Articulus 17
De jejuniis eorum magis in speciali.
QUALIBET vero sexta feria totius anni jejunium celebrent, id est, devote et reverenter observent, ob causam in præcedenti articulo tactam, nisi forte infirmitate aut alia causa legitima excusentur. Circa hoc quæri posset, an propter itinerationem aut laborem manualem valeant excusari a tali jejunio. Ad quod dicendum videtur, quod jejunium illud non est ex levi causa solvendum. Ideo, si itineratio aut laboratio potest differri aut minorari sine notabili detrimento aut damno spiritualis aut corporalis salutis aut commoditatis, non debet persona tertii Ordinis jejunium frangere feria sexta propter iter aut opus. Si autem necesse sit multum itinerare aut graviter laborare, ita quod simul non possit convenienter observari jejunium, poterit solvi. Quocirca expedit ad superiorem pro consilio et dispensatione recurrere. Et qui in tali die non potest una comestione esse contentus, studeat saltem, si quiverit, bina refectione contentari, ne nimis recedat a legis tenore ac statuti rigore. Omissionem quoque jejunii recompensent per opera alia pietatis aut latriæ, præsertim per orationes abundantiores, et per ampliorem cordis humiliationem.
Sed a festo Omnium Sanctorum exclusive usque ad Pascha, quarta et sexta feria jejunabunt, alia quæ ab Ecclesia sunt statuta vel ab ordinariis ex causa communiter indicta jejunia nihilo minus servaturi, id est, simul cum jejuniis feriæ quartæ ac sextæ servabunt jejunium vel jejunia quæ illis temporibus præceperunt observari summi Pontifices vel generalia concilia, aut episcopi in diœcesibus suis.
In Quadragesima vero B. Martini, quæ scilicet incipit a festo S. Martini, usque ad diem Natalis Domini, et a dominica Quinquagesimæ usque ad Pascha, diebus singulis, exceptis dominicis, in quibus nunquam est jejunandum, propter solennitatem et gloriam dominicæ resurrectionis, jejunare procurent, id est, se ipsos ad jejunandum prudenter applicent, nisi aliud fortassis infirmitas vel necessitas alia suaderet. Infirmis enim non est lex posita qua adstringantur ad ea quæ pro sanis sunt instituta. Necessitas quoque (ut fertur) legem non habet.
His similia sunt quæ S. Franciscus instituit de jejuniis in prima et principali Regula sua. In quibusdam tamen differunt, ut patet legenti Regulam illam.
Sorores gravidæ, usque ad suæ purificationis diem ab exercitatione qualibet corporali, videlicet a jejuniis abstinentiisque præfatis, et consimilibus arduis pœnitentiæ actibus, orationibus dumtaxat exceptis, quia semper orandum est, poterunt, si voluerint, abstinere, quoniam toto tempore illo specialibus egent confortamentis.1 Et ex isto clarissime patet, quod Regula ista primo fuerit pro sæcularibus conjugatis instituta.
Laborantes autem, propter fatigationis afficientis (id est affligentis) instantiam, id est vehementiam, a dominicæ Resurrectionis festo usque ad festivitatem B. Francisci prædicti, ter in die qua exercitio laboris incumbent, licite sumere cibum possunt. Tunc enim, quia longiores sunt dies, propter confortationem naturæ rationabilius hoc ipsum permittitur. Quum vero illos contigerit aliorum imminere laboribus, id est in aliorum domibus aut sumptibus laborare, de cunctis cibis appositis die qualibet sumere licebit eisdem personis tertii Ordinis, nisi sexta feria vel dies sit alia in qua generaliter ab Ecclesia jejunium noscitur institutum, quia illis diebus semel dumtaxat reficiuntur, et jejunalibus cibis solum vescuntur. Verum circa usum et esum ovorum et lacticiniorum in diebus jejuniorum diversi diversimode se habent.
Nunc de fructuositate et multiplici utilitate atque discretione jejuniorum et abstinentiarum aliquid breviter est tangendum.
Itaque, sicut sancti patres nostri Cassianus et Climacus contestantur, fundamentum totius spiritualis profectus ac monasticæ conversationis et exordium veræ perfectionis est abstinentia, id est parsimonia in cibo et potu, et castigatio corporis per sacra jejunia : in quibus nisi se homo, præsertim religiosus, exerceat, nequaquam digne proficiet, nec unquam ad virtutum perfectionem pertinget. Ideo omnes sancti Patres qui religiones instituerunt, rigorosa et ardua dederunt mandata de abstinentiis jejuniisque servandis.
