Skip to the text

Articulus 4

De professione personarum tertii Ordinis.

QUIBUS omnibus ad effectum perductis, id est, persona recepta atque induta in tertio Ordine prout in præcedenti est declaratum articulo, post unius anni spatium, cum aliquorum discretorum Fratrum consilio, si is videbitur ipsis idoneus, recipiatur hoc modo, id est, si persona illa per annum in Ordine laudabiliter conversata, apparuerit Fratribus discretioribus apta ad permanendum in Ordine,

« recipiatur » ad professionem « cum aliquorum discretorum Fratrum consilio », sub hac forma. Est autem consuetudo apud religiosos, quod novicii monachi non profitentur nisi anno noviciatus completo. Interdum tamen ex speciali causa et rationabili citius profitentur ex dispensatione, cujus auctoritas solet esse commissa superioribus Ordinis.

Deinde forma professionis subjungitur. Videlicet, ut promittat se divina præcepta omnia servaturum, ac etiam satisfacturum ut convenit, de transgressionibus quas contra hunc vivendi modum commiserit, quum interpellatus ad Visitatoris exstiterit voluntatem. Hæc est forma professionis tertiæ Regulæ secundum primam ejus institutionem a S. Francisco factam, qui et hanc professionis formam instituit, quam summus Pontifex approbavit. Itaque persona tertiæ Regulæ profitetur hoc modo: Ego N. promitto quod observabo omnia divina præcepta, et satisfaciam pro transgressionibus quas commisero « contra hunc modum vivendi », id est contra tenorem Regulæ hujus: satisfaciam, inquam, « ad voluntatem », id est secundum dictamen aut jussionem, « Visitatoris, quum » fuero « interpellatus », id est evocatus seu requisitus ab eo, ad satisfaciendum pro culpa per debitam castigationem seu per satisfactoria opera. Culpæ namque debetur pœna, ne peccatum maneat impunitum. De hac professione et ejus qualitate infra plenius dicam. Et hujusmodi ab eo facta promissio per manum publicam in scriptis inibi redigatur, id est, professio hæc facta a persona Ordinis hujus, statim in loco professionis describatur per manum notarii, in perpetuum testimonium veritatis, ne persona talis possit postea professionem suam negare, et si negaverit eam, instrumento publico convincatur; et item, ut valeat ad observantiam suæ professionis per rigorem juris compelli, si (quod absit) facta fuerit proterva atque rebellis.

Alio autem modo nullus a ministris recipiatur eisdem, id est, absque hujusmodi scripti confectione ministri Regulæ hujus neminem ad professionem suscipiant, nisi visum eis aliter fuerit, id est, nisi rationabiliter judicaverint aliter esse agendum, conditione personæ ac ipsius instantia sollicita consideratione discussis, id est, nisi sollicite considerando ac discutiendo qualitatem atque instantiam personæ ad professionem accipi postulantis, agnoverint eam esse tam bonam, virtuosam ac stabilem, tamque humiliter ac ferventer institisse pro susceptione ad professionem, ut satis probabile sit quod post suam professionem perseverabit et bene se habebit in Ordine, ideoque non sit necessarium facere tale scriptum.

Ordinamus præterea statuentes ut nullus post ipsius Fraternitatis ingressum, eamdem egredi valeat ad sæculum revertendo, id est, hoc quoque mandamus, ut nulli personæ professæ in hoc tertio Ordine liceat relinquere societatem et Regulam Ordinis hujus redeundo ad vitam sæcularem: quia hoc esset professioni suæ contrarium, ac violatio promissionis solennis apostasiæque species, atque de vita religiosa ad vitam reverti mundanam, et contra illud verbum Apostoli: Nolite conformari huic sæculo. Imo hoc esset redire ad vomitum. Contra quod beatissimus princeps Apostolorum in sua secunda ait Canonica:1 Melius erat illis non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem retrorsum converti; contingit enim eis illud veri proverbii: Canis reversus ad suum vomitum; et, Sus lota in volutabro luti.23 Insuper esset et contra illud Deuteronomii: Quod semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo.4 Verumtamen per istud non prohibebantur personæ tertii Ordinis nondum conjugatæ matrimonium contrahere, quoniam non promiserunt nisi quod in præhabita continetur professione, et in statu conjugali poterant Regulam observare: idcirco persona professa contrahere potuit, dummodo persona cum qua contrahere disponebat, voluerat assentire quod Regulam observaret persona illa professa etiam in statu conjugii. Non enim apparet quod S. Franciscus aut Pontifex summus intendebat per primam illam professionem obligare profitentem ad perpetuam castitatem. Possit tamen habere transitum liberum ad religionem aliam approbatam ab apostolica Sede, dummodo illa alia religio sit altior atque perfectior religione tertiæ Regulæ : aliter non liceret sine dispensatione, quum dicat Apostolus : Æmulamini charismata meliora; itemque : Intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectionem feramur.

