Skip to the text

Articulus 35

De eadem materia ex verbis S. Bernardi et aliorum.

DOCTOR religiosorum præcipuus, sanctus pater Bernardus, ait: Disce, o homo, obedire; disce, tu qui terra et pulvis es, obtemperare ac subdi: quoniam de Deo ac Domino tuo Jesu Christo ait Evangelista, quod erat subditus illis, videlicet Mariæ et Joseph.1 Denique perfectæ obedientiæ exemplum et formam præbuit Paulus, dicens: Domine, quid me vis facere?2 O quam pauci inveniuntur in hac perfectæ obedientiæ forma, qui scilicet suam voluntatem sic abjecerunt, ut omni hora requirant non quid ipsi, sed quid Dominus velit! Multorum pusillanimitas et perversitas profecto exigit hodie ut ab eis quæri oporteat, Quid vis faciam tibi? et non ipsi quærant: Domine, quid me vis facere? Considerare necesse habet minister et vicarius Christi quid sibi præcipi velint; non ipsi considerant quæ voluntas sit præceptoris. Discernunt atque dijudicant et eligunt in quibus obediant imperanti, imo in quibus necesse sit præceptorem suum ipsorum obedire voluntati. Non est eorum obedientia plena, nec parati sunt in omnibus obsequi, neque in omnibus sequi conantur eum qui non suam sed Patris venit facere voluntatem.3

Quicumque enim aperte aut occulte satagit ut spiritualis pater hoc ei injungat quod ipse habet in voluntate, ipse se fallit, si putat se obedientem. Neque enim in ea re ipse obedit prælato, sed magis ei obedit prælatus. Quod si obediat quis quidem ad oculum, murmuret autem in abscondito, falsa est obedientia. Sola caritas facit obedientiam gratam et acceptabilem Deo; et verus obediens dat suum velle et suum nolle. Præterea, ad hoc quod quis sit vere obediens, necesse est ut non sit in proprio sensu pertinax, nec proprio innitatur consilio. In corde namque est duplex lepra, videlicet propria voluntas et proprium consilium: lepra utraque pessima nimis. Lepra proprii consilii eo perniciosior est quo amplius latens; et quanto magis abundat, tanto sibi quisque sanior esse videtur. Hæc illorum est qui zelum Dei habent, sed non secundum scientiam, sequentes errorem suum, et obstinati in eo, ita ut nullis acquiescant consiliis.4 Hi unitatem et pacem perturbant. Advertant ergo quod quasi scelus idololatriæ sit non acquiescere. Et quæ major superbia, quam ut unus homo toti congregationi suum judicium præferat, tanquam ipse solus habeat Spiritum Dei? Hæc Bernardus.

Advertat religiosus quantum crimen sit inobedientia sua.5 Est enim contra divinum præceptum: quoniam Christus jussit suis obedire vicariis. Est quoque contra votum solenne: et ita excedit perjurium in gravitate. Denique, si quis obtulisset ecclesiæ calicem, et deinde calicem illum ecclesiæ datum retraheret sibi et applicaret proprio usui, nonne enorme facinus esset, et furtum ac sacrilegium, seu rapina sacrilega? Quanto magis gravissimum scelus est, dum religiosus voluntatem suam, quam Deo et ejus vicario dedit ac obtulit per votum solenne, retrahit sibi, et utitur ea ad libitum per inobedientiam maledictam? Hoc plane est sceleratissimum furtum, abominabile sacrilegium, rapina æterno supplicio ulciscenda.

At vero inobedientia solet nasci ex superbia. Et sunt nonnulli spiritualiter et occulte superbi, qui quamvis vix trahi queant ad ea quæ præsidens præcipit eis, tamen ad alia quædam exercitia ex suo genere alta et ardua, sunt fortes et proni, præsertim ad faciendum ea juxta propriam voluntatem, videlicet ad orationes, meditationes, disciplinas, psalmodias, vigilias. Hi, proh dolor! fallunt se ipsos. Ideo audiant et formident quod sanctus ait Bernardus: Nec studium bonæ actionis, nec otium sanctæ contemplationis, nec lacrimæ pœnitentis extra obedientiam Deo placent: imo ingratum est Spiritui Sancto quidquid ei obtuleris, neglecto eo ad quod teneris. Verus obediens mandati exsecutionem non procrastinat, sed statim parat aures auditui, linguam voci, pedes itineri manusque operi, et se totum colligit intus ut mandatum impleat præsidentis. — Hinc quoque in statutis Ordinis Cartusiensis habetur: Quanquam multa sint quæ religiose agimus, solo tamen obedientiæ bono omnia nobis profutura speramus. Quæ obedientia si deesset, tanti labores non solum meritum nullum haberent, sed etiam æternam damnationem acquirerent.

Itaque de his omnibus caritative, frequenter ac diligenter sunt instruendæ ac admonendæ personæ tertii Ordinis a suis Visitatoribus, ministris seu confessoribus et matribus, ne ab invisibilibus hostibus suæ salutis aliquo modo decipiantur.

Footnotes

  1. Luc. 11, 5 ↩

  2. Act. 1x, 6 ↩

  3. Joann. 38. ↩

  4. Rom. x, 2 ↩

  5. Reg. xv, ↩

Chapter 36 of 45