Articulus 34
Quam devote ac prompte oporteat religiosum obedire, ex verbis et doctrinis S. Benedicti.
SICUT ait S. Benedictus in Regula, primus humilitatis gradus est obedientia sine mora. Hæc convenit iis qui Christum præ omnibus diligunt, et mox ut aliquid fuerit jussum a superiore, sine mora obtemperant, ac si divinitus imperetur, ita quod ex occupatis manibus, et quod agebant imperfectum relinquentes, vocem jubentis mox implent. Isti angustam viam vere arripiunt, non viventes suo arbitrio, nec desideriis et delectationibus propriis obedientes, sed alieno judicio ac præcepto gaudentes duci ac vivere, imitantes eum qui ait: Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui misit me.1 Tunc vero vera est obedientia, acceptabilis Deo et dulcis hominibus, si quod jubetur fiat non tepide, non tarde, neque cum murmure aut dura responsione: quoniam obedientia quæ majoribus exhibetur, Deo offertur. Qui autem invite aut cum murmuratione facit quod ei injungitur, quamvis foris impleat jussionem, Deo tamen acceptum non est, qui cor respicit murmurantis; atque pro tali facto nullam consequitur gratiam: imo murmurantium pœnam incurrit, nisi cum debita satisfactione emendet se.
Præterea loquitur Benedictus: Si cui Fratri aliqua gravia aut impossibilia injunguntur, suscipiat jubentis imperium cum omni obedientia et mansuetudine. Quod si pondus injuncti operis omnino excedit vires suas, suggerat hoc suo superiori patienter et opportune, non superbiendo aut resistendo vel contradicendo. Et si post talem suggestionem superior in sua manserit jussione, sciat inferior sibi sic expedire, et confidens in Dei adjutorio, obediat faciendo quod potest. Nec solum superiori, sed etiam sibi invicem obediant Fratres, præsertim juniores senioribus.
Amplius, in Regula S. Basilii quæritur: Quousque seu usque ad quem modum obedire oportet? Ad quod respondet S. Basilius: Apostolus docet hoc, proponens nobis formam obedientiæ Christi, qui factus est obediens usque ad mortem.2
Rursus in eadem quæritur Regula: Si quis non est contentus de eo opere quod sibi injungitur, sed vult artificium aliquod discere, aut aliud facere, quali vitio ægrotat? et an oportet acquiescere ei? Ad hoc respondet Basilius: Iste talis præsumptor est et sibi placens ac infidelis, qui non timet sententiam Christi dicentis:3 Estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet. Si enim quotidie quis expectat Dominum, sollicitus est ac trepidus quomodo præsentem diem non transeat otiosus. Si autem imperatur ei artificium discere, habeat lucrum obedientiæ suæ, et in hoc placeat Deo, et non assumat judicium in eo quod placet sibi.
Denuo quæritur in Regula illa: Si quis industrius sit et promptus ad implenda mandata, agat autem non quod ei injungitur, sed quod ipse vult, quam mercedem habet? Respondet S. Basilius: Merces ejus illa ipsa est, quod placet sibi (id est propria concupiscentia). Quum autem dicat Apostolus, Unusquisque proximo suo placeat in bono ad ædificationem;4 et ut amplius retraheret audientes a complacentia sui, adjecit, Etenim Christus sibi non placuit:5 sciat unusquisque in hoc consistere suum periculum, quod vult sibi ipsi placere; simul enim et inobediens invenitur.
Deinde quæritur ibi: An licet religioso excusare opus quod ei injungitur, et aliud quærere? Respondet Basilius: Quum definitum sit mensuram obedientiæ esse usque ad mortem obedire, qui devitat quod ei injungitur et aliud opus quærit, primo omnium inobedientiæ reus est, et manifeste ostendit quod nondum abnegavit se ipsum. Insuper multorum malorum causa efficitur tam sibi quam aliis: quoniam aditum contradictionis pluribus aperit, et se ipsum ad contradicendum assuescit. Si autem rationem habet propter quam excuset se ab opere sibi injuncto, exponat hanc præsidenti, et relinquat ejus judicio.
Consequenter quæritur ibi: Si injunctum fuerit aliquid Fratri, et contradixerit, postea autem sua sponte obedierit, quid est? Respondet Basilius: In eo quod contradixit, judicandus est inobediens extitisse, et ceteros concitans ad simile malum. In quo sciat se obnoxium sententiæ illi quæ ait:6 Contradictiones suscitat omnis malus; Dominus autem angelum immisericordem (id est diabolum) immittet ei. Si autem compunctus fuerit de sua contradictione, satisfaciat primo de ea, et ita impleat quod fuerat ei injunctum, si permittit qui præest.
Postremo quæritur ibi: Si obediat quis et murmuret, quid fiet? Ad quod Basilius: Quum dicat Apostolus, Omnia facite sine murmurationibus et hæsitationibus7, alienus sit a Fratrum unitate qui murmurat, et opus ejus abjiciatur, quoniam infidelitate ægrotat, et certam futuræ retributionis non gerit fiduciam.
Ecce ex iis sanctorum et illuminatissimorum Patrum verbis docemur quanta ad veram obedientiam requirantur atque pertineant. Idcirco religiosus studeat ex intimo ac integro cordis affectu obedire, et se ipsum in cunctis abnegare, vincere, mortificare atque relinquere; sicque specialissimam gratiam obtinebit a Domino, et consolationes secretas a Spiritu Sancto, et fiet celeriter virtuosus.
Footnotes
Chapter 35 of 45