Skip to the text

Articulus 22

Quod personæ tertii Ordinis debeant se a juramento cavere, et qualiter possint jurare.

JURAMENTIS autem solennibus, quæ videlicet coram judice secundum processum et ordinem juris fiunt, omnes Fratres tertiæ Regulæ abstineant, nisi necessitate cogente, in casibus per indulgentiam (id est concessionem) apostolicæ Sedis exceptis, videlicet pro pace, fide, calumnia, et testimonio perhibendo, id est, quando occurrit necessarius casus jurandi solenniter « pro pace » inter homines recuperanda aut conservanda, aut pro fidelitate firmanda, aut pro « calumnia » seu injuratione aut falsa criminatione vitanda, aut ad testificandum pro veritate et contra iniquitatem, ac etiam in contractu emptionis, venditionis et donationis, ubi videbitur expedire, id est, ad protestandum quod aliquid sit legitime emptum aut venditum seu donatum, dum conscientia dictaverit esse expediens ut pro talibus rebus juretur. Tuncque jurandum est cum grandi reverentia majestatis divinæ atque Sanctorum, et cum recta intentione, ex caritate et zelo justitiæ. Sicque juratio illa est actus virtutis quæ latria appellatur.

In communi quoque loquela, id est in quotidiana locutione, vitent, ut poterunt, juramenta. Certum est quod unusquisque etiam penitus sæcularis possit vitare illicita juramenta, si debitam apposuerit diligentiam ad vitandum ea, quia et tunc non deerit auxilium gratiæ Dei. Porro juramentum est dupliciter illicitum. Primo, quoniam falsum: et hoc vocatur perjurium, quod ex suo genere est peccatum mortale. Secundo, quia quamvis sit verum, tamen sine rationabili causa fit: quod est juramentum inane. Quod si ex consuetudine fiat, non excusatur a culpa mortali, quum et hoc sit contra divinæ reverentiam majestatis, assumere Deum in testem sine rationabili causa, atque ex levitate et usu malo.1 Ideo Dominus jussit: Non usurpabis nomen Dei tui frustra, id est inaniter seu sine causa condigna. Idcirco quod asserit Augustinus, Non est peccatum verum jurare, intelligendum est, dum subest rationabilis causa jurandi. Denique ad vitandum periculosam ac pessimam jurandi consuetudinem et juramenta inania, Christus prohibuit atque dissuasit omnem jurationem: Ego (inquiens) dico vobis, non jurare omnino.2 Sit autem sermo vester: Est, est; Non, non. Quod iis abundantius est, a malo est. Sic et Jacobus apostolus ait: Ante omnia, nolite jurare.3 Hinc quoque in Ecclesiastico scriptum est: Jurationi non assuescat os tuum, multi enim casus in ea. Vir multum jurans replebitur iniquitate, et non discedet a domo ejus plaga.4

Et qui die aliquo minus caute juraverit ex lapsu linguæ, prout contingere in multiloquio consuevit, die ipso in sero, quum debet recogitare quid fecerit, dicat tribus vicibus Orationem dominicam, propter incaute facta hujusmodi juramenta: id est, de sero, antequam vadat dormitum, quando debet conscientiam suam discutere, considerando qualiter totum diem expenderit, quid boni omiserit et quid mali commiserit in eodem, tunc specialiter pœniteat de incauta juratione, et ut sibi indulgeatur, ter dicat Orationem dominicam cum Salutatione angelica. Et multo amplius debet dolere veniamque precari, si ex proposito perjuravit. De ceteris quoque suis peccatis tunc debet pœnitere, remissionem a Domino postulare, firmum emendationis propositum assumere, et item proponere quod tempore suo confitebitur sacerdoti super ipsum jurisdictionem habenti, et quod juxta illius arbitrium sit satisfacturus.

TEXTUS REGULÆ

Memor autem sit quilibet ut ad divina obsequia familiam propriam exhortetur. Universi sane Fratres et Sorores cujuscumque civitatis aut loci, diebus singulis, si commode poterunt, Missæ officium audiant; et mense quolibet ad ecclesiam sive locum, ad quam vel quem ministri curaverint intimare, conveniant, Missarum solennia inibi audituri. Unusquisque autem usualis monetæ denarium massario tribuat, qui pecuniam hujusmodi colligat; et eam de consilio ministrorum inter Fratres et Sorores paupertate gravatos, et præcipue infirmantes, ac eos qui funeris carere dignoscuntur exsequiis, et deinde inter pauperes alios, dividant congruenter. Offerant insuper de dicta pecunia ecclesiæ memoratæ. Tuncque, si commode poterunt, virum religiosum et in verbo Dei competenter instructum habere procurent, qui eos ad pœnitentiam et misericordiæ opera exercenda hortetur, sollicite moneat et inducat. Studeat quilibet, dum Missæ celebratur officium et prædicationis verbum proponitur, servare silentium. Orationi et Officio sit intentus, nisi eum communis utilitas Fraternitatis impediat.

Footnotes

  1. Deut. v, 1 ↩

  2. Matth. 34, 37. ↩

  3. Jacob. v, 1 ↩

  4. Eccli. xxiii 9, 12. ↩

Chapter 23 of 45