Skip to the text

Articulus 33

Quam reverenter, caritative et obedienter se habere debeant Fratres et Sorores ad suos superiores.

OMNES sancti Patres, præsertim qui religiones instituerunt et regulas ediderunt ac conscripserunt, obedientiam sanctam præ ceteris virtutibus laudaverunt in religiosis personis, quia per obedientiam offert homo se ipsum totaliter Deo, et propriam mactat voluntatem, suoque Creatori se ipsum plenarie subdit. Nec sine obedientia aliqua actio religiosi complacet Omnipotenti: imo tanta est virtus et excellentia obedientiæ, ut omnium Imperatorem, Deum vivum, verum atque liberrimum, omnibus infinite superexaltatum, faciat obedire ei qui perfecte obediens est; quemadmodum obedivit ipsi Josue, ad cujus imperium sol et luna steterunt immobiles in medio cœli, spatio unius diei.1

Est autem obedientia virtus per quam inferior sponte se subdit et satisfacit præcepto sui superioris. Sed obedientia de qua nunc sermo, est virtus infusa a Spiritu Sancto, per quam homo, præsertim religiosus, ex caritate obtemperat jussionibus Dei et vicariorum ipsius. Et ut patet ex præinductis, ad obedientiam istam religiosæ personæ obligaverunt se ipsas voto solenni, quod plus obligat quam juramentum:2 ita quod non sufficit eis ad salutem exterius exsequi aut corporaliter evitare quod superior eis jubet agere sive non agere, sed tenentur ad hæc ex animo, ut scilicet ex corde prompto et ex caritate hæc impleant, nec impleant ista in quantum complacet voluntati eorum, sed quia præcipiuntur a superiore, et quia sic placet Deo, et ad ejus honorem.

Hinc gloriosus Hieronymus ait in Regula sua (et quod ipse monialibus loquitur, certum est ad viros religiosos quoque spectare): Hortor, moneo et exoro vos, dilectissimæ filiæ, ut subjiciatis vos in omni obedientia et timore ac reverentia præpositæ matri vestræ, ut jam omnino nil aliud velle aut nolle liceat vobis, quam quæ abbatissa domus mandaverit facienda. Nil grave, nil importabile videatur quod jusserit ipsa, quamvis illud non concordet propriæ voluntati. Vere obediens, et qui propter Christum relinquit et abjicit omne propriæ voluntatis arbitrium, nihil novit aut putat difficile vel injustum. Mementote, carissimæ, quod in religionis ingressu omnem volendi et nolendi licentiam Christo dimisistis, ita ut jam nihil agatis nisi quæ ipse ordinat de vobis per suos vicarios. Obeditis certissime Christo, quum matri vestræ obtemperatis.

Insuper ait Hieronymus ibidem: Nondum vivit Deo, nondum nuptias Christi religionisque semitam attigit religiosa persona quæ non efficitur ita pura et simplex, ut quidquid mandatum sibi fuerit per suum superiorem, angelico putet ore transmissum. Nihil honorabilius, nihil gloriosius quam servitus obedientiæ propter Deum, quæ præferenda est Imperatorum fastigio dignitatique regiæ et omni gloriæ sæculi hujus. — Iterum ait idem sanctissimus doctor Hieronymus: Non civitas, non regnum, non minima domuncula diu maneret in rure, si deesset cui obediretur. Ideo princeps Apostolorum: Regem (inquit) honorificate.3 Et ne quis arripiat scutum excusationis, generaliter addit:4 Servi, subditi estote in omni timore dominis. Et ne pravitas prælati producatur in medium, subditur ibidem: Non tantum bonis, sed etiam dyscolis. O felix et abundans gratia in obedientia! Nam simplici gressu ducit hominem ad Christum; et mens obedientis non solum excusatur a reddenda ratione pro aliis, sed nec etiam obligatur reddere pro se ipsa. O summa libertas, qua obtenta, vix possit homo peccare!

Footnotes

  1. Josue x, 13. ↩

  2. art. vii. ↩

  3. 1 Petr. 11, 17. ↩

  4. Ibid. 18. ↩

Chapter 34 of 45