Articulus 11
Quod omnis conversatio religiosa sit ab impletione præceptorum caritatis incipienda.
NULLA actio potest esse meritoria ac placita Deo, nisi in quantum ex caritate Dei procedit. Idcirco omnis conversatio bona, et præsertim religiosa, est inchoanda ab impletione hujus præcepti: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, etc. Et quoniam bonitas atque dilectio Dei est causa et ratio diligendi proximos, idcirco post dilectionem Dei mox inchoanda est conversatio religiosa a caritate proximorum, quum dicat Salvator: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem sicut dilexi vos; et rursus: In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Et istud præcipue agere debent personæ tertii Ordinis, quæ solenniter profitentur omnia divina præcepta servare.
Hinc S. Hieronymus in exordio suæ Regulæ ait: Quis modus vivendi primo arripiendus sit constitutis in monasterio, Christus docet, dicendo: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Et quasi quæreremus quæ sint illa, adjunxit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde, etc., et proximum sicut te ipsum. Hæc caritas sola reddit hominem Deo viventem; hæc religiosos, hæc monachos facit. Sine caritate monasteria et congregationes sunt tartara, et habitantes in eis sunt dæmones; cum hac vero monasteria sunt paradisus in terra, et degentes in eis sunt angeli. Ideoque licet longa macerent jejunia et vestis vilis deformet, longa quoque Officiorum ac operum series impleatur, si intus desit caritas, nondum perventum est ad religionis infimum gradum. Propterea a caritate incipiendum est iter ad apostolicæ apicem vitæ. Adunatis ergo corporaliter in congregatione sit cor unum et anima una in Deo, quemadmodum de Apostolis et de apostolicis legitur viris:1 Multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Pro certo nulla vita deterior, quam ibi simul degere corpore et non mente; et vere infelices sunt, quibus non inest una, sed diversa voluntas. Sit itaque vobis omnibus semper unus affectus, una fraternitas, una voluntas, una proportio morum, una spiritualis jucunditas et una tristitia salutaris, ne unde unus gaudet, inde alter tristetur, et ne quod uni placet, displiceat alteri. Sicque habere poteritis religionis propositum, si caritativi et unanimes in domo Domini habitetis. Hæc Hieronymus.
Denique de hac materia scribit in sua Regula S. Basilius: Si caritas Dei desit nobis, obnoxii erimus inexcusabiliter iræ. Quæ enim poterit esse major ira, aut quæ ultio gravior, quam ut efficiamur alieni a caritate Dei? Quia non solum homines, sed etiam bruta naturaliter amant suos parentes, videte ne videamini pecudibus obtusiores et feris ac belluis immaniores, proprium Creatorem non diligendo, quem summe amare debemus, primo propter infinitam bonitatem ac pulchritudinem ejus, deinde propter maxima et innumerabilia beneficia ipsius, imo et quoniam ipse prior dilexit nos, et ineffabilem beatitudinem nobis præparavit.2
Hinc et B. Augustinus ait in suæ principio Regulæ: Ante omnia, fratres carissimi, diligatur Deus, deinde proximus, quia ista sunt præcepta principaliter nobis data. Hæc igitur observetis, ut unanimes habitetis in domo Domini, et sit vobis anima una et cor unum in Domino, quia propter hoc congregati estis in unum. Hæc Augustinus.
Quocirca ait Hugo de S. Victore : Necessaria est nobis virtus concordiæ, quæ ita acquiritur, ut religiosus se spoliet propria voluntate, et studeat imitari Christum dicentem :3 Non veni facere voluntatem meam; et iterum : Pater, non sicut ego volo, sed sicut tu.4 Hoc est enim quod maxime adducit concordiam, si unusquisque non suam sed alterius studeat facere voluntatem in bono. Quod etiam est magnæ humilitatis indicium, et generat obedientiam, caritatem et pacem. Quod si ego volo facere voluntatem meam, et ille suam, oriuntur divisiones, lites et rixæ, de quibus ait Apostolus :5 Qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Verum sunt aliqui in congregatione obstinati in suo sensu, sapientes in oculis suis : qui quod conceperint in animo, defendunt tanquam rationabile; nec aliis se conformant, sed alios suæ voluntati conantur subjicere, et si viderint sibi non obtemperari, mox indignantur et concitantur ad iram, aliosque perturbant. Tales solent esse rebelles, et plurimum regnat in eis impatientiæ passio : ideo non sunt ad concordiam apti. Nam, juxta Apostoli vocem, evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum.6 Hæc Hugo.
Tales ergo de suis perversitatibus erubescant, atque per pœnitentiam resipiscant. Et universæ personæ tertii Ordinis præfata caritatis præcepta studeant adimplere, pacem concordiamque amplecti, et in amore Dei proficere. Quod si quæratur qualiter possit quis in sancto ac vero Deitatis amore proficere et accendi, dicendum quod oportet eum expurgare cor suum ab omni carnali et immundo amore, deinde bonitatem, excellentiam, perfectionem, pulchritudinem, felicitatem, dulcedinem Dei frequenter considerare, sed et beneficia ejus et promissa, et quod ipse Dominus Deus noster prior dilexit nos. Oportet quoque ut assidue sit memor Dei, ac Deum frequenter exoret quatenus ignem sui amoris dignetur in se accendere, conservare atque perficere.7
Footnotes
Chapter 12 of 45