Articulus 1
De commendatione Regulæ personarum de tertio Ordine.
QUALITER magnus ille sanctus ac beatissimus vir Franciscus motus fuit ad instituendum tertiam Regulam, et qualiter eam instituit, ex libro de Mirabilibus actibus ejus et ex Legenda ipsius cognoscitur. Etenim istam tertiam Regulam specialiter principaliterque instituit pro sæcularibus et conjugatis ac laicis utriusque sexus personis. Qui primo quum assumpsissent Ordinem illum, habitaverunt seorsum in domibus suis; deinde quidam majori fervore devotionis accensi, cœperunt insimul demorari, et vitam aliqualiter communem ducere. In qua tamen conversatione habuerunt aliqua propria, nec erant ad paupertatem adstricti, nec tria religionis vota fecerunt, sed ex possessionibus et manuum suarum vixerunt laboribus. Postremo adhuc ampliori sanctæ caritatis inflammati ardore, procuraverunt quidam eorum a summo Pontifice licentiam emittendi tria vota omni Ordini substantialia: quod faciendo, et vota eadem cum ceteris contentis in Regula adimplendo, digne ac merito, nemine dubitante, inter religiosos annumerantur. Isti ergo in hoc rationabiliter commendantur, quoniam (juxta doctrinam Apostoli) æmulati sunt charismata meliora, ad perfectionem tendendo, et viciniora saluti apprehenderunt. Insuper, de laboribus suis viventes, de eisdem eleemosynas faciunt, hospitalitatem exercent, et opera exhibent pietatis.12 In quo sanctorum Patrum imitantur vestigia, qui de propriis laboribus opera misericordiæ devotissime impleverunt: quos sacratissimos viros pater sanctus Bernardus vocat homines cœlestes angelosque terrestres.
TEXTUS REGULÆ
Nicolaus episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Fratribus et dilectis in Christo filiabus Sororibus Ordinis Fratrum de Pœnitentia, tam præsentibus quam futuris, salutem et apostolicam benedictionem.
Supra montem catholicæ fidei, quam populos gentium qui ambulabant in tenebris, discipulorum Christi sincera devotio igne caritatis exæstuans, verbo
¹ Ex editione Coloniensi s. t. n., 1534. sollicitæ prædicationis edocuit, quamque Romana tenet et servat Ecclesia, solidum christianæ religionis positum noscitur fundamentum, nullis unquam concutiendum turbinibus, nullis quassandum fluctibus tempestatum. Hæc est enim recta veraque fides, absque cujus consortio nemo in conspectu Altissimi acceptus redditur, nemo gratiosus occurrit. Hæc est quæ salutis semitam præparat, et felicitatis æternæ præmia grandia pollicetur. Ideoque gloriosus Christi confessor B. Franciscus, hujus Ordinis institutor, viam accedendi ad Dominum verbo pariter et exemplo demonstrans, in ipsius sinceritate fidei suos filios erudivit, eosque illam confiteri constanter, tenere firmiter et opere voluit adimplere, ut per ejus semitam salubriter incedentes, mererentur post vitæ præsentis ergastulum æternæ beatitudinis effici possessores.
Footnotes
Chapter 2 of 45