Articulus 21
De pace personarum tertii Ordinis inter se et alios, et de earum recursu contra molestatores.
DE pace vero inter Fratres et Sorores tertii Ordinis, aut etiam de pace inter eos et exteros, id est alios qui non sunt de eorum Regula, in discordia positos, sicut ministris videbitur, ita fiat, id est, ministri juxta suam discretionem pacificabunt et concordabunt eos ad invicem, nisi aliter fuerint inter se concordati, adhibito (si facultas adfuerit) episcopi diœcesani consilio in hac parte : id est, si tanta fuerit illorum discordia quod ministri non valuerint eos ad invicem pacificare, habebunt recursum ad suum episcopum, si possibile eis est, vel ad officiatos episcopi.
Omni etenim Christiano valde necessarium est ut (quantum sibi possibile est) habeat pacem atque concordiam cum proximis suis, quemadmodum ait Apostolus : Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habete. Christus quoque in Evangelio : Beati pacifici (inquit), quoniam filii Dei vocabuntur. Unde et suos discipulos sic salutare solebat : Pax vobis. Quibus et jussit : In quamcumque domum intraveritis, primum dicite : Pax huic domui. Quemadmodum enim pacifici et concordes in bonis sunt filii Dei, ita et turbatores et discordes
Rom. xii, 18.
Matth. v, 9.
Luc. xxiv, 36; Joann. xx, 19, 21, 26.
Luc. x, 5. sunt filii et servi diaboli. Qui autem considerat quam graviter et multipliciter ipse Dominum Deum offendit, et quod Deus omnipotens suis vitiis non ignoscet nisi et ipse aliis ignoscat, non audet suis injuriatoribus inimicari, vel si aliis indignatur, faciliter ad pacem concordiamque reducitur. Hinc Leo Papa disseruit : Nihil ita appetendum est Christiano sicut pacem habere, concordiam observare. Nec possumus esse filii unius Patris cœlestis, nisi pacifici ac concordes fuerimus. Et si istud sic convenit cuilibet Christiano, quanto magis religiosis ? Denique, quum exteriora sint signa interiorum, quanta hypocrisis est, ut in religiosis, quorum unus est habitus, una regula, eadem professio, una domus, una mensa, eadem observantia corporalis, sit interior discordia, divisio cordis, aversio mentis?
Præterea, sicut boni et humiles Fratres, qui quantum in ipsis est, pacem et concordiam servant cum aliis, præsertim cum superioribus suis, habent paradisum in terris, id est consolationem internam, tranquillitatem et conscientiæ securitatem, deinde habituri paradisum cœlestem; sic turbulenti, discordes, duri et obstinati in perversitatibus suis, habent infernum in sæculo isto, deinde habituri damnationem infernalem in sæculo futuro. Ideo Salomon ait : Homini bono dedit Deus sapientiam et lætitiam, peccatori autem afflictionem et curam superfluam. Hinc et Apostolus
Eccle. 1, 26. loquitur : Non est regnum Dei esca et potus, sed justitia et pax, et gaudium in Spiritu Sancto : itaque quæ pacis sunt, sectemur ;1 et quæ ædificationis sunt, invicem custodiamus. Hinc iterum affectuosissime exhortatur : Si qua consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera misericordiæ, implete gaudium meum, ut idem sapiatis, unanimes, id ipsum sentientes.2
Hæc itaque moveant et inducant ministros ut cum summa diligentia Fratres et Sorores Ordinis sui ad pacem et concordiam assidue exhortentur, et discordantes concordent, duros et turbatores debite disciplinent, præsertim eos qui communitatem perturbant, scandalizant, contristant : nam, ut Climacus protestatur, turbator communitatis est lupus, totum ovile Christi inquietans, et tanquam visibilis dæmon. Verumtamen nullus sic amet pacem et concordiam, ut aliis consentiat aut conformetur in vitiis ; sed sic pacem concordiamque amemus, quod fratres et proximos nostros non offendamus neque turbemus per verba illicita aut per opera mala, aut omittendo quod rationabiliter fieri petunt a nobis.
Si vero Fratres vel Sorores contra jus vel eorum privilegia eis a summo Pontifice aut propriis diœcesanis concessa, per potestates seu rectores locorum ubi domicilium, id est domum seu mansionem, obtinent, vexationibus impetantur, id est, si principes aut judices seu officiati sæculares aliquid injuste exigant a Fratribus tertii Ordinis velut ab hominibus omnino mundanis, ministri loci ad episcopos et alios locorum ordinarios studeant habere recursum, id est, primo recurrant ad proprium præsulem pro consilio aut auxilio, et si ab eo sufficienter adjuti non fuerint, ab aliis quoque episcopis petant informationem et opem, juxta consilium et ordinationem ipsorum episcoporum in talibus processuri, id est acturi contra præfatos principes, judices aut rectores mundanos. Nam et ipsi Fratres de tertio Ordine, quamvis conjugati et in sæculo commorantes, certa privilegia habent, nec inter pure sæculares sunt computandi. Imo, ut vir famosæ virtuositatis ac magnæ religionis, pater Joannes de Capistrano, doctor inclytus in utroque, Ordinis S. Francisci sanctus senex, qui adhuc agit in humanis miraculisque coruscat, in speciali tractatu magistraliter probat, privilegio clericali debent gaudere.
TEXTUS REGULÆ
A juramentis autem solennibus omnes abstineant, nisi necessitate cogente, in casibus per indulgentiam apostolicæ Sedis exceptis, videlicet pro pace, fide, calumnia, et testimonio perhibendo, ac etiam in contractu emptionis, venditionis et donationis, ubi videbitur expedire. In communi quoque loquela vitent, ut poterunt, juramenta. Et qui die aliquo minus caute juraverit lapsu linguæ, prout contingere in multiloquio consuevit, die ipso in sero, quum debet recogitare quid fecerit, dicat tribus vicibus Orationem dominicam, propter incaute facta hujusmodi juramenta.
Footnotes
Chapter 22 of 45