Articulus 14
De forma et materia ac qualitate vestium personarum tertii Ordinis, et quod inhonesta convivia, spectacula et choreas vitare debent.
FRATRES insuper ipsius Fraternitatis, id est Ordinis hujus, de humili panno in pretio, et colore non prorsus albo vel nigro, utpote griseo, communiter vestiantur, nisi fuerit ad tempus in pretio per Visitatores, de consilio ministrorum, ob causam legitimam et apertam, cum aliquo dispensatum. Oportet namque interdum a rigore et observantia generalis statuti seu legis recedere propter rationabilem causam, et ita relaxare rigorem in casu particulari, quando sic expedit. Et quoniam tertia Regula primo est instituta pro sæcularibus et conjugatis, poteratque accidere quod excellentes personæ Regulam illam assumpserint, idcirco cum talibus fuit rationabiliter dispensandum, ut panno aliquantulum pretiosiori propter status sui decentiam uterentur.
Hic autem non dicitur quod dispensandum sit in panni colore: ideo contra statutum viderentur hoc facere Fratres de tertio Ordine qui generaliter nigro panno uterentur. Et quamvis hic diceretur quod dispensandum esset in colore sicut in pretio panni, ex hoc tamen non sequeretur quod passim ac generaliter possent nigris vestibus indui: quia hic dicitur quod dispensari potest cum aliquo propter « causam legitimam et apertam », id est justam et evidentem. Non est autem justa et evidens causa, ut universaliter fiat dispensatio talis in colore panni cum omnibus Fratribus tertii Ordinis: imo ad majorem spectat humilitatem, exemplaritatem et congruentiam status ipsorum ut griseo utantur quam nigro colore, præsertim quia eorum Regula sic continet ac præfigit. Porro mater et causa veræ dispensationis, est urgens necessitas evidensve utilitas, ut summi pontifices Leo atque Gelasius protestantur: ad quod in Decreto multæ inducuntur auctoritates. Et dum aliter dispensatur, non est vera dispensatio, sed crudelis dissipatio, ut sanctus fatetur Bernardus.
Sequitur de figura vestitus eorum: Chlamydes quoque et pelles absque scollatura scissas, id est ante apertas, vel integras, affibulatas tamen, id est cum fibula junctas, non patulas ad latera, ut congruit honestati, clausasque manicas, id est non habentes foramina seu aperturas, nisi ad induendum atque extendendum manus a parte anteriori, Fratres habeant supra dicti. Denique, habitus sic formatus multum congruebat eorum vocationi et statui, præsertim antequam tria vota fecerunt. Nam sicut ille eorum status fuit quodammodo medius inter statum omnino sæcularem et inter statum religiosum, ita et figura illius habitus velut media fuit inter formam vestitus sæcularium hominum et figuram habitus omnino religiosorum; eratque decens et humilis: unusquisque autem vestiri debet secundum exigentiam atque decentiam sui status et suæ vocationis, ut ait S. Basilius.
Porro, quod quidam Fratres de tertia Regula gerunt ad sua capitia epomidas breves inferius semicirculatas, instar quorumdam doctorum, videtur abusio, nec congruit humilitati status eorum ac simplicitati ipsorum.
Sorores etiam chlamyde induantur et tunica de hujusmodi humili panno (videlicet griseo) factis; vel saltem cum chlamyde habeant guarnellum seu placentinum coloris albi vel nigri, aut paludellum amplum de canabo sive lino, absque ulla crispatura consutum. Eisdem rationibus habitus iste competebat Sororibus propter quas rationes præscriptus habitus Fratribus congruebat. Circa humilitatem vero panni et pellitiones Sororum ipsarum, juxta conditionem cujuslibet earumdem ac loci consuetudinem poterit dispensari per eos qui cum pretio panni Fratrum poterant dispensare, et per modum prædictum, videlicet ob causam legitimam et apertam. Cum feminis autem, præsertim nobilibus et maritatis, fuerat dispensandum in his, ne propter vestitus humilitatem ac singularitatem despicerentur a suis maritis, et sic ipsarum mariti ad illegitimos laberentur amplexus.
