Articulus 6
Qualiter intelligenda sit forma prætactæ professionis personarum tertii Ordinis.
UT patuit articulo quarto, professio tertiæ Regulæ a beatissimo Francisco instituta ac tradita, est promittere observare omnia divina præcepta. Et hæc est prima pars professionis illius. Secunda pars, satisfacere ut convenit de transgressionibus quas quis contra hunc modum vivendi commiserit, quum interpellatus ad Visitatoris exstiterit voluntatem. Tertia pars professionis ejusdem, est quod jam ex indulto summi Pontificis addunt promissionem solennem ad observandum tria substantialia religioni. Videtur autem intentio S. Francisci, qui primo hanc Regulam pro conjugatis laicisque instituit, fuisse ut personæ tertiæ Regulæ in primis per votum se obligarent ad ea quæ sunt necessaria ad salutem, hoc est ad divinorum observantiam præceptorum; deinde ad subeundum debitam disciplinam, pœnam seu satisfactionem pro excessibus contra Regulam commissis seu admissis, juxta Visitatoris arbitrium.
Præterea, ad intelligendum primam hujus professionis partem, oportet scire quod divinorum præceptorum quædam sunt affirmativa; et illa præcipiunt bona fieri, et obligant semper: non tamen ad semper, id est non pro qualibet temporis parte, quoniam homo non potest omni hora seu indesinenter insistere actionibus virtuosis; sed obligant omni tempore opportuno, quo scilicet Deus aut recta ratio vel superior jubet aliquid fieri. Alia divina præcepta sunt negativa, quæ scilicet prohibent fieri mala; et illa præcepta obligant semper et ad semper, quoniam nunquam licet facere mala seu vitiosa. Sicque decem præceptorum tria sunt affirmativa, utputa:1 Unum cole Deum, sabbata sanctifices, habeas in honore parentes.2 Alia septem sunt negativa, utputa: Non jures vana per Deum, non sis occisor, non fur, nec mœchus, nec testis iniquus, etc. Quemadmodum autem tria illa præcepta affirmativa directe præcipiunt facere bona, et ex consequenti prohibent fieri mala, quia quum dicitur, Unum cole Deum, prohibetur cultus idolorum; sic negativa præcepta directe prohibent fieri mala, atque ex consequenti præcipiunt facere bona malis illis contraria: sicut quum dicitur, Non jures vana per Deum, non solum prohibetur perjurium ac vana juratio, sed etiam jubetur ut rationabili causa exigente juretur per verum Deum, juxta illud:34 Dominum Deum tuum timebis, ac per nomen ejus jurabis.5 Et istud declarant doctores super secundum Sententiarum.
Deinde advertendum quod in prima secundæ, quæstione centesima, describit Thomas:6 Præcepta moralia (inquiens) ex dictamine naturalis rationis vim et efficaciam habent, majorem tamen vim et auctoritatem habent ex institutione divina. Et horum præceptorum triplex est gradus. Nam quædam sunt communissima et maxime manifesta: sicut mandata de dilectione Dei et proximi. Alia vero sunt magis determinata, quæ tamen quilibet popularis potest faciliter intelligere: ut sunt præcepta Decalogi. Alia autem sunt non ita cuilibet faciliter manifesta, sed sapientibus solum. Et ista sunt præcepta moralia, superaddita Decalogo seu decem præceptis, et reducuntur ad decem præcepta. Nam ad primum præceptum Decalogi, quo prohibetur cultus alienorum deorum, adduntur ac reducuntur præcepta prohibitiva eorum quæ ordinantur in cultum idolorum, ut quum dicitur in Deuteronomio: Non inveniatur in te maleficus aut incantator, nec qui Pythones consulat aut divinos, aut qui quærat a mortuis veritatem.7 Porro secundo præcepto perjurium prohibenti superadditur prohibitio blasphemiæ, ut in Levitico, prohibitioque falsæ doctrinæ, ut in Deuteronomio. Tertio præcepto superadduntur omnia cærimonialia legis: ad quæ tamen in evangelica lege non obligamur. Quarto præcepto, quod est de honoratione parentum, superadditur præceptum de honoratione senum (quum dicitur: Coram cano capite consurge, et honora personam senis8), et universaliter omnia præcepta inducentia ad reverentiam exhibendam majoribus, vel ad exhibenda beneficia vel æqualibus vel minoribus. Quinto præcepto, quo prohibetur homicidium, additur prohibitio odii et cujuslibet læsionis contra proximum: ut quum Dominus ait, Ne oderis fratrem tuum; et quum iterum jubet: Non stabis contra sanguinem proximi tui.9 Sexto præcepto, quo adulterium prohibetur, superadditur præceptum de prohibitione meretricii, ac vitii contra naturam, et omnis illegitimæ copulæ carnalis. Septimo præcepto, quo furtum vetatur, adjungitur præceptum prohibitionis usuræ ac fraudis, et omnis calumniæ ac rapinæ. Octavo præcepto, quo falsum testimonium prohibetur, additur prohibitio falsi judicii, mendacii atque detractionis. Aliis vero duobus præceptis nulla alia adjunguntur, quia per ea omnis prava concupiscentia prohibetur. — Hæc Thomas. Qui etiam in præfata Summa declarat et asserit, quod lex divina dat præcepta de actibus universarum virtutum.10
Ex his elici potest quid in præinducta professione personarum tertii Ordinis intelligendum sit per divina præcepta. Nempe per divina præcepta potissime intelligenda sunt duo caritatis præcepta, deinde præcepta Decalogi, et consequenter præcepta moralia quæ adduntur in Scripturis ac reducuntur ad illa, imo etiam præcepta legis naturalis, in quantum Christus in Evangelio ea tradit, dicendo :11 Omnia quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis : hæc est enim lex et Prophetæ. Ex quo præcepto legis naturalis affirmativo sequitur aliud legis naturalis præceptum negativum, quod exprimitur Tobiæ quarto, quo scriptum est : Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando facias alteri.12 Itaque per divina præcepta intelliguntur præcepta caritatis Dei et proximi, præcepta Decalogi, præcepta legis naturalis jam tacta, præcepta aliarum virtutum quæ hominibus necessariæ sunt ad salutem, videlicet præcepta a Deo tradita in Scripturis de humilitate, patientia, mansuetudine, justitia, pietate, discretione, fide, spe, temperantia, fortitudine, latria ceterisque virtutibus habendis, atque de vitiis contrariis fugiendis : ad quæ omnia se adstringunt personæ de tertia Regula in sua professione. Et insuper vovent se emendationi et satisfactioni exponere et offerre pro excessibus quos incurrerint contra Regulam suam, sive per commissionem sive per omissionem. Nam quod in forma professionis habetur de transgressionibus quas contra hunc modum vivendi commiserint, etc., intelligendum est etiam de iniquitatibus quas per omissionem contra suam Regulam incurrerint. Quemadmodum enim regula violatur et Deus offenditur per commissionem mali, puta eorum quæ fieri prohibentur, ita per omissionem boni, ut si quis non faciat quod ei suus superior jubet. Postremo, ut tactum est, ultra hæc communiter nunc in terris istis vovent perpetuam castitatem, paupertatem et obedientiam. De cujus professionis intellectu infra dicetur.
Footnotes
Chapter 7 of 45