Skip to the text

Articulus 38

Quam caritative, patienter et gratanter suscipienda sit paterna ac fraterna correptio atque correctio.

AD proficiendum in vita religiosa valde salubre et utile, imo et necessarium est, paternas et fraternas increpationes ac admonitiones libenter accipere, debitam quoque correctionem cum contritione et humilitate amplecti:1 quia in multis offendimus omnes, quum et justus septies in die cadat, et universæ justitiæ nostræ sint quasi pannus menstruatæ, nec numerare valeamus peccata quæ omni die incidimus, non solum peccata commissionis, sed etiam omissionis, quæ tot et tanta sunt, quod ea pro maxima parte nescimus neque advertimus. Propter quod vir sanctus clamavit: Delicta quis intelligit? Ab occultis meis munda me, Domine.

Quum ergo peccata sint vulnera animæ et læsiones ac maculæ ejus, imo et spiritualis mors vel dispositio ad eamdem, quid tam insensatum ac fatuum, quid tam injustum ac improbum, sicut corripi ac corrigi nolle, quum paterna seu fraterna correptio non sit nisi saluberrima medicina ad curandum peccata præterita, ad pessumdandum præsentia vitia atque ad præcavendum futura? Ideo cum omni gratiarum actione est correptio illa suscipienda, præsertim a præsidente, deinde a confratribus et consororibus universis, et non solum verbalis correptio, sed etiam realis correctio a præsidente. Et certe qui pro suis peccatis veram habet contritionem, et propriam agnoscit miseriam, defectuositatem et culparum suarum congeriem, non aliud optat in præsenti vita nisi reprehendi et castigari. Ideo istud est signum veræ humilitatis et saluberrimæ contritionis. Porro qui reprehendi et corrigi dedignatur, qui metuit increpari, qui vituperari, accusari humiliarique refugit, superbiam, insipientiam et vanitatem suam demonstrat. Qui vero increpantem et corrigentem contemnit, dijudicat aut dure alloquitur, aut ei irascitur, detrahit, indignatur, vel contra ipsum amaricatur, similis est phrenetico; nec ovi, quæ transit sub baculo sui pastoris, sed cani et lupo remordenti recte assimilatur.

Præterea, dato quod quis immunis sit a peccato quod ei objicitur, tamen propter alia peccata sua innumerabilia et occulta debet increpationem et disciplinam gratanter suscipere, imo etsi nulli subesset peccato: quia correptio ista non solum est peccati medela, sed etiam cautela contra peccata futura, et via promerendi gratiam ampliorem, saluberrima quoque exercitatio ad patientiam obtinendam et ad frangendum ac superandum se ipsum. Ideo eam diligere et amplecti, signum est veræ sapientiæ, humilitatis et contritionis.

Hinc divina Scriptura, præsertim in libris Sapientialibus, copiosissime ac specialissime admonet non solum religiosos, sed etiam universos fideles, ad exhibendum aliis et ad suscipiendum ab eis correptionem. Nempe in primis Virtus et Sapientia Dei Patris, Christus Dominus, jubet: Si peccaverit in te (id est te sciente) frater (id est proximus) tuus, corripe eum inter te et ipsum solum.2 Hinc et Salomon in Proverbiis ait: Qui diligit disciplinam, diligit et scientiam; qui autem odit increpationes, insipiens est.3 Et rursus: Qui abjicit disciplinam, despicit animam suam; qui autem acquiescit increpationibus, possessor est cordis. Qui autem illusor est, non audit quum arguitur. Iterumque protestatur: Argue sapientem, et diliget te; doce justum, et festinabit accipere. Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus superveniet ei interitus. Præterea in Ecclesiastico scriptum est: Corripe amicum, ne forte non intellexerit, et dicat, Non feci; aut si fecerit, ne iterum addat facere.4 Quam bonum est arguere quam irasci! Quam bonum est correptum ostendere pœnitentiam! sic enim effugies peccatum. Qui odit correptionem, vestigium est peccatoris; qui autem timet Deum, convertetur ad cor suum.

Hoc demum sciendum, quod correptio delinquentis uno modo est actus caritatis, et ita pertinet ad superiores et æquales ac inferiores. Alio modo est actus justitiæ, et ita pertinet ad superiores ac præsidentes, ad quos etiam spectat correptioni correctionem adjicere, dum ratio id requirit. Corripiendus est autem peccans, non ex perturbatione, crudelitate, odio aut impatientia, neque aliqua vehementia passionis, sed ex caritate, justitia, discretione, pietate et compassione, ita ut ipse corripiens propriæ infirmitatis sit memor, et sic conetur delinquentem curare, ut nec se ipsum per iram, impatientiam aut passionem aliam lædat, nec correptum ad graviorem inducat ruinam.56789101112 Hinc ait Isidorus: Qui delinquentem superbo aut odioso animo corripit, non emendat, sed percutit; quidquid indignans aut protervus protulerit animus, furor est objurgantis, non dilectio corrigentis; quidquid lacerato animo dixeris, punientis est impetus, non caritas emendantis. Verumtamen, eodem protestante Isidoro, qui blando verbo castigatus non emendatur, necesse est ut acrius arguatur; et qui secrete admonitus se corrigere negligit, publice arguendus est; et vulnus quod occulte sanari non potest, debet manifeste emendari. Manifesta quoque peccata non sunt occulta correctione purganda. Hinc Apostolus jubet: Peccantes coram omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant.

Sed, ut Antisiodorensis scribit in Summa sua, paucissimi præceptum istud fraternæ correptionis adimplent. Et in hoc hi qui præsunt, damnabilius negligentes exsistunt. Verum, quoniam sanctis doctoribus Ambrosio Chrysostomoque testantibus, indigni sunt alios judicare atque corripere qui in eisdem aut majoribus sunt peccatis, ideo qui præsunt, debent se ipsos in primis corrigere et irreprehensibiles exhibere, ne eis illud valeat dici: Medice, cura te ipsum; et illud Apostoli: Qui alium doces, te ipsum non doces. Debent quoque qui præsunt, in correptionibus et correctionibus suis circa subditos uti grandi discretione, et misericordia justitiam contemperare.

Footnotes

  1. Jacob. III, Prov. XXI 16. ↩

  2. Matth. XVIII, 15. ↩

  3. Prov. XII, 1. ↩

  4. Eccli. XIX, 13. ↩

  5. Jacob. XXI, 7. ↩

  6. Jacob. XX, 1, 4. ↩

  7. Eccli. XXIX, 1. ↩

  8. Eccli. IX, 8, 9. ↩

  9. Eccli. XIII, 1. ↩

  10. Eccli. XV, 32. ↩

  11. Ps. XVIII, 13. ↩

  12. Is. LXIV, 6. ↩

Chapter 39 of 45