Articulus 15
Confirmatio prædictorum, et qualiter religiosæ personæ se debent habere in vestitu.
PRÆDICTIS de humilitate et vilitate vestitus personarum tertiæ Regulæ, consonat quod sanctissimus vir Franciscus in Regula sua prima et principali instituit: Omnes (inquiens) Fratres vilibus indumentis induantur, et possint ea repeciare de saccis et aliis peciis.
Præterea S. Augustinus ait in Regula sua: Non sit notabilis habitus vester, nec affectetis vestibus placere, sed moribus.
In Regula vero S. Basilii quæritur: Quali affectu oportet accipere vestimentum vel calceamentum, qualecumque fuerit?
Ad quod respondet Basilius: Si vestimentum aut calceamentum quod datur Fratri, fuerit nimis breve aut grande ad mensuram staturæ suæ, hoc Frater indicare debet superiori aut dispensatori, sed cum omni reverentia et mansuetudine. Si vero Frater irascatur aut indignetur eo quod indumentum sibi datum sit vile et abjectum nec novum, attendat quod ait Salvator: Dignus est (non quicumque, sed) operarius mercede sua.1 Discutiat ergo se ipsum, si digne operetur opera Dei et impleverit omnia quæ præcepta sunt ei; et tunc aliud non requiret, sed de eo ipso quod accepit erit sollicitus, timens quod supra meritum suum acceperit illud. — Rursus in eadem quæritur Regula: Si quis pretiosas vestes abjiciat, ipsis autem indumentis vilioribus aut calceamentis ita composite utatur, ut studeat decorem aliquem inde capere, an peccat? Ad hoc respondet magnus Basilius: Qui vult per decorem habitus placere hominibus, manifestum est eum laborare ægritudine hujus ipsius vitii quod est hominibus velle placere; et certum est mentem ejus a Deo longius evagari. Imo et hoc ipsum est vitium quod est perperam agere, dum quis utitur indumentis aut calceamentis non causa necessitudinis, sed decoris. Nam quidquid fit non pro necessariis usibus, sed causa ornatus vel appetitu alicujus decoris, hoc est perperam agere.
Præterea, feminæ etiam clausæ solent specialiter aliquam curiositatem, superfluitatem et decorem in vestibus affectare. Propter quod in Regula sua ait Hieronymus: Imperfectissimus mulierum affectus semper in vestimentis et ornamentis extrinsecis gloriam quærit. Non sufficit eis innata libido naturæ, sed quærunt occasionem lasciviæ. Quid, o misera, gloriaris atque extolleris in pulchritudine panni? Nonne omnis caro est cinis et fœnum, et (ut verius dicam) massa putredinis, cibus vermium et fœtidissimum stercus?2 O si te velles intueri, o vilissima, quantum verecundareris in immunditiis et fœtoribus corporis tui, quod tam inaniter ornas! Propterea vos, o carissimæ, quæ estis sponsæ ac filiæ Regis æterni, adsistite Sponso in vestitu interiori, deaurato auro caritatis, in fimbriis aureis, id est caritatis præceptis;3 sit undique vestis circumdata varietatibus, ut jam nihil de virtutibus desit ornatui mentis vestræ. Quod si vos exteriorum vestium delectat ambitio, vel si egressæ de sæculi pompa, extollitis vos de dignitate parentum, de prosapia carnis, aut de similibus vanitatibus caducissimis, protinus Rex cœlestis expellet vos, atque peribitis. Si futuri judicii rigorem et æterna tormenta recte consideraveritis, delectabit vos abjectio vestium, cujus tædet mulierculas fatuas. Tunc rusticanus et abjectus pannus præponetur bysso et purpuræ; tunc grossa et rudia velamina capitis existimabuntur ex sericis. Histrionibus ac lusoribus regum et principum relinquenda sunt mollia mundi. Pudeat nomen religionis habere, et se cultu vestium histrionem ostendere. Volo ergo vos mortuas esse mundo, et tam deformi et incomposita veste indui, quod si quis impudicus vos cerneret, magis moveretur ad risum quam ad concupiscentiam malam. Ideo pannus vester sit vilis et grossus. Hæc Hieronymus.
Itaque juxta hæc documenta Sanctorum, ministri et rectores sive rectrices personarum tertii Ordinis solliciti sint se ipsos exhibere exemplares Fratribus atque Sororibus sibi commissis, non recedendo a simplicitate et humilitate suæ Regulæ in vestitu. Idcirco nec griseo mixto subobscuro propinquante ad nigrum utantur.
TEXTUS REGULÆ
Ab esu autem carnium, secunda, quarta et sexta feria dieque sabbati abstineant universi, nisi aliud infirmitatis vel debilitatis instantia suaderet. Minutis vero per triduum carnes dentur, nec subtrahantur in itinere constitutis. Sit quoque ipsarum comestio licita singulis, quum solennitatem præcipuam intervenire contigerit in qua ceteri Christiani ab antiquo epulis carneis vesci solent. Aliis autem diebus in quibus jejunium non servatur, ova et caseus non negentur. Sed cum religiosis ceteris in eorum conventualibus domibus licite sumere valeant de appositis ab eisdem. Sintque prandii cœnæque refectione contenti, exceptis languidis et viatoribus ac infirmis. Sit sanis cibus moderatus et potus, quum textus evangelicus habeat: Attendite ne corda vestra crapula et ebrietate graventur. Prandium autem vel cœna non nisi præmissa semel dominica Oratione sumatur, post sumptionem cuilibet cum Deo gratias iteranda: quod si omitti contigerit, dicatur tribus vicibus Pater noster.
Footnotes
Chapter 16 of 45