Articulus 30
Ad quam virtuosam, exemplarem ac fervidam conversationem teneatur generalis Minister.
QUEMADMODUM S. Hieronymus et omnes doctores affirmant, unusquisque qui præest, præsertim in spirituali regimine, tanto majori affluentia gratiæ ac virtutum est indigens, quanto in altiori prælatione ac digniori officio est constitutus. Hoc utique unusquisque penset prælatus ac vere agnoscat, quod prælatio potius dici possit onus quam honor, et pondus quam dignitas. Nam et omnes ecclesiasticæ prælaturæ ac dignitates prælaticæ sunt quædam servitutes, quia ad subditorum profectum ac beatitudinem ordinantur. Idcirco et summus prælatus totius Ecclesiæ veraciter vocat se servum servorum Dei. Quum igitur præsidens debeat tanto virtuosior exemplariorque consistere quanto in altiori positus est potestate et loco, constat quod quo sublimior est ejus auctoritas, eo periculosior graviorque atque nocivior est ejus ruina. Idcirco necesse est ei ut omni stoliditate vanæ gloriæ reprobata ac repulsa, omni quoque insensatissimo elationis tumore excluso, sit tanto timoratior, sollicitior et vere humilior, quanto pluribus exstat præpositus altiusque promotus.
Amplius, divinus Apostolus universis ait fidelibus :1 Cum metu, timore et tremore vestram salutem operamini. Prælatus ergo indiget tanto majorem habere metum, et tanto penetrabiliorem tremorem ac vehementiorem timorem, quanto plurium tenetur operari salutem, et quanto ei difficilius est implere hoc ipsum, et quo intolerabilior ei instat damnatio nisi omne debitum compleverit sui officii.2 Non enim videbit faciem Dei nisi et minimum Fratrem suum, quantum in se est, adduxerit secum.
Præterea, si sapienter pensaverit illud Sapientiæ : Durissimum judicium in his qui præsunt fiet, et potentes potenter tormenta patientur;3 puto quod potius præoptabit subesse ac obedire quam præesse atque præcipere. Quo etenim vultu metuendissimus ille Judex adspiciet eum, per cujus negligentiam et inexemplaritatem et insufficientiam amiserit animam pro cujus salute dedit se ipsum in pretium, et amarissimam ac ignominiosissimam pertulit mortem? Hac consideratione motus ac territus S. Bernardus locutus est: Si Christo in cruce pendente stetissem sub ipso patibulo, et stillantem ex ejus sacratissimo corpore sanguinem collegissem in vasculo, cum quanta illud diligentia custodirem! quam sollicite circumferrem! Et nunc thesaurus ille commissus est mihi, utputa animæ, pro quibus sapientissimus ille mercator tam pretiosissimum sanguinem suum fudit: nonne ergo cum extrema diligentia et sollicitudine summa oportet animas Christi morte et sanguine liberatas pascere, gubernare et custodire?
Insuper, quum prælatus teneatur ad tam præclaros et tam multos virtutum actus, videlicet oves sibi commissas inspicere, judicare, instruere, gubernare, purgare, illuminare, perficere, et se ipsum in omnibus irreprehensibilem et exemplarem præbere, ut doceat factis magis quam verbis; certum est quod debitum sui officii nequeat adimplere, nisi sit multum virtuosus, prudens ac stabilis, in tantum quod per exteriorem occupationem, inquietudinem ac discursum non resolvatur ab interiori cordis sui custodia, a caritatis fervore et sollicitudine spirituali.4 Hinc Symmachus Papa :5 Vilissimus, inquit, est computandus qui præstantior est honore et altior auctoritate, nisi præcellat scientia (id est illuminatione divina) et ætate , id est probitate morum ac merito vitæ.6 Gratianus quoque testatur : Revera qui ad hoc eliguntur ut præsint ceteris, sicut præordinantur dignitate, ita præeminere debent et sanctitate : alioqui cur ceteris præferuntur, qui meritis non præfulgent?
Adhuc autem, ferventissimus et illuminatissimus ille Dionysius ait :7 In omni divino officio non est audendum aliis fieri ducem, nisi quis secundum omnem habitum suum deiformissimus exstet, id est, per omnem virtutem exsistat simillimus Deo. Prælatus ergo, qui ad hoc in officio collocatur, ut sibi commissis ac creditis ostendat iter salutis, et ipsos præcedat in via virtutis, ad hoc debet infatigabiliter conari, ut sit utique omni virtute præclare ornatus. Præcipue tamen necessaria sibi est profunda insuperabilisque humilitas, quum illa sit omnium basis virtutum, per quam homo meretur a Spiritu Sancto inhabitari, et gloriose dirigi ab eodem, atque in bonis conservari ac perfici : quod totum unicuique præsidenti tanto plus necessarium esse cognoscitur, quanto pluribus prodesse tenetur.
Hinc Hieronymus super Leviticum scribit : Sciant omnes et certi sint, quoniam qui præstantior est ex omni populo, qui doctior, qui sanctior, qui in omni virtute perfectior, ille eligatur et promoveatur. Et hoc ipsum multaque insuper alia scribit ibidem Origenes in homilia. Ideo asserit Gratianus, quod pro gradu sui officii oportet unumquemque esse meliorem.8 Nam, ut sanctus fatetur Bernardus, monstruosa res est gradus sublimis et vita vilis, lingua magniloqua et conversatio vacua.
Hinc quoque beatissimus princeps Apostolorum ad suum dilectissimum Clementem locutus est : Eum qui præest et instruit animas rudes, talem oportet esse, ut juxta ingenium discentium (id est juxta capacitatem subditorum) se ipsum valeat eis aptare, verbi ordinem juxta audientium mensuram dirigere. Ideo debet esse apprime eruditus, discretus, irreprehensibilis et maturus.
Hæc omnia sapienter, frequenter et profunde adverte, o generalis Minister ; et quanto personis Ordinis tu es altior, tanto sis cunctis humilior, timoratior, custoditior atque ferventior. Quanto plus in exterioribus et circa alios occuparis, tanto frequentius ac diligentius ad interiora recurras, et in loco secreto te ipsum discutias, conscientiam purges, mentem devote exerceas, meditationibus sanctis insistas : et qualiter hi qui tibi commissi sunt conversentur, perpende; qualiter omne debitum tui officii impleas, intuere. Sicque in secreto studeas obtinere a Domino quod tibi commissis salubriter eructes in publico. Non cesses adspirare ad Dominum, et coram eo assidue ingemisce; omnem infructuosam temporis deductionem abhorre, atque in omni compunctione, diligentia et fervore cresce quotidie.
Footnotes
Chapter 31 of 45