Articulus 41
Qualiter personæ religiosæ debeant exercitia sua sapientialiter ordinare ad perfectionem.
SICUT beatissimus pater Antonius docuit, nulla virtus tam compendiose ducit hominem ad veram perfectionem sicut discretio. Exercitia autem religiosorum sunt triplicia. Nam quædam sunt omnino exteriora et corporalia, ut jejunia, vigiliæ, abstinentiæ, disciplinæ, et manuales labores. Alia vero eorum exercitia sunt penitus interiora et intellectualia, ut meditari, contemplari mentaliterque orare, et Deum laudare atque diligere, credere et sperare in eum. Sunt quoque alia eorum exercitia, quæ inter præfata se habent medio modo. Sunt enim interiora, et tamen ad reformationem passionum animæ pertinent: quæ passiones in appetitu sunt sensitivo. Exigit ergo vera discretio ut exercitia illa exteriora et corporalia, quum sint infima, ordinentur ad reformationem passionum appetitus sensitivi: quia ad hoc debemus jejunare, abstinere, vigilare, et corpora nostra per disciplinas atque labores affligere, ut sensualitas et sensitiva pars animæ cum motibus et affectionibus suis plene subjiciantur imperio rectæ rationis, ac præceptis legis divinæ et ordini caritatis, hoc est, ut concupiscentiæ et delectationes sensuales, carnales amores, timores, ac ceteræ passiones, videlicet ira, tristitia, cupiditas, per rationem et per virtutes morales refrenentur ac rectificentur, ita ut non afficiamur nec moveamur ad aliquam rem temporalem, sensibilem aut carnalem, nisi secundum quod dictat ratio recta, et docet lex divina, et caritas Dei requirit, nec aliter delectemur, contristemur, irascamur aut timeamus de quacumque re terrena, carnali aut sensitiva.
Insuper ista passionum reformatio est ordinanda ad perfectam reformationem ac veram perfectionem rationis seu intellectus ac voluntatis, puta ad hoc quod Deum altissimum et æternum pura ac stabili mente contemplemur eumque fervide diligamus, divinam Scripturam intelligamus, sicque æterna, cœlestia ac divina sinceriter meditemur, et ea ferventer amemus. In contemplatione enim et dilectione Dei consistit tota perfectio nostra. Ideo omnia alia debemus ordinare ad contemplationem dilectionemque Dei omnipotentis, qui est summa et invariabilis veritas, æterna quoque, pura infinitaque bonitas : a cujus contemplatione et dilectione impediunt mentem passiones animæ, nisi refrenatæ sint ac reformatæ. Qui enim impatiens est, iracundus, libidinosus, cupidus, voluptuosus, sæculariter tristis, carnaliter timidus, aut similibus passionibus aut vitiis subditus, non est aptus ad contemplationem et dilectionem supermundissimi Dei.
Itaque qui corporaliter se exercet et affligit jejuniis, abstinentiis, vigiliis, disciplinis, laboribus, et intus non proficit in reformationibus passionum, in expurgationibus vitiorum, in humilitate, patientia, mansuetudine, sobrietate, castimonia, puritate, stulte inaniterque laborat, et similis est ei qui terram laboriose arat ac seminat, et tamen nunquam colligit fructum.
De hoc Eusebius Emisenus in suis Homiliis pulcherrime ac sapientissime loquitur : Non nobis sufficere credamus quod in hac virtutum schola nos cernimus congregatos, nisi in ipsis virtutibus quotidie proficiamus. Quid enim prodest nobis secretum hujus habitationis, quando tyrannico dominatu malitia in nobis regnat, quando ira superequitat aut impatientia exagitat, quando majorem metum nobis incutit humanus oculus quam divinus, quando nos qui extra mundum esse credimus, per diversarum passionum vitia mundum intra nos inclusum tenemus ? Ideo, Fratres, videte vocationem vestram. Venire ad claustrum seu congregationem, summæ perfectionis initium est; sed in claustro aut congregatione non perfecte vivere, summa damnatio est. Quid prodest, si locus quietus tantum corporaliter teneatur, et inquietudo in corde versetur ? Quid (inquam) prodest, si in habitaculo silentium sit, et in habitatoribus vitiorum tumultus et colluctatio passionum ? Non ad carnalem requiem, non ad vanam securitatem, sed ad præliandum contra passiones et vitia, ad istum convenimus locum, ut peccata linguæ vincamus, ut non solum invicem non inferamus injurias, sed nec sentiamus illatas. Peculiarius autem istud ad nostram spectat professionem : nihil in hac vita consolationis requirere aut quietis, nec velle recipere bona in hac vita, sed honores refugere, subjectione et abjectione gaudere, paupertatem studio quærere, et non solum facultates, sed ipsas etiam cupiditates e cordibus eradicare. Habendi etenim amor nisi integre resecetur, ardentior est in parvis, et plus torquet in minimis; et nisi ex corde pauper sis et affectu, paupertas tua miseria est, et non virtus. Jejunare et vigilare, nec tamen mores corrigere, est quasi extra vineam emundare, et vineam ipsam incultam relinquere.
Chapter 42 of 45