac sanctæ perfectionis est intra nos, quod est propria voluntas seu voluntatis libertas, ex qua adest homini facultas agendi et loquendi atque omittendi quod ei placet, et pergendi quo vult: ex quibus magna et multa incurrit peccata, et tempus suum non solum infructuose, sed et vitiose expendit, et peccat impune, nec coarctatur a vitiis. Ideo contra hæc mala docuit consuluitque Salvator perfectam obedientiam, prout est virtus per quam homo propter Deum propriam abnegat voluntatem, et suo superiori obedire promittit in his quæ ad suam pertinent religionem, et ex animo obedit eidem. Hoc consilium docuit Dominus, dicens: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.4

Ex his innotescit, quod religiosi non solum vovent Altissimo exteriorem temporalium rerum relictionem, omnisque carnalis concubitus evitationem, et corporalem exsecutionem eorum quæ eis a suis superioribus jubentur, sed insuper et principaliter vovent spontaneam temporalium abdicationem, seu inordinati affectus ad ea exstirpationem, concupiscentiæ quoque refrenationem, et obedientiam veram ex corde.5 Et quoties contra horum aliquid egerint, utputa aliquid proprium appetendo, aut concupiscentiæ consentiendo, aut omnino invite jussa implendo, toties contra suam agunt professionem, et peccant gravissime. Ideo ardua est religiosorum professio; et nisi sollicite se habuerint coram Deo, graviora incidunt vitia in claustro quam inciderunt in hoc sæculo, prout Eusebius Emisenus Cæsariusque episcopus sanctus in suis asserunt Homiliis. — Præterea, inter hæc tria vota dignissimum est obedientiæ votum, quo propria voluntas Deo taliter immolatur: quod est sacrificium acceptissimum Domino majestatis.

Itaque, sicut in secunda secundæ, quæstione centesima octogesima sexta, Thomas declarat, religiosus promittit Deo has tres virtutes, paupertatem, castitatem, obedientiam, et per eas offert Creatori suo quidquid habet in rebus, in corpore et in anima. Hinc religiosi præfigurati fuerunt in veteri Testamento per sacrificium illud dignissimum quod vocatum est holocaustum, quod ad divinæ majestatis honorem totaliter incendebatur et comburebatur, ad præfigurandum quod religiosi debeant igne caritatis vehementer accendi, divinoque cultui totaliter mancipari, et nihil propriæ voluntatis sibi ipsis relinquere, sed juxta superiorum suorum directionem ac jussionem moveri et agere. Ideo status religiosorum rite servatus, est ineffabiliter meritorius apud Deum omnipotentem ac justum. Nam quanto plus disponit se homo ad divina charismata, et quanto amplius se applicat Deo, et quanto ferventius ac liberalius se ipsum exhibet, offert et mancipat proprio Creatori, tanto majora gratiarum charismata a Deo sortitur, et tanto Deus se ipsum familiarius applicat conjungitque homini, et eo amorosius ac munificentius se ipsum rependit homini tali et divitias gloriæ suæ communicat ei. Hinc etenim scriptum est in libro Job :6 Si direxerit homo ad Deum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet. Et S. Jacobus :7 Appropinquate (ait) Deo, et appropinquabit vobis. Unde et per Zachariam Dominus loquitur :8 Convertimini ad me, et convertar ad vos. Ipse etenim bonus et pius Creator cupit et quærit nostram salutem, ac occasionem et dispensationem ad eam. Nam : Quis est iste (inquit) qui applicet cor suum, ut appropinquet mihi ?9

Postremo, hæc tria, scilicet castitatem, paupertatem et obedientiam, vovent religiosi contra tria præcipua mala quæ regnant in mundo, de quibus legitur in prima Joannis epistola : Omne quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitæ.10 Siquidem contra concupiscentiam carnis militat et emittitur votum castitatis ; contra concupiscentiam oculorum, votum paupertatis ; contra superbiam vitæ, votum obedientiæ. Et hoc Albertus Magnus et Nicolaus de Gorra plenius super septem Epistolas canonicas docent.

Footnotes

  1. Luc. xiv, 33. ↩

  2. Matth. xix, 21. ↩

  3. Luc. xiv, 26. ↩

  4. Luc. ix, 23. ↩

  5. Matth. v, 3. ↩

  6. Job xxxiv, 4. ↩

  7. Jacob. IV, 8. ↩

  8. Zach. I, 3. ↩

  9. Jer. xxx, 21. ↩

  10. Joann. II, 3. ↩

Chapter 13 of 45