Skip to the text

Articulus 40

Quam fideliter debeant Fratres et Sorores laborare, et laborando orare; et de loquacitate in laboribus vitanda.

HOC plurimum consolatur religiosas personas de laboribus suis viventes, quod ait Propheta :1 Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, et bene tibi erit. Verum sunt multi qui pro proprio lucro et commodo fortius instantiusque laborant, quam pro bono et emolumento communi : quia in eis plus regnat carnalis affectio quam spiritualis dilectio, et improbus amor sui, quam caritas communitatis et Dei. Quocontra S. Augustinus ait in Regula sua : Nullus sibi aliquid operetur, sed omnia opera vestra in unum fiant majori studio et frequentiori alacritate, quam si vobis singulis faceretis propria. Caritas namque, de qua scriptum est, quod non quærit quæ sua sunt, sic intelligitur, quia communia propriis, non propria communibus, anteponit.2 Ideo quanto amplius rem communem quam vestram propriam curaveritis, tanto plus vos proficere noveritis. Hæc Augustinus. Super quæ verba scribit Humbertus : Quidam sunt religiosi qui ad opera communia sunt nunc impotentes, nunc negligentes, nunc querulosi et tristes, ad propria autem fortes, læti et diligentes. Et hoc est quod in loco communitatis singularitatem inducit. Propter quod sanctus ait Bernardus: Homo singularis ad omnia sua est strenuus, ad communia piger. Contra quod ait Apostolus: Non quæ sua sunt singuli considerantes, sed quæ aliorum.3 Hoc est quod destruit religionem. Quantæ etenim abbatiæ tam in temporalibus quam in spiritualibus perierunt, eo quod relictis bonis communibus, vacaverunt propriis commodis?

Præterea, juxta doctrinam S. Bernardi, in corporali labore sanctæ religionis valde cavenda est omnis loquacitas: alioqui majus demeritum erit in fabulando, quam meritum in laborando. Hinc devotissimi Fratres in eremo atque in sanctorum Patrum cœnobiis cum summo silentio exercuerunt exteriores labores: quia noverunt quod per loquacitatem compunctio cordis dissolvitur, recollectio atque stabilitas mentis in Deo penitus dissipatur; et ipsi qui laborant, ad jocos et risus prosiliunt, sicque inaniter delectantur, et omni spirituali consolatione privari merentur.

Si itaque Fratres religiosi nolunt in laborando continuum et perfectum servare silentium, quamvis interius meditationibus et orationibus vacent mentalibus, non tamen omittant confabulationes suas frequenter interrumpere per orationes, ita ut is qui præest, aut senior inter laborantes, frequenter voce aliqualiter alta clamet et dicat: Pater noster. Quo audito, unusquisque laborantium dicat devote Orationem dominicam cum Salutatione angelica. Et deinde teneatur ad aliquantulum tempus silentium, quousque præsidens aut senior dicat: Benedicite. Et infra tempus illius silentii mens dirigatur ad Deum.

Hinc Cassianus ait in libro de Institutis Patrum, quod Fratres egressi ad necessaria opera, taliter ea expleverunt, quod nulla penitus inter eos collocutio tenebatur; sed sic complevit unusquisque opus suum injunctum, quod interim de Scripturis sacris aliquid meditabatur, aut orationibus insistebat, et nullam temporis partem infructuose expendit. Nec licuit uni alium tenere cum manu, seu manus invicem sibi inferre. Quod etiam in Regula S. Pacomii divinitus jussum fuit.

Footnotes

  1. Ps.cxxvii, 2. ↩

  2. 1 Cor. xiii, 5. ↩

  3. Philipp. 11, 4. ↩

Chapter 41 of 45