Ait namque gloriosus Hieronymus in Regula sua : Præparentur cibaria quibus corpora refocillentur ad portandum pœnitentiæ jugum. Dum vos hora refectionis adunaverit ad reficiendum, in cibis vestris nequaquam appareat coquorum industria ; non ciborum nobilitas moveat appetitum, sed fames ; non apponantur incentiva libidinum, sed quæ exstinguere queant esuriem, utputa olera sive legumina. Ova et lacticinia debilitatis personis ex jejunio, et post jejunia et in festis præcipuis permittantur ex gratia. Raro gustentur quæ in aquis vivunt, nisi parvi pisciculi. Horridum scelus gulæ, quod gignit luxuriam et perimit castitatem, cum Dei famulis et ancillis nullam habeat sortem. Ideo in sumptione cibi et potus sit tanta sobrietas talisque parcitas, ut venter potius conqueratur quam gaudeat. Non opus sit cingulum relaxare, quatenus et sic mens a divinis meditationibus minime retardetur, et corpus non egeat medicinis. Ipsa quoque comestio sit faceta, ne quis de ingluvie possit notari. Magis reprehendendus est turpis modus in comedendo, quam cibus : imo sæpe in fabis et hordeaceis panibus nimia aviditas causat grande peccatum. Vagabundi oculi nequaquam discurrant per mensam, neque observent edentes.2 Vinum, in quo est luxuria, sponsis ancillisque Christi tanquam venenum suspectum sit. Sacrilegium reputatur in femina, præsertim in Dei sponsa, omnis ebrietas. Ignem portat in gremio, qui utitur vino assiduo. Ventris ingluvies atque ebrietas causam atque materiam infirmitatis tribuunt corpori et animæ. Medicinale vero jejunium omnem aufert languorem, et omnem confert virtutem et gratiam. Verumtamen moderatum exsistat jejunium : non causet iram, ut scandalum sit aliis; non capitis dolorem aut corporis debilitatem, ne orationes deficiant. Si caro fuerit rebellis spiritui, castigetur jejuniis, et in cella verberibus, quousque fiat prompte obediens. Hæc Hieronymus.
Insuper, S. Basilius in Regula sua disseruit : Juventutis tumor et fervor ætatis quasi freno quodam restringi ac reprimi per continentiam debent. Abstinentiam dicimus, dum refugimus suavia alimenta, et sumimus ea quæ sola corporis necessitas poscit. Ideo mensura abstinentiæ est secundum quod ætas aut labor aut robur vel infirmitas exigit. Hæc vero consideratio communis sit omnibus, ut usque ad satietatem non comedamus. Repleri enim ventrem et gravari ex cibo et potu, valde inutile est etiam corpori, quia inde gravatur in somnum et sæpe infirmatur. Nec in fine refectionis suavia sunt sumenda. Si enim quærimus voluptatem, ventrem facimus deum. Hinc quæ facilius et vilius comparantur, pro refectione debemus accipere. Hæc Basilius.
Cujus institutioni consonat quod in Regula sua sanctus loquitur Benedictus : Sufficere credimus ad quotidianam refectionem duo pulmenta, ut qui forte ex uno non potuerit edere, reficiatur ex altero. Et si fuerint inde poma aut legumina, addatur et tertium. Hoc tamen præcaveatur, ne unquam subrepat satietas sive ebrietas.
Hinc et Augustinus in Regula sua effatur : Carnem vestram domate jejuniis et abstinentiis cibi et potus, quantum valetudo permittit. Circa quod loquitur Hugo : Caro concupiscit adversus spiritum;3 sed ne prævaleat, per jejunium et abstinentiam est domanda (quia quando caro domatur, spiritus roboratur), tamen cum discretione : bona enim pereunt, nisi cum discretione agantur. Qui carnem suam supra modum affligit, civem suum occidit; et qui eam plus quam oportet alimentis reficit, hostem nutrit. Sic ergo est nutrienda, ut serviat rationi obediendo; sic domanda, ut non superbiat rebellando. Hoc in abstinentia est jugiter attendendum, ut vitia exstinguantur, non caro.
Sed, heu, heu! in isto jam omnes deficimus vehementer, atque a sanctorum Patrum salutari rigore ultra modum recessimus. Ideo comparatione illorum humiliemus nos vehementer, et vitam nostram non reputemus esse alicujus momenti. Imo nomine religiosorum arbitremur nos prorsus indignos, et cum timore Dei et compunctione accipiamus cibum et potum, conantes Patrum nostrorum vestigia saltem aliqualiter imitari. Nec putemus nos habere causam sufficientem recedendi a prætacto Patrum rigore ita extreme. Quantum enim revera possit sufferre humana natura, experientia docet in abstinentiis quas incarcerati patiuntur coacte, et quas aliqui faciunt pro corporis sanitate. Profecto, si homines suas probarent vires, invenirent se plus posse quam credunt. Multi probant suas vires lapidem projiciendo, luctando; sed in his quæ sunt Dei et suæ salutis, vires suas probare recusant. Hinc sanctus ait Bernardus : Ignosce, Domine, ignosce; dissimulamus, tergiversamur, et in iis quæ pertinent ad te, vix est qui velit experiri quid possit. Paulus ait, Omnia possum in eo qui me confortat;4 et diffidimus nos pauca posse. Procul dubio possumus multa, sed nolumus.
Insuper valde pensandum ac formidandum est cunctis religiosis quod in Summa sua asserit Antisiodorensis : Tenuitas (inquit) victus et vestitus ita est de essentia religionis propter votum paupertatis, quod super eam non cadit dispensatio.
TEXTUS REGULÆ
Singuli autem Fratrum et Sororum ter in anno, videlicet in Natalis Domini, Resurrectionis ipsius et Pentecostes festivitatibus, peccata propria confiteri et Eucharistiam devote suscipere non postponant, reconciliando se proximis, et restituendo etiam aliena. — Impugnationis arma secum Fratres non deferant, nisi pro defensione Romanæ Ecclesiæ, christianæ fidei, vel etiam terræ ipsorum, aut de suorum licentia ministrorum.
Footnotes
Chapter 18 of 45