Skip to the text

Articulus 27

De litigiis, contentionibus et consimilibus malis vitandis.

VITENT insuper Fratres et Sorores juxta posse litigia inter se. Inter cetera Christus consuluit in exteriori foro non contendere judicio. Et Paulus apostolus ad Corinthios scribit: Jam delictum omnino in vobis est, quod judicia habetis inter vos. Verumtamen in casibus certis licitum est sæcularia judicia quærere: quæ tamen pro posse vitanda sunt. Sed extra forum judiciale mutuo litigare, contendere aut rixari, est omnino vitandum: præsertim quum contentio ex suo genere sit peccatum mortale, quia Apostolus inter peccata mortalia computat contentiones et rixas. Ideo quilibet potest hæc vitia prorsus vitare, quoniam maledictus est qui dicit Deum impossibilia præcepisse hominibus. Denique vitia ista sunt religiosis penitus fugienda, quum Apostolus dicat: Quum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis?1 et rursus: Noli verbis contendere, ad nihil enim utile est nisi ad subversionem audientium;2 itemque: Si quis videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei. Jacobus quoque: Si zelum (inquit) amarum habetis, et contentiones sunt inter vos, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem;345 non est sapientia ista desursum descendens, sed terrena, animalis et diabolica: ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.

Præterea, sicut docet Gregorius, contentio generari solet ex superbia inanive gloria. Idcirco qui honoris sunt cupidi, aut prudentes et magni in oculis suis, sæpe sunt contentiosi. Qui ergo cupit contentionem vitare, non quærat apparere aut sapiens reputari, nec alios aspernetur, sed potius cedat ac deferat eis. Lis vero ex ira et impatientia nascitur, juxta illud Ecclesiastici:6 Homo iracundus incendit litem, et vir peccator turbabit amicos.

Denique lis et contentio non solum sunt enormia vitia coram Deo, sed etiam coram hominibus inhonesta. Propterea qui ea non vitat eo quod offensiva sint Dei, saltem ab eis resiliat propter honestatem humanam, et ne contemptui pateat. Hinc scriptum est: Honor est homini qui separat se a contentionibus.7

Itaque Fratres et Sorores vitent litigia, illa, si suscitari contigerit, sollicite dirimendo, id est cum diligentia protinus exstinguendo, et contendentes pacificando, sive ab invicem veniam postulando. Hinc admonet Augustinus: Lites nullas habeatis, aut quam celerrime finiatis, ne ira crescat in odium, et animam faciat homicidam, quoniam scriptum est: Omnis qui odit proximum suum, homicida est.8 Alioqui de jure coram illo respondeant apud quem potestas residet judicandi: id est, nisi prætacto modo vitaverint lites, aut pro posse mox exstinxerint eas, jubeantur coram suo superiore adstare et reddere rationem, ac debite corrigantur.

Præterea Fratres aut Sorores non solum inter se tenentur vitare lites et contentiones, sed etiam cetera vitia linguæ, videlicet detractiones, susurrationes, murmurationes, verba pungitiva, derisoria et mendosa, testimonia falsa, excusationes propriæ culpæ, accusationes aliorum ex radice non bona: imo et verba otiosa vitanda sunt.

TEXTUS REGULÆ

Ordinarii autem locorum, vel Visitator, cum Fratribus et Sororibus universis, in abstinentiis, jejuniis et austeritatibus aliis, ex causa legitima, quum expedire viderint, poterunt dispensare. — Ministri vero manifestas Fratrum et Sororum culpas Visitatori denuntient puniendas. Et si quisquam incorrigibilis fuerit, post trinæ admonitionis instantiam, a ministris, de discretorum Fratrum aliquorum consilio, Visitatori nuntietur eidem, de Fraternitatis consortio abjiciendus ab ipso, et in congregatione postmodum publicandus. — Ceterum in præmissis omnibus ad quæ Fratres et Sorores vestri Ordinis non ex divinis præceptis vel statutis tenentur Ecclesiæ, nullum ipsorum ad mortalem culpam volumus obligari; sed impositam sibi pœnitentiam pro transgressionis excessu, prompta humilitate recipiat, et efficaciter studeat adimplere.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostri statuti et ordinationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus, se noverit incursurum.

Datum Reatæ quintodecimo Calendas Septembris, pontificatus nostri anno secundo.

Footnotes

  1. I Cor. III, 3. ↩

  2. II Tim. II, 14. ↩

  3. Jacob. III, 14-16. ↩

  4. I Cor. XI, 16. ↩

  5. Galat. v, 20. ↩

  6. Eccl. VIII, 11. ↩

  7. Nov. XX, 3. ↩

  8. I Joann. III, 15. ↩

Chapter 28 of 45