Articulus 32
Quod acceptio personarum sit valde vitanda cunctis qui præsunt, et quam grave peccatum sit.
PRÆLATUS est spiritualis pater gregis sibi commissi, et medicus animarum ac custos; est etiam dispensator seu erogator rerum monasterii, non dominus: idcirco omnes sibi commissos debet communi caritate diligere, et unicuique sicut indiget subvenire. Neminem debet palpare: imo quos plus amat, plus debet arguere et disciplinare, imitando eum qui in Apocalypsi testatur: Ego quos amo, arguo et castigo. Insuper debet justitiam observare. Idcirco veræ caritati et æquitati contrariatur, si unum præ alio palpet, si unum præ alio persequatur ac tribulet, si uni concesserit quidquid petierit, alteri vero neget quæ juste neganda non sunt. Istud ad acceptionem pertinet personarum. Est quippe personarum acceptio, dum alicui aliquid datur aut fit non propter justam aut rationabilem causam, sed quia est talis aut talis persona: secundum quod quidam prælati afficiuntur ad eos qui ad aures ipsorum multa deportant, aut qui blande se habent ad ipsos, aut eorum promotionem procuraverunt; et talibus contra justitiam parcunt, acquiescunt et favent, et eorum culpas extenuant. Isti sunt præsidentes in quibus adhuc regnat amor privatus seu improbus amor, sive affectus proprii commodi aut honoris, præsidendi quoque libido, atque ad se ipsum inordinata reflexio. Ideo incidunt diversa et gravia valde peccata, imo, ut sanctus ait Gregorius, innumerabilia vitia, et subditos sæpius scandalizant, partialitates inducunt, discordiamque procurant. Idcirco sunt prælatione indigni.
Hinc S. Benedictus ait in Regula sua: Non ab abbate persona in monasterio discernatur, non unus plus ametur quam alius, nisi qui melioris est vitæ et magis obediens. Ergo æqualis ad omnes sit caritas, et una omnibus præbeatur secundum merita disciplina.
Sanctus quoque Hieronymus in Regula sua loquitur abbatissæ seu matri: Non affines nec propinquæ exaltentur, ita quod ceteræ Sorores invideant; omnes æquali dilige spirituali amore ut filias. Quum tempus exigit correctionem, universas simili modo corrigas quasi ignotas, neque unquam ex aliqua passione ad crudelitatem movearis. Non datur tibi potestas ut inter Sorores et filias hanc eleves, hanc vero deprimas sicut velis; sed sollicitudo tibi injungitur universarum Sororum, ut omnes juste regas, castiges, informes, nec unam præ alia palpes.
Præterea S. Bernardus libro de Consideratione ad Eugenium Papam ait: Acceptio personarum præsidentibus et judicantibus insidiari non parum solet. Non parvi peccati te reum existimes, si facies peccatorum sumis, et non potius causas judicas meritorum.
Amplius, sicut in secunda secundæ, quæstione sexagesima tertia, S. Thomas declarat, personarum acceptio directe contrariatur justitiæ distributivæ, quæ diversis personis tribuit secundum dignitatem ipsarum ac merita. Quidquid autem directe contrariatur justitiæ, ex suo genere est peccatum mortale, sicut et illud quod caritati opponitur. Ideo ait S. Ambrosius: Inter omnia peccata sacerdotum maximum est personarum acceptio.
Ita et credendi facilitas est valde vitanda. Propter quod S. Hieronymus loquitur præsidenti: Non sis facilis ad credendum omnibus qui loquuntur. Levitas enim in credendo levem denotat mentem. Bernardus quoque: Facilitas (inquit) credulitatis est callidissima vulpecula, cujus versutias nullum magnorum comperi satis cavisse. Imo et B. Joannes apostolus ait: Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus an ex Deo sint. Præsidens igitur audiat alteram partem.1 Multi namque sunt simulatores et callidi qui sub colore justitiæ suas palliant passiones, et veris falsa promiscent, aut simpliciter dicta pervertunt, vel alio repetunt sermone quæ audierunt, ac alios false accusant. Quod Assuerus rex expertus, prout in libro Esther habetur, dixit: Multi aures principum simplices et ex sua natura alios æstimantes, callida fraude decipiunt.2
Footnotes
Chapter 33 of 45