Articulus 24
Qualiter tractandi sint infirmi et morientes, et de quibusdam officiis devote suscipiendis.
QUUM autem quemquam ex Fratribus aut etiam ex Sororibus tertii Ordinis infirmari contigerit, ministri per se, id est personaliter, vel per alium seu alios, si hoc eis infirmus fecerit intimari, semel in hebdomada visitare teneantur ægrotum: et quamvis ægrotus suam infirmitatem non insinuet eis, nihilo minus decet ut præfato modo visitent eum, dum aliunde cognoverint eum graviter infirmari; ipsum sollicite inducentes per suas exhortationes ad recipiendum pœnitentiam, id est ad confitendum et ad exhibendum se paratum facere pœnitentialem satisfactionem si convaluerit; necessaria victui et medicinali remedio illi de bonis communibus, id est præfatis pecuniis quæ pro communis indigentiæ subventione collectæ sunt, prout præcedenti habetur articulo, ministrando si indiget.
Et si præfatus infirmus, aut etiam Soror infirma, de præsenti luce migraverit. Quare non ait, De præsenti caligine, nisi quoniam, teste Apostolo, nox præcessit, dies autem appropinquavit? Tempus quippe Mosaicæ legis comparatur nocti, tempus vero evangelicæ legis diei: quamvis et status evangelicæ legis comparatione status Beatorum in patria nox nominetur. Fratribus et Sororibus tunc in civitate vel loco ubi eum contigerit mori præsentibus, id est præsentialiter constitutis, nuntietur, ut defuncti exsequiis procurent personaliter interesse: a quibus, donec Missarum fuerint celebrata solennia et corpus tumulo conditum, non recedant. Hæc quoque circa Sorores infirmas et decedentes volumus observari.
Deinde in Regula subditur quæ suffragia sint pro defunctis Fratribus Sororibusque dicenda, sicut plana omnino est littera Regulæ. Orent ergo viventes pro mortuis cum omni fidelitate, instantia et fervore, quemadmodum cupiunt ut suo tempore oretur pro ipsis, quum defuncti exstiterint; et ultra debitum studeant subvenire defunctis in gravibus suppliciis constitutis.
Consequenter subjungitur de quibusdam officiis æquanimiter acceptandis, dum alicui committuntur. Ministeria quoque et alia officia quæ præsentis formulæ series exprimit, imposita sibi quisque de- vote suscipiat, curetque fideliter exercere: id est, dum aliquis eligitur in ministrum, vel in collectorem aut erogatorem pecuniæ pro pauperibus contribuendæ, debet humiliter et caritative injunctum onus accipere, prosequi et implere, non quærendo propria commoda, sed pauperum relevamen atque utilitatem communem. Officium autem cujuslibet personæ in officio constitutæ aut constituendæ, certi temporis spatio limitetur. Quod qualiter intelligendum sit, subditur: Nullus minister instituatur ad vitam, id est ad hoc quod totum tempus vitæ suæ in officio perseveret, et ejus ministerium certum tempus comprehendat. Aliqui enim videntes se confirmatos in suis officiis, cornua sibi assumunt, et propria commoda quærunt superflue, immoderanter quoque securi sunt et negligentius agunt, aut quosdam præ aliis vel affligunt vel palpant, utpote personarum acceptores effecti.
TEXTUS REGULÆ
Ad hæc, ministri et Fratres ac Sorores civitatis et loci cujuslibet, ad visitationem communem, in aliquo loco religioso, vel ecclesia, ubi locum hujusmodi contigerit deesse, conveniant; et Visitatorem habeant sacerdotem qui alicujus approbatæ religionis exsistat, quique illis de commissis excessibus injungat pœnitentiam salutarem. Nec quivis alius possit eis hujusmodi visitationis officium exhibere. Quia vero præsens vivendi forma institutionem a B. Francisco prælibato suscepit, consulimus ut Visitatores et informatores de Fratrum Minorum Ordine assumantur, quos Custodes vel Guardiani ejusdem Ordinis, quum super hoc requisiti fuerint, duxerint assignandos. Nolumus tamen congregationem hujusmodi a laico visitari. Hujusmodi autem visitationis officium semel exerceatur in anno, nisi necessitate aliqua suadente fuerit pluries facienda.
Chapter 25 of 45