Skip to the text

Articulus 37

De informatione Fratrum et Sororum circa votum castitatis, et de remediis contra tentationes et contra concupiscentias carnis.

NON solum ab actu exteriori obsceno, scilicet fornicatione, sed etiam ab interiori concupiscentia vitiosa religiosus promittit se abstinere per votum castitatis. Quum igitur mens humana diu esse non possit sine amore et delectatione, ideo omnis religiosa persona debet se tota diligentia et conatu assiduo dare ad veram et spiritualem dilectionem ac delectationem in actibus virtuosis, atque ab omni carnali amore et delectatione sensuali cavere.

Et si quæratur qualiter istud fieri valeat, respondendum quod ita. Ad hoc enim quod crescamus et accendamur in Dei amore, primo valet, quod consideremus quam bonus, amabilis et superdesiderabilis sit Dominus Deus noster: quia revera universis et singulis creaturis est in infinitum desiderabilior, melior, pulchrior, atque in omni nobilitate et perfectione eminentior. Et qui non potest sic Deum pure ac intellectualiter contemplari, saltem credat sic esse, et ex rebus creatis hoc ipsum pro posse perpendat. Secundo valet ad idem, considerare quod Dominus et Creator noster ipse prior dilexit nos.1 Durissimus namque ingratissimusque existit, qui non rediligit eum a quo scit se diligi, et qui prior dilexit se. Tertio valet ad hoc, considerare universa beneficia Dei pro posse, et præsertim quod unigenitus Dei Filius propter nos factus est homo, et tanta pro nostra salute fecit ac sustinuit. Quarto, quod tam ineffabilem beatitudinem nobis præparavit in cœlis. Quinto valet ad hoc, omni hora invocare Dominum quatenus sua sancta caritate et spirituali proximorum dilectione dignetur nos inflammare. Sexto valet ad hoc, facere sibi consuetudinem elevandi cor suum ad Deum, in omni loco, actu et tempore eum laudando, orando ac meditando. Septimo, divina præcepta viriliter exsequi.

Religiosus ergo non afficiatur ad aliquam personam humanam nisi puro et spirituali affectu, in quantum videlicet est Dei creatura, summæ Trinitatis imagine insignita, ad æternam beatitudinem a Deo ordinata et condita, et Christi sanguine liberata, atque in quantum ornata est caritate et gratia Dei ceterisque virtutibus et actibus bonis, vel eis ornari potest, et ut ea obtineat. Porro amor naturalis, familiaris ac socialis ad spiritualem amorem est referendus.

Ad hoc autem quod omnis religiosus vitet omnem carnalem et turpem amorem et concupiscentiam sensualem, requiritur quod vitet causas et occasiones concupiscentiæ et carnalis amoris, videlicet incautum adspectum, tactus, amplexus et oscula, colloquia quoque superflua et lasciva, imo et imaginationes ac cogitationes carnales et fœdas, societates periculosas, loca et tempora importuna. Nec solum vitanda sunt ista circa personas feminei sexus, sed etiam circa adolescentes et juvenes sexus virilis.

Denique concupiscentiæ et stimuli carnis quandoque oriuntur ex causa naturali seu interiori atque spontanea: quia etsi dæmones non essent neque tentarent, adhuc homines sustinerent hujusmodi motus. Aliquando vero oriuntur ex causa extrinseca, hoc est, ex dæmonum suggestione, sive ex humana instigatione, vel exteriorum objectorum impressione. Et qualitercumque oriantur concupiscentiæ et stimulationes istæ in homine, debet eis unusquisque, potissime religiosus, prudenter resistere, dissentire, imo et ne oriantur in se provide prævenire, quantum sibi exstat possibile, vitando (ut dictum est) causas et occasiones earum.

Præterea multis modis resistendum est eis. Primo, per orationes assiduas atque ferventes. Secundo, per frequentem, præcordialem et compassivam meditationem passionis dominicæ. Tertio, per sapientialem considerationem quatuor novissimorum: quæ qui quotidie diligenter attendit, varia evadit peccata. Qui enim quotidie pensat se moriturum in brevi, atque perpendit districtionem divini judicii, acerbitatem quoque omnis infernalis supplicii, et inenarrabilia gaudia paradisi cœlestis, faciliter potest abhorrere peccata et oblectamenta carnalia. Quarto, omnem otiositatem et loquacitatem vitando, seque viriliter occupando in actibus bonis. Quinto, omnem gulam atque convivia fugiendo. Sexto, ut tactum est, vitando ea ex quibus nascuntur concupiscentiæ et stimuli carnis, videlicet incautum et libidinosum adspectum, turpem imaginationem, cogitationes immundas, tactus, amplexus et oscula, atque similia libidinis incitamenta. Estque tentationibus et concupiscentiis carnis statim in principio quum cœperint surgere resistendum. Et debet se homo avertere ab intuitu, imaginatione et consideratione objectorum et incitamentorum actuumque carnalium. Affectiones namque et concupiscentiæ ex aliqua prævia cognitione nascuntur, quum objectum appetitus sit bonum cognitum. Quum igitur cœperit quis sentire in se ortum alicujus concupiscentiæ aut sensualis amoris vel stimuli carnis, protinus se convertat ad orationes, ad meditationem dominicæ passionis, ad memoriam novissimorum, et ad cetera remedia contra concupiscentiam et vitia carnis valentia.

Hoc quoque sciendum, quod non solum consensus in opus obscenum, sed etiam consensus in delectationem est mortale peccatum; similiter delectatio morosa in cogitatione seu apprehensione consistens. Hinc S. Augustinus valde admonet religiosos ut oculos suos non figant in aliquam feminam. Et Dominus ac Salvator contestatur: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo.2 Subjiciendus est ergo sensitivus appetitus rationi, ut nil appetat nisi secundum rectæ rationis imperium ac dictamen.

Footnotes

  1. 1 Joann. IV, 10, 19. ↩

  2. Matth. 28. ↩

Chapter 38 of 45