Skip to the text

Articulus 31

Exhortatio ad ministros, et qualiter cuncti se habere debeant.

BONITAS vitæ subditorum et eorum profectus in gratia atque virtutibus, ex virtuosa et exemplari conversatione sapientique informatione prælatorum non mediocriter procedunt ac pendent; imo in tantum, ut Jeremias propheta testetur : Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non exquisierunt, ideo omnis grex eorum dissipatus est.1 Hinc quoque in Ecclesiastico scriptum est : Qualis est rector civitatis, tales et habitantes in ea.2 Et Salomon ait : Regnantibus impiis, ruinæ hominum.3 Sed et in libro Sapientiæ legitur :4 Rex sapiens stabilimentum est populi.

Quum itaque personæ tertii Ordinis communiter sint illitteratæ et simplices, maxime indigent a ministris suis verbo et opere ædificari. Quod si viderint superiores suos, sacerdotes et clericos, leves in moribus, pronos ad iram, impatientiam, vanitatem, loquacitatem, otioque intentos, ad exeundum et epulandum proclives, negligentes in observantiis Ordinis; mox valde scandalizantur, et resolvuntur a Dei timore, a compunctione et profectu interno, et vitia superiorum suorum sectantur. Idcirco ministri cum infatigabili diligentia spirituali profectui sint intenti, et quidquid scandalizativum est Fratrum, devitent : quibus præstent exempla vincendi impetus passionum et superandi se ipsos, et ipsos in omni humilitate, pietate, diligentia ac mortificatione salubri præcedant.

Denique diligentissime penset minister, imo et omnis qui præest, quod sanctus ait Hieronymus unicuique præsidenti : Attende vigilanter quam gravis sarcina imposita sit humeris tuis, qui de subditorum animabus atque corporibus, de verbis eorum ac moribus obligaris apud divinum examen reddere rationem. Cave, quæso, ne de te etiam levis suspicio in malo possit oriri, ne dispergas quos salvare teneris. Tam dulcis et mitis sit sermo tuus, ut subditos ad furorem atque duritiam non inducat, sed passionata corda reformet. Circa inobedientes virilis et constans sit animus. Nihil quippe periculosius in rectore quam vana humilitas et negligentia corrigendi protervos superbosque subditos. Cave ne ex officio regendi eleveris ad alta, ut imperes illicita, et quæ sunt importuna ac molesta subditis. Non enim ambulant in via Domini, qui in administratione regiminis honorem et propriam utilitatem ac libertatem deposcunt. Attende quod ait Salvator : Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos benefici vocantur ; vos autem non sic, sed qui major est in vobis, fiat sicut minor, et qui præcessor est, sit velut ministrator.5 Non tibi blandiaris de Domini pietate, qui tam diu sustinet impios in peccatis : quoniam Dominus, qui te suis ovibus dedit ministratorem, vult a te exigere rationem de singulis ; et si quid defraudaveris eum, tradet te dæmonibus puniendum. Hæc Hieronymus. — Advertat ergo qui præest, quanta sint merita virtuosi prælati, quam inæstimabilis beatitudo et gloria præparata sit ei, et quantis affligetur tormentis, si negligens fuerit et injustus.

Insuper unicuique religioso præsidenti applicandæ sunt exhortationes quas S. Benedictus in Regula facit abbati, dicendo : Abbas (id est pater spiritualis seu præsidens) semper meminere debet quod dicitur, et nomen majoris factis implere. Et sciat culpæ suæ incumbere quidquid minus debito de spirituali profectu Judex altissimus in ovibus suis invenerit, nisi ipse omne debitum sui officii studuerit adimplere. Duplici ergo doctrina præsit sibi commissis, ita ut omnia bona et sancta ostendat et doceat magis factis quam verbis. Bonis ac piis discipulis mandata Dei verbis exponat, duris vero ac rudibus per propria facta ea demonstret ; et quidquid alios docet, ipse primo adimpleat. Sicque observet illud Apostoli : Argue, obsecra, increpa.6 Et terroribus commisceat blanda, nunc durum ostendat magistri rigorem, nunc pium patris demonstret affectum. Indisciplinatos et inquietos arguat durius, obedientes autem et mites ac patientes obsecret ut proficiant magis, negligentes quoque increpet et corripiat. Neque dissimulet delinquentium culpas, sed mox ut cœperint oriri, radicitus amputet eas pro posse. Itaque honestiores Fratres prima aut secunda admonitione verbis corripiat ; improbos autem et duros corde atque superbos vel inobedientes, verbribus vel corporis castigatione in ipso peccati initio coerceat, sciens scriptum : Stultus verbis non corrigitur ; et iterum :7 Percute filium tuum virga, et liberabis animam ejus a morte.8 Consideret ergo qui præest, quod cui plus committitur, plus ab eo utique exigetur ;9 et penset quam difficilem rem suscepit, videlicet regere animas, et multorum moribus deservire : sicque unumquemque admoneat, increpet aut informet, secundum capacitatem illius. Hæc Benedictus. — Ex his ministri perpendant quam discreti, pii et justi, quam caritativi, seriosi et exemplares existere teneantur ; et coram Deo se ipsos quotidie prudenter discutiant, propriosque ac Fratrum suorum defectus considerent, defleant et emendent ; et primo se ipsos et totum gregem eis commissum Deo assidue recommendent et committant cum orationibus lacrimosis ac fervidis.

Footnotes

  1. Jer. x, 21. ↩

  2. Eccl. x, 2. ↩

  3. Prov. xxviii, 12. ↩

  4. Sap. vi, 26. ↩

  5. Luc. xxii, 25, 26. ↩

  6. II Tim. IV, 2. ↩

  7. Prov. xvii, 2. ↩

  8. Prov. xxii, 14. ↩

  9. Luc. xii, 48. ↩

Chapter 32 of 45