Skip to the text

Articulus 39

De taciturnitate servanda, et loquacitate vitanda.

QUEMADMODUM libri Sapientiales specialiter exhortantur omnem hominem ad suscipiendum æquanimiter correptionem et correctionem pro suis peccatis, ita specialiter ac diligentissime, imo et frequentissime admonent omnem fidelem ad refrenandum propriam linguam, et ad indesinentem custodiam oris sui, ita ut non nisi fructuosa et ædificatoria verba loquatur, seque a multiloquio reprimat. Denique, quantum vitanda sint verba vitiosa, utputa mendosa, detractoria, pungitiva, irrisoria, contentiosa et seminativa discordiæ, Christus brevi sententia pandit, inquiens: De omni verbo otioso quod locuti fuerint homines, reddent rationem in die judicii.1

Hinc Salomon loquitur: Qui custodit os suum, custodit animam suam; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.2 Qui moderatur sermones suos, doctus et prudens est. Stultus quoque si tacuerit, sapiens reputabitur. Qui custodit os suum et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam. Stultus autem verba multiplicat: quia in multiloquio peccatum non deerit. Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.34 Vidisti hominem velocem ad loquendum? Stultitia magis speranda est quam illius correctio.5 — Hæc omnia Salomonis sunt verba. Ex quibus docemur quanta sit insipientia loquacium, et quanta damna animæ suæ incurrat homo ex incustodia linguæ suæ.

Hinc quoque in Ecclesiastico scripta sunt multa per diversa capitula, videlicet: Qui odit loquacitatem, exstinguit malitiam; et est odibilis, qui procax est ad loquendum. Qui multis utitur verbis, lædit animam suam. Ubi non est auditus, non effundas sermonem. Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.

Quum igitur refrenatio linguæ sit tam necessaria ad salutem, tamque fructuosa et commendabilis, et incustodia ejus tam periculosa, nociva atque damnabilis; hinc sancti Patres inter observantias regulares præcipuas constituerunt observationem silentii, ut religiosi non nisi certis horis et de licentia sui superioris loquantur.6789101112131415

Hinc B. Hieronymus in Regula sua ait : Illud apostoli Jacobi in corde vestro multoties repetatur in die : Si quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio.16 Religio igitur sancta non potest inesse loquacibus, qui ab inutilibus verbis abstinere non possunt. Et hoc sancti Patres edocti in eremo cum summa diligentia observant sancta silentia, tanquam sanctæ contemplationis subsidia. Plures vidi qui infra septem annos nullum verbum locuti fuerunt hominibus. Hinc Jacobus apostolus in refrenatione linguæ beatitudinem ponit, dicendo, Quicumque refrenat linguam suam, hic beatus in facto suo erit :17 ut sciamus quod Deus, qui est beatitudo nostra, haberi et contemplari non potest in multiloquio. Refrenatio linguæ est, quum ei silentium imponitur, ne in verba Deo displicentia prorumpere audeat, vel exercetur ad bonum, ut divinas laudes exsolvat.

Præterea Sororibus et monialibus specialiter scribit B. Hieronymus : Si quando mulierculæ de propriis viris, de filiis, de vestibus, de mundi vanitatibus cœperint garrulare ut moris est eis, mox frangite verba earum otiosa, et introducite verba Dei : quæ si audire noluerint, fenestra in detestationem criminis claudatur illis in faciem, et velox fuga testetur sanctitatem intrinsecam, ne rumores intrantes mentem per aures, distractionem et inquietudinem cordi inducant tempore orationis et contemplationis. Exteriores sensus et os sunt fenestræ et ostia : quæ si clausa non fuerint, morti patet ingressus in animam. Porro exteriores sensus nostri claudi non possunt in tumultibus hominum : ideo solum in silentio et quiete vitantur cogitationes perversæ, quæ separant nos a Deo.18 Tam raro vir vobis appareat, tam raro habeatur de viro inter vos mentio, ut puellæ vestræ pene ignorent sexum virilem. Labia viri venena præbent mulieribus. Vir cujuscumque conditionis exsistat, aut nunquam vobis appareat, aut visus perterreat visum vestrum tanquam horridum monstrum. Propterea volo ut si necesse fuerit loqui cum viro, velum in fenestrula tractum, mutuum adspectum impediat. Hæc Hieronymus.

Sanctus quoque Augustinus inquit : Silentium, o fratres carissimi, vobis summe necessarium est. Omne verbum quod non ædificat, in periculum vertitur dicentium atque audientium. Lingua vestra rationem sequatur, non voluntatem : non enim solum debemus oculos clausos tenere, sed et linguas infra dentes servare illæsas. Vanus sermo, vanæ conscientiæ index est.

Footnotes

  1. Matth. xii, 36. ↩

  2. Prov. xiii, 3. ↩

  3. Prov. xxv, 27, 28. ↩

  4. Prov. xxv, 28. ↩

  5. Prov. xxix, 20. ↩

  6. Eccl. xix, 5; xx, 5. ↩

  7. Eccl. xx, 8. ↩

  8. Eccl. xxxii, 6. ↩

  9. Ibid. 9. ↩

  10. I Tim. v, 20. ↩

  11. Luc. iv, 23. ↩

  12. Rom. ii, 21. ↩

  13. Prov. xxi, 23. ↩

  14. Eccle. x, 14; ↩

  15. Prov. x, 19. ↩

  16. Jacob. 1, 26. ↩

  17. Ibid. 25. ↩

  18. Sap. 1, 3. ↩

Chapter 40 of 45