Mulieribus vero viros (id est maritos) habentibus, nisi de ipsorum virorum licentia et consensu, non pateat ad consortium dictæ Fraternitatis ingressus, id est, ad societatem, conversationem seu professionem tertiæ Regulæ non suscipiantur. Nam, teste Apostolo, vir caput est mulieris. Nec sine viri consensu potest uxor se obligare ad obediendum alteri quam cui ex jure divino seu statuto Ecclesiæ obedire tenetur. Neque ad specialia jejunia aut abstinentias potest se sine mariti sui consensu adstringere : et de hoc originaliter scriptum est in libro Numerorum. De qua materia Raimundus, Joannes, Durandus et alii in suis Summis diffusius scribunt. Ad quæ omnia comprobanda possunt ex Decreto plurima allegari, sed brevitati studendum est.

Hæc itaque de professione personarum tertii Ordinis secundum primam earum institutionem prolata sunt. Nunc vero ex apostolicæ Sedis indulto, præinductæ professioni addunt promissionem trium votorum omni religioni monasticæ substantialium, utputa obedientiæ, paupertatis et castitatis. Nec ista tam virtuosa additio prætactæ professioni repugnat, sed eam perficit et coarctat : quia in statu conjugali et sæculari non potest additio ista servari, nec competit nisi his qui mundum et ea quæ mundi sunt omnino relinquunt, atque civiliter moriuntur. Præterea, certum est quod hi qui tria hæc vota profitentur et digne implere conantur, multo facilius possunt illam primam professionem implere, quam qui in statu sunt conjugali, aut hi qui propria habent, nec sub obedientia vivunt ex voto : imo, ut infra patebit, talibus difficillimum est primam illam implere professionem. Idcirco additio ista consona est atque accommodata primæ illi professioni, quia per trium votorum emissionem et impletionem prima illa professio expeditius excellentiusque impletur. Qui enim perpetuo continere promisit nec aliquid proprium habet, expeditius et perfectius vitare potest avaritiam et incontinentiam, quam qui habet et capere potest uxorem et propria possidet. Imo, ut in tractatu de Ecclesiastico cœlibatu Cancellarius Parisiensis disseruit, facilius est in religione penitus continere, quam in statu conjugali castitatem conjugalem servare, hoc est non nisi moderate ac licite propria uti uxore.

Præterea, ex apostolicæ Sedis indulto est concessum tertio Ordini et priori ejus Regulæ additum, quod nullus recipiatur ad habitum et observantiam professionemque Ordinis, nec receptus promoveatur, nisi de expresso consensu generalis Ministri, ac proprii seu specialis ministri præsidentis congregationi in qua quis postulat recipi. Nec istud discordat a tenore Regulæ, in cujus secundo capitulo continetur : « Quum autem Fraternitatem hujusmodi quis intrare voluerit, ministri ad receptionem talium deputati, ejus officium, statum et conditionem solerter explorent », etc. Quia in apostolico illo indulto, per ministros ad hoc deputatos, intelligendi sunt generales Ministri, et item minister proprius congregationis in qua quis suscipi petit. Generalis vero Minister in congregatione cui specialiter præest videtur utriusque ministri personam gerere, vicem supplere, ita quod ipse solus in propria domo possit personam accipi cupientem, accipere, præsertim cum Fratrum discretorum consilio et consensu.

Footnotes

  1. Rom. xii, 2. ↩

  2. II Petr. ii, 21, 22. ↩

  3. II Petr. ii, 21, 22. ↩

  4. Deut. xxiii, 23. ↩

Chapter 5 of 45