Skip to the text

Articulus 19

De Horis dicendis, et qualiter sit orandum.

DICANT universi Fratres et Sorores tertiæ Regulæ quotidie septem horas canonicas. Quod qualiter sit intelligendum, subjungitur.

Clerici, videlicet scientes Psalterium, id est, qui tantum sunt eruditi, quod Psalmos in Latino legere possunt, pro Prima, Deus, in nomine tuo, Beati immaculati, usque ad Legem pone, cum capitulo, versiculis, oratione, et aliis debitis additamentis, juxta clericorum ordinem, id est secundum modum et observantiam cleri ad cujus diœcesim pertinent, cum Gloria Patri dicant. Porro in Decretalibus, præsertim in exordio tertii Decretalium, nomine clericorum intelliguntur canonici. In Decreto autem, distinctione 81, capitulo Clerici vel continentes, per clericos interdum intelliguntur omnes in sacris ordinibus constituti, vel etiam qui aliquem quatuor inferiorum ordinum habent.1 Qui vero in aliquo sacro constituti sunt ordine, tenentur ad Horas has ex statuto Ecclesiæ propter ordinem sacrum, quamvis nondum sint beneficiati. Si ergo aliquis talis intret Ordinem tertium, vel in ejus noviciatu exsistat, tenetur ad Horas, et satisfacere potest legendo eas cum sacerdotibus et clericis congregationis in qua exstat in probatione. Melius vero est ut solitum ordinarium teneat, quousque fuerit in Ordine ipso indutus tanquam novicius. Si autem est clericus, non tamen in sacro ordine positus, sed competenter eruditus, non tenetur ad horas canonicas. Commendabile tamen est, ut cum sacerdote, ministro, aut cum aliis in congregatione exsistentibus clericis Horas legentibus, legat easdem.

Quum vero ad ecclesiam non accedent, id est ad parochialem seu matricem basilicam (istud quippe pro conjugatis et sæcularibus est inductum), pro Matutino psalmos dicere studeant quos dicunt clerici, id est canonici aut sacerdotes, vel Ecclesia cathedralis, in qua est sedes episcopalis. Vel saltem, id est, si istud est eis nimis prolixum, non faciant minus quam Fratres illitterati: hinc subditur, ut illitterati alii Fratres, dicant pro Matutino duodecim et pro qualibet alia Hora septem vicibus Pater noster cum Gloria Patri, addendo Gloria Patri cuilibet Orationi dominicæ et Salutationi angelicæ, vel saltem septem, melius tamen cuilibet. In quibus (videlicet Primæ ac Completorii) Horis minorem symbolum, scilicet symbolum fidei ab Apostolis editum, et Miserere mei, Deus, adjiciant qui noverint. Sed si Horis non dixerint constitutis, id est, si non dixerint symbolum illud, et psalmum Miserere mei, Deus, ad Primam et Completorium, eo quod nesciant ea (multi tamen sciunt symbolum illud, qui psalmum illum ignorant), dicant tribus vicibus Pater noster cum Salutatione angelica, tam ad Primam quam ad Completorium, etiam si omiserint nisi psalmum prætactum: quem in teutonico dicere possent aut legere.

Infirmi autem Horas hujusmodi non teneantur dicere nisi velint, præsertim si tanta sit eorum infirmitas, quod sine capitis debilitatione non queant has Horas persolvere.

In Quadragesima vero S. Martini, quæ incipit die proxima post festum S. Martini, nisi forte dies illa proxima esset dominica, et etiam in majori Quadragesima, ecclesias in quarum parochiis habitant, matutinalibus Horis personaliter adire procurent, id est, matutinali officio ibi intersint, saltem diebus dominicis ac festivis, nisi cau- sa rationabili excusentur, puta ex infirmitate aut simili causa. Personæ autem tertii Ordinis tria vota profitentes, sublimiora his faciunt, atque quotidie multum mane, deinde et aliis diei temporibus præfatas suas Horas et orationes in congregationum suarum ecclesiis offerunt Deo.

Hæ ergo personæ sunt instruendæ ac fervide admonendæ ut corde attento et recollecto, affectuoso ac stabili Creatorem suum exorent, collaudent et contemplentur: quatenus sicut in refectorio suo agunt quod ibi agendum est, corpora sua reficiendo; ita in ecclesia seu oratorio nil agant nisi ad quod conveniunt, et propter quod institutus est locus ille, secundum quod sancti Patres in Regulis suis docuerunt. Ait namque in sua Regula S. Augustinus: In oratorio nemo agat nisi ad quod factum est et unde nomen accepit. Quum Deum oratis, hoc versetur in corde, quod profertur in ore. Hoc est quod S. Benedictus ait in Regula sua: Oratorium hoc sit quod dicitur, nec aliud ibi geratur. Nec unus sua improbitate impediat alium devote orantem. Nec alta voce quis oret, sed cum lacrimis compunctioneque cordis. Si enim dum hominibus potentibus volumus aliqua suggerere, non præsumimus alloqui eos nisi cum humilitate et reverentia: quanto magis Domino universorum cum humilitate, puritate et devotione supplicandum est, ut non in multitudine verborum, sed in puritate cordis et compunctione lacrimarum sciamus nos exaudiri? Nam quamvis ubique sciamus Deum esse præsentem, maxime tamen in Fratrum congregatione, dum ad divinum Officium simul adveniunt.