Bindis (id est zonis) et ligaturis sericis non utantur Sorores, quoniam talia ad mundanum spectant ornatum, et ad lasciviam provocant, nec pœnitentium congruunt Ordini. Pelles dumtaxat agninas, bursas de corio, et corrigias simpliciter absque serico ullo factas, et non alias, tam Fratres habeant quam Sorores, quia hæc omnia ad humilitatem simplicitatemque pertinent, et ædificatoria sunt, atque potissime congruunt his qui in pœnitentium Regula ac Ordine sunt constituti. Istud tamen dictum est in generali, quando personæ tertiæ Regulæ nondum fecerunt votum paupertatis. Nunc vero professis hoc votum non licet seu congruit bursam portare, nisi ratione officii pro aliqua publica administratione, vel nisi in itinere longo sint positi, aut propter similem rationabilem causam, per quam a proprietatis vitio penitus excusentur. Depositis, id est abjectis seu relictis, ceteris (juxta B. Petri Apostolorum principis salubre consilium) vanis hujus sæculi ornamentis. Ait quippe beatissimus princeps apostolici chori in prima sua Canonica : Mulierum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus.1 Istud autem S. Petri statutum non solum est exhortatio simplex ac consultatio proprie dicta, sed et præceptum, secundum expositores. Nam et S. Cyprianus martyr, doctor ac præsul, scribit super hæc verba : Quis illud non exsecretur et fugiat, quod aliis sit exitio ? Quis id appetat et assumat, quod ad necem alterius exstet pro gladio ? Hinc quoque B. Paulus ait : Mulieres ornent se non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa.2 Nempe, ut sancti patres Hieronymus ac Chrysostomus attestantur, vir aut mulier ornate se vestiens, et suo ornatu mulierum aut virorum adspectum in se provocans, quamvis nullum malum inde sequatur, tamen æternum supplicium patietur, quia venenum exhibuit, si fuisset qui biberet.3 Idcirco, quum dictum est, « juxta B. Petri salubre consilium », sumitur consilium prout extendit se ad præceptum. Si ergo hæc vana ornamenta etiam sæcularibus matronis ac puellis prohibita sunt, quanto magis personis femineis tertii Ordinis, imo et Fratribus Regulæ hujus ?
Sit eis, scilicet Fratribus ac Sororibus tertii Ordinis, ad inhonesta convivia vel spectacula sive curias seu choreas accessus penitus interdictus, id est, nulli personæ de tertio Ordine liceat interesse inhonestis conviviis, spectaculis, curiis aut choreis. Nam omnia ista specialiter interdicuntur his qui in pœnitentia sunt constituti, prout Bonaventura et alii super quartum Sententiarum declarant. « Inhonesta » vero « convivia » sunt comessationes gulosæ et lubricæ, præsertim in domibus suspectorum, aut cum personis infamibus. Convivia autem, spectacula, torneamenta, hastiludia, curiæ et choreæ compunctionem exstinguunt, contritionem impediunt, ad loquacitatem, dissolutionem, lasciviam, cachinnos, jocos ac similes vanitates inducunt, et frequenter inducunt hominem ad communicandum peccatis alienis : idcirco nullatenus congruunt personis Regulæ de pœnitentia ; sed et multo plus exstant illicita personis tertii Ordinis quæ et tria vota professæ sunt.
Histrionibus seu vanitatis intuitu nihil donent, et ne quidquam illis a propria donetur familia prohibere procurent, id est, histrionibus, joculatoribus, mimis et consimilibus vanis hominibus nihil dent nec a sua familia dari permittant propter illorum gestus et actus illicitos, impudicos et dissolutos : quia hoc esset illos fovere in vitiis, et participare eis in crimine. Verumtamen propter causas honestas posset aliquid eis licite dari, ut si in grandi necessitate consisterent, vel causa alliciendi ipsos ad meliora.
Verumtamen Thomas scribit in secunda secundæ, quæstione centesima sexagesima octava : Officium histrionum non est secundum se illicitum, nec peccant hominibus ludum exhibendo, dummodo tria illa observent quæ in ludis licitis sunt servanda : quorum primum et maximum est, ne ludus exhibeatur per verba aut facta turpia aut nociva ; secundum est, ne gravitas animæ per ludum penitus dissolvatur ; tertium est, ut conveniat loco, tempori ac personæ, et cum debitis circumstantiis fiat. Quod si histriones observaverint ista, non peccant qui eis præstant mercedem. Hæc Thomas. — Verumtamen, quoniam histriones ista raro observant, tutius est eos vitare : nam et ab omni specie mali est præcavendum. Idcirco sancti doctores Basilius et Chrysostomus dicunt eos esse vitandos, sicut et dominus Papa hoc loco.4
Postremo, præinductis de figura et qualitate habitus personarum de tertia Regula, non repugnat quod nunc communiter Fratres ejusdem Regulæ in Leodiensi diœcesi commorantes, gerunt capitia ad modum parvæ cucullæ supra mantellum cum scapulari: quia nec Regula istud excludit; et dominus Papa istud concedere potuit, habuitque ad hoc concedendum certa motiva; et quoniam Fratres præfata tria vota nunc profitentur. Et quamvis Regula istud exclusisset ac prohibuisset, nihilo minus Pontifex summus de plenitudine potestatis poterat concessionem hanc circa formationem capitii indulgere, quum par in parem non habeat potestatem: unde Papa præcedens manum sui successoris nequit ligare. Denique Cassianus primo libro de Institutis Patrum, describens habitum monachorum Ægypti aliorumque regionum, inter cetera refert, quod utebantur cucullis: et tamen monachi illi pro maxima parte erant illitterati et idiotæ, necessaria victui procurantes manuum suarum laboribus, quemadmodum et nunc Fratres isti de tertia Regula faciunt. Hæc tango ne quis incaute loquatur aut temere judicet de habitu isto.
Footnotes
Chapter 15 of 45