Hinc et S. Hieronymus in Regula sua hortatur: De cellulis vestris, præmissa oratione, ad matutinas excubias cum summa quiete ad ecclesiam convenite; Sponsum animarum sanctarum matutinis laudibus et orationibus excitate, ut exsurgat in auxilium vestrum. Tunc summa devotio crebra suspiria ac lacrimas fundat. Nulla alia verba in ecclesia proferantur, sed illud in mentis arcano cum summa diligentia ruminetur quod per sancta verba significatur. Nullius est meriti orare divina eloquia verbositate, et misera mente evagando inania circuire.

Itaque, juxta doctrinam S. Basilii, debemus verba orationum et psalmorum cum interno gustu proferre: quatenus sicut corporeus gustus unamquamque buccellam sumit et masticat cum certo et distincto sapore, sic interior gustus animæ cum affectu et gustu spirituali sensum verborum advertat.

Amplius, qui cupit devota et stabili mente orare, debet sui ipsius indigentiam, pravitatem, fragilitatem atque pericula acutissime intueri, omnipotentisque Dei præsentiam, majestatem, pietatem ac justitiam sapienter inspicere. Sicque ex consideratione propriæ defectuositatis et vitiositatis, debet cum maxima contritione et sui ipsius aspernatione fundere precem. Ex consideratione quoque propriæ indigentiæ ac periculorum animæ suæ, debet cum præcordialissima affectione Dominum invocare. Ex contemplatione autem infinitæ majestatis et excellentiæ Dei, debet cum vehementi reverentia atque custodia cordis in ipsius adspectu adsistere et precari. Porro ex contemplatione metuendissimæ divinæ justitiæ, debet cum timore et tremore orationem offerre, et ita coram Deo se repræsentare sicut stant rei mortis ante faciem judicis. Ex contemplatione demum infinitæ pietatis et misericordiæ Dei, debet cum humili fiducia exorare.

Postremo, si recte perpendimus causas et fructus orationum nostrarum, debemus utique libenter et indesinenter cum diligentia et fervore orare. Cur enim Dominum Deum nostrum invocamus et exoramus, nisi ut peccata nostra nobis dimittat, gratiam et virtutes donaque Spiritus Sancti infundat, de dæmonum manibus nos liberet, ab æterna damnatione nos præservet, ad perpetuam beatitudinem nos perducat, servos, amicos et filios suos nos facere dignetur? Nonne pro tantis ac talibus causis orandum est cum incomparabili instantia, cum summa affectione, cum indefesso labore? Si reus mortis stans ante judicem principemque terrenum, habeat aliquam spem obtinendi misericordiam et evadendi mortem, cum quanta humilitate et desideratione, quam lacrimose, formidolose atque instanter principem deprecatur! quam magnam emendationem promittit! Nos ergo qui toties tamque enormiter omnipotentem Judicem, Deum immensæ majestatis, offendimus, qui toties infernalem damnationem meruimus, cum quanta humilitate, contritione, tremore, desiderio et infatigabilitate Deum exorare debemus ac indigemus!

Hoc præterea recolendum, quod personis tertii Ordinis in sacris constitutis ordinibus, atque in diœcesi Leodiensi manentibus, per apostolicam Sedem injunctum est ut omnes horas canonicas uniformiter teneant et persolvant secundum ordinem et tenorem Ecclesiæ Leodiensis, demptis quibusdam historiis et ordinantiis aliis quas Romana Ecclesia non observat, additis quoque seu resecatis aliquibus aliis, prout quidam viri notabiles prælatione et doctoratu ornati, judicaverunt convenire religioni et devotioni sacerdotum et clericorum hujus Ordinis. Verumtamen in isto ministri tertiæ Regulæ habeant Deum præ oculis, ne a prætactis viris obtineant (ut ante jam obtinuerunt) nimiam alleviationem divini Officii et decurtationem in horis canonicis: quia non decet nec licet religiosos talia quærere, aut magis exoneratos esse a prolixitate Horarum quam sunt sacerdotes aut clerici sæculares.

TEXTUS REGULÆ

Omnes præterea quibus de jure facultas adfuerit, condant seu faciant testamentum; et de bonis suis infra tres menses post eorum ingressum immediate sequentes, ordinent et disponant, ne quemquam illorum contingat decedere intestatum.

Footnotes

  1. cap. 32. ↩

Chapter 20 of 45